LITTERE WALLIE
Fo. cccxxviii
*I. DE PACE FACTA INTER H[ENRICUM] REOEM ANOLIE ET
L[EWELINUM] PRINCIPEM WALLIE.
[Sept. 25-9, 1267.]
[O]ttobonus miseracione diuina Sancti Adriani diaconus cardina-
lis apostolice sedis legatus ad perpetuam memoriam rei geste.
Creator omnium Deus, qui in tanta mundi varietate tantaque
repugnancia rerum orbem in tanta concordia stabiliuit ut omnia
suos terminos teneant et certa lege subsistant, humanum genus
quod mundi representat ymaginem suo secreto iudicio guerrarum
dissidiis affligi permittit aliquando et ipsum suo nutu pacis
recreat unitate, ipse quippe Anglorum et Wallensium populos a
longis retro temporibus in penam forsitan utrorumque adinuicem
dissidentes multis discordiis multisque bellis afflictos oculo miseri-
cordie sue respiciens hiis diebus uolens ut videtur finem malis
imponere ad concordiam sua pietate reduxit. Ecce etenim dominus
H[enricus] rex Anglie illustris pro se heredibus ac hominibus
suis ex una parte et nobilis vir Lewelinus filius Griffini pro se
successoribus et hominibus suis ex altera super omnibus con-
tencionibus et discordiis olim inter se habitis, ac transgressionibus
et dampnis que hinc inde facta dicuntur, ad huiusmodi pacem et
concordiam deuenerunt. In primis siquidem quia de ceteris dis-
cordiis facile concordatur ubi concordia interuenit animorum,
omnes rancores offense iniurie transgressiones et dampna per
Lewelinum et suos illata domino regi et tenentibus partem suam,
et illata Lewelino et suis ab hominibus regis et tenentibus partem
eius plenarie adinuicem remittuntur ac eciam condonantur. Verum
quoniam solidum et stabile permanet quod locatur supra iusticie
fundamentum, primo que iusticie deinde que sunt liberalitatis et
gracie in ista concordia et mixtim nichilominus utrinque alicubi
declarentur, cum plerumque concordiam parere soleat quando per
graciam sic rigor iusticie temperatur ut in hiis que petuntur a
partibus iusta exhibeatur gracia et fiat iusticia graciosa. Restituent
igitur Lewelinus et sui domino regi et suis et tenentibus partem
suam omnes possessiones terras et iura per ipsum occupata et suos
occasione guerre et discordie ultimo habite inter Anglicos et
Wallenses, exceptis terris de Brechonia et Werthrennon quarum
Lewelino et suis seisina et possessio remanebit: de ipsis tamen et
aliis quas idem Lewelinus restituet uel que remanebunt eidem fiet
hinc inde iusticia secundum consuetudines hactenus in Marchia
obseruatas. Seisina eciam et possessio terre de Buyel remaneat
Lewelino, cui rex concedit et dat ius quod habet in ea: de ipsa
tamen fiet iusticia quibuscumque ius in ea petentibus in proprietate
uel possessione secundum consuetudines prelibatas. In terra uero
de Maelenith liceat nobili uiro Rogero de Mortuomari castrum
erigere uel edificare pro suo libito uoluntatis, cuI-us castri simul
cum ipsa terra eidem Lewelino restitucio fiet si dictam terram de
Maelenith prefato Lewelino ius in ea petenti adiudicari contingat.
Dominus eciam rex dimittit et concedit terras de Kedewien et de
Kery cum pertinenciis suis Lewelino predicto, qui si in aliis uillis
uel terris adiacentibus ius uoluerit reclamare secundum predictas
consuetudines iusticia sibi fiet, et similiter secundum easdem con-
suetudines fiet iusticia omnibus ius reclamantibus in terris que
remanebunt prefato Lewelino et suis. De castro uero et terra de
Whitenton idem Lewelinus habebit et recipiet seruicium quod
predecessores [<1fol. 327 verso]>1 sui de ipsis hactenus habuerunt:
guardia eiusdem militi remanente cui rex concessit eandem. Idem
nichilominus Lewelinus nobilem uirum Robertum de Monte Alto
cum tota terra sua de Hawordyn statim sine dilacione aliqua
liberum restituet et dimittet, cui Roberto usque ad triginta annos
in ea castrum edificare uel erigere non licebit. Per hanc autem
ordinacionem Griffinus filius Wenonwen si quam terram tenuit
dum esset cum rege, antequam ad fidelitatem et partem iuerit
Lewelini, restituere minime teneatur: ius tamen in ea uolentibus
reclamare in proprietate seu possessione fiet iusticia secundum
consuetudines supradictas. Ceterum dominus rex Anglie uolens
prefati Lewelini magnificare personam et in eo ceteros honorare
qui sibi hereditario iure succedent, ex mera sua liberalitate et
gracia de uoluntate eciam et assensu domini Edwardi primogeniti
sui dat et concedit prefato Lewelino et heredibus suis Wallie
principatum, ut idem Lewelinus et heredes sui principes Wallie
uocentur et sint : insuper fidelitatem et homagia omnium baronum
Wallie Wallensium, ut dicti barones a prefatis principe et heredi-
bus in capite teneant terras suas, excepto homagio nobilis viri
Maraduci filii Resi, cuius homagium et dominium rex sibi et
heredibus suis retinet cum tota terra eiusdem quam idem princeps
sibi restituere et a suis statim restitui facere teneatur, de qua ius
in ea reclamantibus postmodum fiet iusticia sicut inter pares suos
fieri consuevit ; quandocumque uero domino regi placuerit prefato
principi concedere homagium Maraduci predicti, prefatus prin-
ceps eidem regi uel heredibus suis quinque milia markarum dare
et soluere teneatur. De Dauit autem fratre Lewelini predicti est
specialiter ordinatum quod dictus Lewelinus sibi restituat totam
terram quam idem Dauit habuit antequam ab ipso recederet et in
parte domini regis esset, qua si Dauit non fuerit contentus fiet
sibi prouisionis augmentum prout Griffinus filius Wenonwen, et
Griffinus filius Madoch, Hoellius filius Madoch, et Owenus filius
Bledhyn, et Tuderus filius Idneueth bona fide dicent ordinabunt
uel eciam prouidebunt: quibus si Dauid noluerit1 esse contentus,
quod voluerit petet, de quo secundum leges et consuetudines
Wallie iusticia sibi fiet, uno uel duobus presentibus quos domino
regi transmittere placuerit ad uidendum que et qualis iusticia sibi
fiet; que omnia dicto Dauid exhiberi debent et fieri infra fe-
stum Nativitatis Dominice proximo futurum, obstaculo cuiuslibet
alterius dilacionis seu difficultatis amoto. Dat eciam et concedit
dicto principi et heredibus suis dominus rex Quatuor Cantredos de
Perthwlad adeo plene a prefatis Lewelino et heredibus habendos
et possidendos sicut ipse et predecessores sui ipsos unquam plenius
habuerunt. Pro quibus principatu terris homagiis et concessioni-
bus idem princeps et successores sui fidelitatem et homagium ac
seruicium consuetum et debitum domino regi et heredibus suis
prestare et facere tenebuntur quod ipse uel antecessores sui regi-
bus Anglie consueuerunt et tenebantur facere et prestare. Prefatus
autem princeps et sui ac successores [fo. cccxxviii] eorum non re-
cipient in terris suis aliquem aduersarium seu inimicum bannitum
uel fugitiuum prefati regis et heredum suorum, nec eis contra
regem et heredes suos prestabunt consilium auxilium uel fauorem :
dominus eciam rex et heredes sui inimicum uel aduersarium
principis uel heredum suorum non manutenebunt contra principem
uel iuuabunt. Omnes autem conuenciones et pacta habita inter pre-
fatum regem Anglie et Lewelinum predictum, necnon littere et scri-
pture super eis confecte si que forsan existant uel poterunt inueniri
huic paci et concordie seu ordinacioni in aliquo repugnantes, pro
nullis cassis irritis et vacuis penitus habeantur, pace ista et con-
cordia in sue firmitatis robore permanente. Ad hec pro omnibus
concessionibus et largicionibus supradictis, et ut princeps ipse
domini regis et filiorum suorum graciam plenius habeat et bonam
optineat uoluntatem, viginti quinque milia marcarum domino regi
et heredibus suis pro se et suis successoribus dare tenetur, de
quibus ipse princeps mille marcas infra mensem et quatuor milia
marcarum usque ad proximum festum Natiuitatis Dominice, pro
quibus solvendis idem Lewelinus cauebit ydonee, et deinde in
eodem termino tria milia marcarum quolibet anno apud Cestriam
in monasterio Cestrie dicto regi uel nuncio suo ipsius regis litteras
deferenti persoluet, donec de tota summa fuerit plenarie satisfa-
ctum; de qualibet vero solucione littera de quietancia fiet per
regem uel nuncium supradictum ad hoc ab ipso rege mandatum et
potestatem habentem : quod si in prefato festo Natiuitatis Dominice
summa trium milium marcarum quolibet anno non fuerit persoluta,
si usque ad festum Purificacionis Beate Virginis proximo sequens'
idem Lewelinus supradictam summam non soluerit, centum
marcas nomine pene soluet et deinde pro quolibet mense in quo
in solucione predicte summe defecerit quinquaginta marcas no-
mine pene; et nichilominus omnes expensas quas rex propter hoc
fecerit et eciam interesse prestabit. Premissa tractata ordinata et
acceptata sunt a prefatis rege et primogenito suo necnon Eynyanti
filio Keyradauc et Dauid filio Eynyanti habentibus potestatem et
speciale mandatum a prefato Lewelino firmandi pacem et com-
posicionem cum rege predicto heredibus et hominibus suis, et
iurandi in animam predicti Lewelini et consiliariorum suorum,
necnon faciendi et complendi omnia que circa pacem predictam
sunt oportuna. Et ad maiorem composicionis ipsius firmitatem et
robur nobiles uiri Robertus Walerand1 et Johannes de la Lynde
in animam ipsius regis de speciali et expresso mandato eiusdem,
et prefatus Robertus in animam prefati domini Edwardi habens
ab ipso super hoc speciale mandatum, et prenominati Eynyaun et
Dauid in animam predicti Lewelini et consiliariorum suorum
tactis sacrosanctis ewangeliis presencialiter iuraverunt quod pre-
fati rex et primogenitus suus et Lewelinus et consiliarii sui contra
predictam pacem nullo tempore venient, set eam in omnibus et
singulis suis articulis firmiter et in perpetuum obseruabunt. Actum
Sallop[I.ae] A.D. millesimo ducentesimo sexagesimo septimo, die
Dominica proxima ante festum Sancti Michaelis, pontificatus
domini Clementis <1[fol.>1 328 <1verso]>1 pape quarti anno tercio. Et die
Iouis in festo Beati Michaelis sequenti prefatus princeps in pre-
sencia nostra et domini regis filiorum et consiliariorum et baronum
suorum suprascriptam composicionem et pacem acceptans et ex-
presse ratificans in omnibus et singulis articulis suis, facto primo
homagio regi et prestito sacramento fidelitatis secundum formam
superius annotatam, idem Lewelinus pro se et successoribus et
heredibus suis et Hoelus filius Madok Grocion Goronu senescallus
ipsius principis et Tuderus filius Eadneuet et supradicti Eynan et
Dauid consiliarii dicti principis iurauerunt tactis sacrosanctis
ewangeliis se contra predictam pacem et composicionem in aliquo
non venturos, set eam I.n omnibus supradictis articulis se perpetuo
seruaturos. Et ad maioris roboris firmitatem nos sigilli nostri et
supradictorum domini regis, domini Edwardi primogeniti sui,
Lewelin principis, Eynan et Dauid sigillorum munimine presens
scriptum fecimus roborari. Datum apud Montem Gomeri A.D.
millesimo ducentesimo sexagesimo septimo iii Kalendas Octobris,
pontificatus domini Clementis pape quarti anno tercio. <1[Foedera,>1
Sciant presentes et futuri quod ita conuenit inter dominum
H[enricum] illustrem regem Anglie ex una parte et Dauit filium
Lewelini quondam principis Norwallie et domini de Aberfrau ex
altera apud Glouc[estriam] die Martis proxima ante festum Sancti
Dunstani anno regni ipsius regis vicesimo quarto de homagio
ipsius Dauid quod ipse offerebat eidem domino regi pro iure suo
Norwallie et de terris quas barones ipsius domini regis, scilicet
Griffinus filius Wenunweny et alii barones ipsius domini regis,
petebant uersus ipsum Dauid utjura sua, excepta terra de Monte
Alto secundum quod continetur in scripto nuper confecto apud
Crucem Griffini per senescallos domini regis que ad presens ex-
cipitur ab arbitrio, saluo tamen in posterum iure senescalli Cestrie
in terra illa si quod habet, scilicet: quod predictus dominus rex
cepit homagium prefati Dauid de predicto iure suo Norwallie et
quod tam idem dominus rex pro prefatis baronibus suis de con-
sensu eorundem quam prefatus Dauid pro se et suis et heredIbus
eorum super omnibus terris predictis se submiserunt arbitrio
venerabilium patrum O[ttonis] Dei gracia Sancti Nicholai in
carcere Tulliani diaconi cardinalis et apostolice sedis legati,
Wigornensis et Norwicensis episcoporum, et nobilis uiri R[icardI.]
comitis Pictauie et Cornubie fratris ipsius domini regis, et Johannis
de Monem[uth] ex parte ipsius domini regis et venerabilis patris
episcopi de Sancto Asaph, Ideneuet Vaghan, et Eyngnan Vaghan
ex parte prefati Dauid, ita quod quomodocumque ab ipsis omni-
bus uel a maiori parte eorundem super premissis fuerit arbitratum
utraque pars ipsorum stabit arbitrio et illud in perpetuo firmiter
obseruabit : et ad hec fideliter et sine fraude obseruanda Willelmus
de Cantilupo de precepto domIni regis iurauit in animam ipsius
dominI regis, et idem Dauid in propria persona sua corporale
prestitit sacramentum, et insuper se submiserunt iurisdictioni et
cohercioni1 prefati [fo. cccxxix] domini legati quamdiu in Anglia
legacionis fungatur officio, ut partem contra premissa venientem
per censuram eclesiasticam modis omnibus quibus melius uiderit
expedire tam ad predictum arbitrium obseruandum quam ad
transgressionem contra illud perpetratam emendandam ualeat co-
hercere, ordine iuris obseruato, dum tamen idem Dauid uel sui si
forsitan contra predicta uenire presumpserint prius coram dicto
domino legato uel aliquibus aliis ad hoc ab ipso deputandis et
partibus merito non suspectis in confinio marcarum loco eidem
Dauid et suis tuto legitime conuincanturi si ad hoc uocati uenerint,
uel si legitime uocati non uenerint pro contumacibus habeantur
nisi racionabile et sufficiens habeant impedimentum. Finito uero
predicte legacionis officio sub forma prescripta cohercioni et iuris-
dictioni domini Cantuariensis archiepiscopi et successorum suorum
et ecclesie Cantuariensis se partes predicte submiserunt. Et scien-
dum quod per hanc pacem remanent domino regi et heredibus
suis omnia homagia baronum Wallie quieta, et remittuntur omnia
incendia homicidia et alia mala tam ex parte Anglicorum quam
Walensium perpetrata, ita quod ad inuicem plene reconcilientur,
saluo prefato Dauid jure suo si quod habet in aliis terris. Et si
forte aliquis predictorum arbitrorum ante hoc arbitrium com-
pletum in fata concesserit, uel per impedimentum racionabile
predicto arbitrio faciendo non possit interesse, alius loco suo sub-
stituetur qui neutri parcium merito suspectus habeatur. Ad hec
prefati episcopus de Sancto Asaph, Ideneuet, et Ignan, et Griffinus
filius Rotherich prestiterunt sacramentum quod quantum in eis
est predicta fideliter obseruabunt et ab ipso Dauid et suis modis
omnibus quibus poterunt facient obseruari. Ad maiorem autem
huius rei securitatem factum est hoc scriptum inter ipsos regem et
Dauid in modum cyrographi, ita quod parti remanenti penes
ipsum dominum regem appositum est sigillum ipsius Dauid una
cum sigillis predictorum episcopi de Sancto Asaph, Ideneuet,
Ignan et Griffini, et parti penes ipsum Dauid remanenti appositum
est sigillum domini regis. Hiis testibus: venerabilibus patribus
O[ttone] Sancti Nicholai in carcere Tulliano diacono cardinali et
apostolice sedis legato, W[altero] Eboracensi archiepiscopo,
W[altero] Karleolensi W[altero] Wigornensi et W[illelmo]
Norwicensi episcopis, R[icardo] comite Pictauie et Cornubie
fratre domini regis, venerabili patre episcopo de Sancto Asaph,
W[illelmo] de Cantilupo Aumaurico de Sancto Amando senescallis
nostris, Johanne Extraneo, Edeneuet Vachan, Ignan Vachan,
Griffino filio Retherich, Dauid archidiacono de Sancto Asaph et
aliis. <1[Foedera,>1 i. 2 39--40.]
[A]d roborandam concordiam et pacem perpetuam inter dominum
Henricum filium regis Johannis illustrem regem Anglie et Owey-
num et Lewelinum filios Griffini et heredes eorum facta est
conuencio ista inter eosdem dominum regem et Oweynum et
Lewelinum, videlicet quod idem dominus rex motus pietatis
affectu remisit ex toto eisdem Oweyno et Lewelino totam guerram
et omnia mala que aduersus eum insipienter mouerant usque ad
Dominicam proximam ante festum <1[fol.>1 329 <1verso]>1 Inuencionis
Sancte Crucis, et eos in plenam graciam suam et homagia eorum
recepit, et similiter facient heredes ipsorum Oweyni et Lewelini
homagia eidem domino regi et heredibus suis. Et iidem Oweynus
et Lewelinus pro se et heredibus suis concesserunt et quieta
clamauerunt in perpetuum eidem domino regi et heredibus suis
Quatuor Cantredos scilIcet Ros Rowennyok Defrenclut et Angle-
feld cum omnibus pertinenciis eorum et tota riuera de Cuneway
sine ullo retenemento, qui quidem cantredi vocantur lingua
Wallensica Peruethelad, de quibus eciam cantredis idem dominus
rex et heredes sui proficuum suum facient secundum quod sibi
viderint expedire ; et totam terram de Monte Alto cum pertinenciis
suis sine ullo retenemento, ita quod nec ipsi Oweynus et Lewelinus
nec eorum heredes aliquod jus uel clamium habebunt uel habere
poterunt in ipsis cantredis aut terra de Monte Alto uel eorum
pertinenciis. Prefatus autem dominus rex pro se et heredibus suis
concessit dictis Oweyno et Lewelino et eorum heredibus residuum
tocius Northwallie sicut se extendit, habendum et tenendum
eisdem Oweyno et Lewelino et eorum heredibus de eodem domino
rege et heredibus suis in perpetuum, faciendo iidem Oweynus et
Lewelinus et eorum heredes eidem domino regi et heredibus suis
ad mandatum suum seruicium mille peditum strenuorum et viginti
quatuor equitum bene armatorum cum altero eorundem Oweyni
et Lewelini uel heredibus eorum qui pro tempore fuerint, propriis
sumptibus eorum, in Wallia uel in Marchia Wallie quamdiu idem
dominus rex uel heredes sui aut aliquis ex parte ipsorum fuerit in
Wallia uel in Marchia Wallie in expedicione, et quingentorum
peditum strenuorum et decenter armatorum in Anglia ad custum
ipsius domini regis uel heredum suorum cum altero eorundem
Oweyni et Lewelini vel eorum heredibus qui pro tempore fuerint
sicut predIctum est, quamdiu idem dominus rex uel heredes sui
aut ille qui fuerit ex parte ipsorum seruicio eorum opus habuerit.
Preterea concesserunt et obligauerunt se predicti Oweynus et
Lewelinus pro se et heredibus suis in perpetuum quod si aliquis
Wallensis uel alius qui fuerit ex parte predicti domini regis uel
heredum suorum eosdem Oweynum et Lewelinum uel eorum
heredes super terris Northwallie aut aliqua1 parte ipsarum uel
super aliis inplacitare uoluerint venient ad mandatum ipsius
domini regis et heredum suorum aut ballivi sui qui pro tempore
fuerit certis die et loco quos assignare uoluerint in Marchia uel
in Wallia responsuri super hiis etjuri parituri ac secundum leges
et consuetudines Wallie iusticiam recepturi: simili eciam modo
fiet de predictis Oweyno et Lewelino uel eorum heredibus si
contra Wallenses ipsius domini regis uel heredum suorum super
aliquibus terris Wallie aut super aliis mouerint questionem.
Omnes uero et singuli Wallenses tam prefati domini regis quam
dictorum Oweyni et Lewelini recuperabunt omnes terras quas
habuerunt uel dejure habere debuerunt tam in predictis cantredis
quam in Northwallia, et tenebunt eas adeo libere sicut ipsas un-
quam tenuerunt faciendo [fo. cccxxx] inde dominis feodorum
seruicia debita et consueta. Per hanc autem conuencionem homa-
gia et seruicia omnium baronum et nobilium Wallie prefato domino
regi et heredibus suis in perpetuum remanebunt. Si uero sepedicti
Oweynus et Lewelinus aut eorum heredes venerint contra pre-
missa uel eidem domino regi aut heredibus suis siue eciam alicui
ex suis guerram mouerint uel aliquem contra ipsum dominum
regem uel heredes suos aut homines ad dampnum eorum rece-
ptauerint, cadent ipsi Oweynus et Lewelinus et eorum heredes a
iure omnium terrarum suarum ubicumque fuerint, ita quod nec
ipsi nec eorum heredes neque aliquis pro eis aliquod ius uel
clamium habebunt aut vendicare poterunt in ipsis terris, set pre-
dictis domino regi et heredibus suis absque omni calumpnia
remaneant in perpetuum et eis incurrantur. Ut autem omnia pre-
missa fideliter et irrefragabiliter in posterum obseruentur parti
huius scripti in modum cyrographi confecti que penes prefatum
dominum regem residet sigilla predictorum Oweyni et Lewelini
sunt appensa, et alteri parti que penes ipsos Oweynum et Leweli-
num remanet idem dominus rex sigillum suum fecit apponi.
Actum apud Wudestoke pridie Kalendas Maii anno gracie mil-
lesimo ducentesimo quadragesimo septimo et regni predicti
domini regis tricesimo primo. <1[Foedera,>1 i. 267.]
4. LITTERA DAUID FILII LEWFLINI PRINCIPIS NORTHWALLIE
PER QUAM CONCESSIT DOMINO HENRICO REOI ANOLIE
GRIFFINUM FRATREM SUUM ET HOMAOIUM OMNIUM No-
BILIUM WALLENSIUM.
[O]mnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
Dauid filius Lewelini quondam principis Nortwallie salutem.
Sciatis quod concessi domino meo H[enrico] regi Anglie illustri
filio J[ohannis] regis quod Griffinum fratrem meum quem teneo
incarceratum una cum filio suo primogenito et aliis qui occasione
predicti Griffini in potestate mea incarcerati sunt tradam eidem
domino meo regi tali modo quod de omnibus cognoscatur utrum
et qualiter debeant deliberari. Stabo eciam juri in curia predicti
domini mei regis super porcione terre que fuit predicti Lewelini
patris mei cuius seisinam nunc habeo et teneo, si qua ipsum
Griffinum contingere debet secundum consuetudinem Wallie uel
secundum ius prout dominus rex elegerit. Et si idem dominus
rex pacemfecerit inter me et predictum Griffinum fratrem meum
ipsam tenebo et seruabo, et de ipsa tenenda cauebo secundum
consideracionem curie ipsius domini regis. Volo eciam et concedo
quod tam ego quam predictus Griffinus porciones que nos con-
tingent de predictis terris teneamus in capite de predicto domino
rege. Promitto eciam quod terram de Muhaut totam cum perti-
nenciis suis et seisinas terrarum Rogeri de Muhaut senescalli
Cestrie et omnium aliorum baronum et fidelium ipsius domini
regis occupatarum a tempore guerre orte inter dominum Johannem
regem et predictum Lewelinum patrem meum in manibus ipsius
clomini regis tradam et eidem reddam uel cui mandauerit ut de
ipsis disponat ad voluntatem suam, saluo iure proprietatis cuius-
libet pacti et instrumenti super quo stabitur iuri hinc inde in curia
ipsius domini regis. Item promitto quod reddam prefato domino
regi omnes expensas <1[fol.>1 330 <1verso]>1 quas ipse et sui fecerunt
occasione excercitus istius. Item promitto quod satisfaciam do-
mino regi de dampnis et iniuriis illatis sibi et suis secundum
consideracionem curie predicte, uel malefactores ipsos ipsi domino
regi reddam. Promitto similiter eidem domino regi quod reddam
ei omnia homagia que dominus J[ohannes] rex pater suus habuit
et que dominus rex de iure habere debet, et specialiter dimitto ei
homagia omnium nobilium Walensium. Porro volo et concedo
quod idem dominus rex non dimittat aliquem de suis inprisiis, et
quod ipsi domino regi et suis remaneant seisine sue: et quod terra
de Aillesmere cum pertinenciis suis in perpetuum remaneat domino
regi et heredibus suis, et in voluntate sua sit retinendi terram de
Englefeld in perpetuum sibi et heredibus suis. Insuper promitto
quod decetero non receptabo in terra mea nec receptari permittam
utlagatos uel foris banitos ipsius domini regis uel baronum suorum
de Marchia, et in hiis et omnibus aliis stabo voluntati et mandatis
ipsius domini regis et iuri parebo [in] omnibus in curia sua. De
omnibus autem articulis supradictis et singulis firmiter in per-
petuum obseruandis domino regi et heredibus suis pro me et
heredibus.meis cauebo per obsides et pignora et aliis modis quibus
dominus rex dicere uoluerit uel dic[t]are. In cuius rei testimonium
presenti scripto sigillum meum apposui. Actum apud Alnetum
iuxta fluuium Elwey de Sancto Asaph in festo Decollacionis
Sancti Johannis Baptiste et crastina die renouatum apud Rothelan
in tentorio domini regis anno predicti domini regis H[enrici]
vicesimo quinto. Et ad omnia predicta firmiter tenenda ego Dauid
iuravi super crucem sanctam quam coram me deportari facio.
Venerabilis eciam pater Hugo [sic] episcopus de Sancto Asaph ad
peticionem meam firmiter promisit in ordI.ne suo quod hec omnia
predicta faciet et procurabit modis quibus poterit obseruari.
Edeneueth siquidem Vaghan per preceptum meum illud idem
iurauit super crucem predictam. Actum apud Alnetum ut supra.
<1[Foedera,>1 i. 242.]
[O]mnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
Dauid filius Lewelini quondam principis Norwallie salutem.
Sciatis quod concessi domino meo H[enrico] regi Anglie illustri
filio domini JohannI.s regI.s quod stabo iuri in curia sua super
porcione terre que fuit predicti Lewelini patris mei cuius seisinam
nunc habeo et teneo si qua Griffinum fratrem meum contingere
debet secundum consuetudinem Wallie uel secundum jus prout
dominus rex elegerit. Et si idem dominus rex pacem fecerit inter
me et predictum Griffinum fratrem meum ipsam tenebo et seruabo
et de ipsa tenenda cauebo secundum consideracionem curie ipsius
domini regis. Concessi eciam quod tam ego quam predictus
Griffinus porciones que nos contingent de predictis terris teneamus
in capite de predicto domino rege. Terram eciam de Muhaut
eI.dem domino meo regi reddidi sicut ei prius promiseram, ita quod
si eam alii reddiderit saluum sit mihi ius proprietatis cuiuslibet pacti
et instrumenti super quo stabitur iuri hinc inde in curia ipsius
domini regis : et si [fo. cccxxxi] eam voluerit retinere in manu sua,
pro uoluntate sua eam retineat sine omni clamio mei et heredum
meorum. Concessi eciam quod omnium baronum et fidelium
domini regis terras occupatas a tempore guerre orte inter domi-
num Johannem regem et predictum Lewelinum patrem meum
in manibus ipsius domini regis tradam et eidem reddam uel cui
mandauerit, ut de ipsis disponat ad voluntatem suam, saluo mihi
jure proprietatis cuiuslibet pacti et instrumenti super quo stabitur
iuri hinc inde in curia ipsius domini regis. Concessi eciam quod
satisfaciam ipsi domino regi de dampnis et iniuriI.s illatis sibi et
suis secundum consideracionem curie predicte, uel malefactores
ipsos ipsi domino regi reddam. Reddidi autem eidem domino
regi omnia homagI.a que dominus J[ohannes] rex pater suus
habuit et que dominus rex de I.ure habere debet, et specialiter
dimisi ei homagia omnium nobilium Walensium. Concessi eciam
quod idem dominus rex non dimittat aliquem de suis inprisiis et
quod ipsi domino regi et suis remaneant seisine sue sicut pre-
dictum est; et quod terra de Aillesmere cum pertinenciis suis et
terra de Englefeld cum pertinenciis suis in perpetuum remaneant
domino regi et heredibus suis, et quod castrum et tenementa de
Gannoc cum pertinenciis suis in perpetuum remaneant domino
regi et heredibus suis pro expensis quas idem dominus rex et
magnates sui fecerunt in expedicione sua apud Rothelan. Insuper
promisi quod decetero non receptabo in terra mea nec receptari
permittam utlagatos uel foris bannitos domini regis uel baronum
suorum de Marchia, et quod de cetero omnia mandata ipsius
domini regis libenter admittam et ea pro uiribus meis adimplebo.
Concessi eciam quod ego et heredes mei eidem domino regi et
heredibus suis omnibus diebus vite nostre constanter et fideliter
seruiemus, nec aliquo tempore contra eos erimus; quod si forte
euenerit quod a fideli seruicio suo quod absit recesserI.mus, tota
terra nostra erga ipsum dominum regem et heredes suos incurratur
et in usus eorum perpetuis cedat temporibus. De omnibus autem
articulis supradictis et singulis firmiter in perpetuum obseruandis
domino regi et heredibus suis pro me et heredibus meis caui et
cauebo per obsides et pignora et aliis modis quibus dominus rex
clicere uoluerit uel dictare, et in hiis et in omnibus aliis stabo
voluntati et mandatis ipsius domini regis etjuri parebo in omnibus
in curia sua. Ad has quidem promissiones concessiones et pacta
firmiter obseruanda et tenenda voluntate spontanea ad plenam
securitatem ipsius domini regis et heredum suorum ego Dauid
iuraui super crucem sanctam quam coram me deportari facio, et de
consensu etvoluntate de Sancto Asaph et Bangorensis episcoporum
et consiliariorum meorum me et omnes illos qui in hoc, quod contra
pacta et conuenciones predictas uenirem uel contra dominum
regem essem, mihi fauebunt uel consilium et auxilium prebebunt,
et totam terram meam suppono jurisdictioni Cantuariensis archi-
episcopi, Londoniensis, Eliensis, Herefordensis, Couuentrensis
et Lichefeldensis episcoporum, omnium sI.mul et cuiuslibet in
solidum quem dominus rex elegerit, iurisdictionem ipsorum uel
ipsius in solidum quem dominus rex elegerit in me et dictos mihi
fauentes uel consulentes uel auxiliantes et terram prorogare in-
tendens, predictis prelatis simul et cuilibet in solidum quem
dominus rex elegerit prout predictum est dans et concedens
plenam et liberam <1[fol.>1 331 <1verso]>1 potestatem ut ad requisicionem
ipsius domini regis, nulla alia monicione facta, per excommuni-
cacionis in me et dictos mihi fauentes consulentes uel1 auxiliantes
et interdicti in terram sentencias ad obseruacionem promissionum
concessionum et pactorum que in presenti scripto et in quibusdam
aliis eidem domino regi inde factis continentur distringant et ad
plenam satisfactionem iuxta voluntatem ipsius domini regis com-
pellant, si forte quod Deus auertat in aliquo contra predicta per
me uel meos venirem. In cuius rei testimonium presenti scripto
sigillum meum apposui. Hiis testibus: venerabilibus patribus
W[altero] archiepiscopo Eboracensi Anglie primate, R[oberto]
Lincolniensi et P[etro] Herefordensi episcopis, W[illelmo] de
Ferrariis comite Derbie, R[ogero] le Bigod comite Norf[olcie],
H[ugone] de Albiniaco comite Arundell, Petro de Sabaudia,
Johanne de Monem[uth], Johanne filio Galfridi, Willelmo de
Cantilupo, Herberto filio Mathei, Bertramo de Crioyl, Galfrido
Dispensario, Drogone de Barentin et aliis. <1[Foedera,>1 i. 243.]
<1*6>1 LITTERA DE REFORMACIONE PACIS INTER REOEM ANGLIE ET
DAUID FILIUM LEWELINI PRINCIPEM NORWALLIE.
[O]mnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
Dauid filius Lewelini quondam principis Norwallie salutem.
Sciatis quod cum quasdam promissiones et pacta inierim cum
domino meo H[enrico] rege Anglie filio domini J[ohannis] regis
in reformacione pacis inter ipsum et me nuper facte, sicut contine-
tur in litteris super eisdem pactis et conuencionibus factis apud
Alnetum iuxta fluuium de Elwey de Sancto Asaph in festo Decolla-
cionis Sancti Johannis Baptiste et crastina die renouatis apud
Rothelan in tentorio domini regis anno regni predicti domini regis
vicesimo quinto et sigillo meo sigillatis, ut dicte conuenciones et
pacta plene et efficaciter per me et heredes meos domino regi
predicto et heredibus suis in perpetuum obseruentur, uoluntate
spontanea ad plenam securitatem ipsius domini regis et heredum
suorum de consensu et voluntate de Sancto Asaph et Bangorensis
episcoporum et consiliariorum meorum me et omnes illos qui in
hoc, quod contra pacta et conuenciones predictas uenirem uel
contra dominum regem essem, mihi fauebunt uel consilium uel
auxilium prebebunt, et totam terram meam suppono iurisdictioni
Cantuariensis archiepiscopi, Londoniensis, Elyensis, Hereforden-
sis, Couentrensis et Lichfeldensis episcoporum, omnium simul
et cuI.uslibet in solidum quem dominus rex elegerI.t, iurisdictionem
ipsorum uel ipsius in solidum quem dominus rex elegerit in me et
dictos mihi fauentes uel consulentes uel auxiliantes et terram pro-
rogare intendens, predictis prelatis sI.mul et cuilibet in solidum
quem dominus rex elegerit prout predictum est dans et concedens
plenam et liberam potestatem ut ad requisicionem ipsI.us domini
regis nulla alia monicione facta per excommunicacionis in me et
dictos mihi fauentes consiliantes aut auxiliantes et interdicti in
terram sentencias ad obseruacionem ipsius forme et conuencionum
que in dictis litteris continentur distringant et ad plenam satis-
factionem iuxta uoluntatem domini regis compellant, si forte
quod Deus auertat in aliquo contra predicta per me uel meos
uenirem. Et omnia hec bona fide et in perpetuum seruanda
domino regi et heredibus suis per me et heredes meos promitto.
Venerabiles I.nsuper patres de Sancto Asaph et Bangorensis epi-
scopi supradicti ad peticionem meam prefato domino regi et here-
dibus suis [fo. cccxxxii] pro se et successoribus suis1 in suo ordine
promiserunt quod sentencias occasione predicta latas uel ferendas
sicut eis mandabitur publicabunt et plenius obseruabunt et a sub-
ditis districte et inuiolabiliter facient obseruari. In cuius rei testi-
monium tam ego quam dicti venerabiles patres de Sancto Asaph
et Bangorensis episcopi sigilla nostra presentibus fecimus apponi.
Actum apud Rothelan in tentorio ipsius domini regis tricesimo
primo die Augusti anno eodem. <1[Foedera,>1 i. 242--3.]
[O]mnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit,
frater Anianus abbas de Abberconewey et magister Madocus filius ====
Philippi procuratores et nuncii speciales Lewelini filii Griffini
salutem. Noueritis nos nomine dicti Lewelini domini nostri pro-
misisse domino H[enrico] regi Anglie illustri pro treuga inita
inter eundem dominum regem et dictum Lewelinum, sicut in
litteris ipsius domini regis et nostris patentibus utrobique confectis
plenius continetur, centum marcas sterlingorum soluendas domino
Rogero de Monte Alto justiciario Cestrie, scilicet medietatem in
quindena Sancti Michaelis proximo futura et aliam medietatem
ad festum Purificacionis Beate Marie proximo sequens apud
Cestriam, et litteras patentes dicti Lewelini domini nostri de
obligacione dicte pecunie soluende ad predictos terminos prefato
justiciario habere faciemus citra festum Beati Petri ad Vincula
proximo futurum sine ulteriori dilacione. In cuius rei testimonium
presenti scripto sigilla nostra apposuimus. Datum apud Oxoniam
xxviii die Junii anno regni predicti domini regis xlii.
8. LITTERA LEWELINI PER QUAM CONCESSIT REGI TOTAM TERRAM
SUAM SI IN ALIQUO FUERIT CONUICTUS ET PROMITTENS SE
BENE ET FIDELITER REGI PREDICTO SERUIRE.
[O]mnibus ad quorum noticiam presens scriptum peruenerit
Lewelinus senior filius Mored filii Kanani de Merennoyth salu-
tem. Nouerit uniuersitas vestra me promisisse domino H[enrico]
regi Anglie fideliter pro posse meo seruire et omnes qui contra
fidem eius sunt grauare, nullum assensum neque consensum
inimicis suis adhibere. Et si forte contigerit quod in aliquo quod
absit contra dominum regem racionabiliter fuero conuictus, con-
cedo pro me et heredibus meis domino regi et heredibus suis
totam terram meam quod cedat ei et heredibus suis in dominicum,
rettinendi ad opus suum proprium uel dandi cuicumque uoluerit
sine aliquo retenemento mihi uel heredibus meis nisi fuerit de
mera gracia sua uel heredum suorum, ita tamen quod dominus rex
me et heredes meos teneat secundum usus et consuetudines
Walensium baronum prout alios barones Walenses tenuerit. Hiis
testibus: domino N[icholao] de Mol[is], Roberto Walerond,
Griffino filio Wennonwen, Gilberto de Uall', Guidone de Briona,
Mored filio Res, Mored filio Oweyn, et aliis fidelibus domini
regis. In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum
apposui.
[U]niuersis presentes litteras inspecturis L[ewelinus] filius Griffini
s-alutem. Noueritis quod nos damus pro nobis et nostris omnibus
ex parte domini regis ad instans parleamentum ad vadum aque de
<1[fol. 3>1 32 <1verso]>1 Mungemeri venientibus plenam securitatem acce-
dendi ad dictum locum et morandi ad negocia domini regis et sua
si habuerint expedienda usque ad diem Iouis proximam post
Natiuitatem Beati Johannis Baptiste et ad propria cum suis omni-
bus redeundi. In cuius rei testimonium nostrum sigillum hiis
litteris patentibus fecimus apponi. Datum A.D. McCL nono Do-
minica precedente proximo Natiuitatem Beati Johannis Baptiste.
[O]mnibus hoc scriptum uisuris Hoel filius Madoc de Brumfeud
salutem. Sciatis quod ego me constitui plegium Senane uxoris
Griffini filii L[ewelini] quondam principis Norwallie et manucepi
pro ea erga dominum meum H[enricum] regem Anglie illustrem
quod omnia que conuencionauit eidem domino meo nomine prefati
viri sui pro liberacione sua et Oweyni filii sui a carcere in quo
Dauid frater eius eos detinet et pro porcione que ipsum G[riffinum]
contingit de hereditate que fuit predicti L[ewelini] patris suI. et
quam prefatus D[avid] frater eius ei deforciat, domino regi firmiter
obseruabit. In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum
apposui. Actum apud Salopiam die Lune proxima ante Assump-
cionem Beate Marie anno regni ipsius domini regis vicesimo
quinto.
[O]mnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
Oweyn filius Griffini salutem in Domino. Sciatis me libero arbitrio
et spontanea uoluntate mea et nullius metus causa uel carceris uel
alterius cruciatus pepigisse domino meo Henrico regi Anglorum
illustri filio scilicet regis Johannis et heredibus suis quod ego et
heredes mei eis in perpetuum fideliter et sine fraude seruiemus nec
aliquo tempore alicuius fauore uel odio uel etiam federe contra eos
erimus et super hoc prestiti sacramentum corporale, et si quod
absit ab eorum seruicio discesserimus aliquo tempore suppono me
et heredes meos jurisdictioni et potestati venerabilium patrum
Cantuariensis archiepiscopi Wygornensis et Herefordensis episco-
porum qui pro tempore erunt, uel duorum illorum si forte omnes
superstites non fuerint, quod statim cum ad eorum noticiam
peruenerit quod ad fidem et seruicium predictorum dominorum
nostrorum non fuerimus liceat eis sine ulteriori cognicione me uel
heredes meos excommunicare et eadem sentencia ligatos tenere
sine omni appellacione et superioris fori remedio quibus pro me
et heredibus meis renunciaui donec ad sufficientem venerimus
satisfactionem. In cuius rei testimonium presentibus litteris
sigillum meum apposui. Actum apud Westmonasterium septimo
decimo die Nouembris anno regni ipsius domini regis vicesimo
nono.
12. CONSIMILIS LITTERA UT SUPRA DE SERUICIO PREDICTI OWEYNI.
[O]mnibus ad quos presens scriptum peruenerit Oweyn filius
Griffini salutem. Ad omnium volo deuenire noticiam me firmiter
ac fideliter promisisse domino meo Henrico regi Anglorum illustri
filio scilicet regis Johannis quod ego et heredes meieidem domino
regi et heredibus suis [fo. cccxxxiii] in perpetuum fideliter et sine
omni fraude seruiemus nec aliquo tempore contra eos erimus, et si
quod absit aliquo tempore a fidelitate et seruicio eorum ego uel
heredes mei discesserimus tam illa duo cantreda terre que pre-
fatus dominus rex michi commisit quam tota alia terra in Wallia
que me hereditarie contingere poterit domino regi et heredibus
suis in perpetuum incurratur, ita quod nec ego uel heredes mei
aliquod ius uel clamium in terris illis unquam habere poterimus.
In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui.
Hiis testibus : Radulfo filio Nicolai, Galfrido Dispensario, Hugone
de Viuonia, Roberto de Muscegros, Herberto filio Mathei, Petro
de Geneue, Johanne de Lexinton, Nicolao de Boleuill, Waltero de
Luyton, Anketill Mallore et aliis. Actum apud Westmonasterium
sextodecimo die Nouembris anno eiusdem regis regni vicesimo
nono.
Ia. LITTERA CONUENCIONIS INTER DOMINUM H[ENRIcUM] REoEM
ANOLIE ET DoMINUM E[DwARDUM] PRIMooENITUM sUUM
FT LFwFLINUM PRINcIPEM WALLIe QUoD TReUoF INTeR eos
cAPTE FIDeLITER oSseRUENTUR.
[A]nno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo in
c.rastino Invencionis Sancte Crucis apud Westmonasterium pro-
uisum ordinatum et concessum est inter dominum H[enricum]
Dei gracia regem Anglie illustrem pro se et domino Edwardo filio
suo primogenito ex una parte et Lewelinum filium Griffini et suos
ex altera, videlicet quod treuge capte et firmate apud Mongomeri
inter partes predictas anno Domini Mcc sexagesimo prorogentur a
festo Natiuitatis Sancti Johannis Baptiste anno predicto videlicet
millesimo ducentesimo sexagesimo secundo usque ad finem duo-
rum .annorum proximo sequencium integre completorum, et in-
terim omnia in dictis treugis contenta in singulis articulis fideliter
obseruentur et remaneant in robore suo, ratificantes et acceptantes
quicquid per dominum Abbatem de Abercon[wey] nomine nostro
in curia domini regis factum est. In cuius rei testimonium sigillum
nostrum presenti scripto apposuimus.
[A]nno Domini Mcc sexagesimo secundo in crastino Invencionis
Sancte Crucis apud Westmonasterium prouisum et concessum est
inter dominum H[enricum] Dei gracia regem Anglie illustrem pro
se et domino Edwardo filio suo primogenito ex una parte et Abba-
tem de Aberconeu habentem potestatem ex parte Lewelini filii
Griffini treugas capiendi prorogandi et firmandi ex altera, videlicet
quod treuge capte et firmate apud Muntgomeri inter partes pre-
dictas anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo prorogentur
a festo Natiuitatis Sancti Johannis Baptiste anno predicto, vide-
licet millesimo ducentesimo sexagesimo secundo, usque ad finem
duorum annorum proximo sequencium integre completorum, et
interim omnia in dictis treugis contenta in singulis articulis fideliter
obseruentur et remaneant in robore suo. Et idem Abbas in uerbo
Dei promisit quod citra proximum instans festum Nativitatis Beati
Johannis Baptiste sigillum predicti Lewelini consimili scripto faciet
apponi et domino regi transmitti. Et ad treugas <1[fol.>1 333 <1verso]>1
predictas fideliter tenendas et obseruandas dominus Imbertus
Pugeis in animam domini regis et Edwardi filii sui ex voluntate et
eorum precepto iurauit. Similiter dictus Abbas ex parte Lewelini
consimile prestitit sacramentum. In cuius rei testimonium domi-
nus rex et dominus Edwardus filius suus scripto remanenti penes
dictum Lewelinum et prefatus Abbas scripto remanenti penes
dominum regem vice ipsius Lewelini sigilla sua apposuerunt.
Datum anno die et loco supradictis.
15. DE PACE INTER ANOLICOS ET WALLENSES.
[E]xcellentissimo domino suo et auunculo suo H[enrico] Dei
gracia regi Anglie domino Hibernie duci Normannie Aquitanie et
comiti Andegavie D[avid] princeps Norwallie suus fidelis nepos
et deuotus salutem et se totum. Maiestati uestre grates referimus
copiosas eo quod bene reduxistis ad memoriam quod uobis con-
questi fuimus tam per litteras quam per magistrum Philippum
clericum nostrum ad uos ex parte nostra ad hoc principaliter
destinatum de processu magnatum uestrorum quos ad partes
Solosbur' destinastis, qui quidem magnates uestri, sicut alias uobis
significauimus, spreta forma pacis inter uos et nos apud Glouerniam
reformata per dominum legatum et multos alios bonos et magnos
uiros tam clericos quam seculares, contradicentibus procuratori-
bus nostris et protectionem domini pape et uestram proclamanti-
bus, testes aduersariorum nostrorum non ueriti sunt admittere et
exaudire, cum ad hoc non essent arbitri electi a partibus sicut
prouisum fuit in forma pacis predicte, nec eciam specialem super
hoc haberent iurisdictionem, propter quod ut prediximus ex-
cellencie uestre querimoniam nostram per predictum magistrum
clericum nostrum duximus referendam. Et ut uobis et consilio
uestro comuni1 luce clarius appareat de processu memorato dilectos
et fideles nostros Tuderium senescallum nostrum, Ennium Paruum,
magistrum Dauid cancellarium nostrum, et Philipum filium Yuor
clericum nostrum, qui fuerunt alias procuratores nostri apud
Solosbur' in predicto negocio, ad uestram presenciam duximus
destinandos, ratum et gratum habituri quicquid predicti nuncii
nostri super prefato negocio et aliis que nos tangant secundum
formam sepedictam duxerint faciendum. In cuius rei testimonium
huic scripto sigillum nostrum fecimus apponi. Valeat excellencia
vestra semper in Domino.
[O]mnibus presens scriptum inspecturis Oweynus et Lewelinus
filii Griffini filii Lewelini salutem. Noueritis nos super terris et
tenementis nostris ad plegiacionem nostram Roderychum fratrem
nostrum juniorein, qui fuerat illustri domino H[enrico] regi
Anglie liberatus in obsidem pro deliberacione predicti G[riffini]
patris nostri, suscepisse et manucepisse pro eodem quod fideliter
stabit cum predicto [fo. cccxxxiiii] rege et heredibus suis nec
resiliet a fidelitate ipsius predicti regis in perpetuum. In cuius rei
testimonium huic scripto sigilla nostra fecimus apponi. Actum
anno sepedicti regis tricesimo secundo Idibus Marcii. Valete.
(O]mnibus hoc scriptum uisuris Radulfus de Mortuo Mari salu-
tem. Sciatis quod ego constitui me plegium Senane uxoris Griffini
filii L[ewelini] quondam principis Norwallie et manucepi pro ea
erga dominum meum H[enricum] regem Anglie illustrem quod
omnia que conuencionauit eidem domino meo nomine predicti
viri sui pro liberacione sua et Oweyn filii sui a carcere in quo
Dauid frater eius eos detinet et pro porcione que ipsum G[riffinum]
contingit de hereditate que fuit predicti L[ewelini] patris sui et
quam prefatus D[auid] frater eius ei deforciat, domino regi firmiter
obseruabit. In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum
apposui. Actum apud Salopiam die Lune proxima ante Assump-
clonem Beate Marie anno regni ipsius domini regis vicesimo
quinto.
(O]mnibus hoc scriptum uisuris Rogerus de Monte Alto sene-
scallus Cestrie salutem. Sciatis quod ego me constitui plegium
Senane uxoris Griffini filii L[ewelini] quondam principis Norwallie
et manucepi pro ea erga dominum meum H[enricum] regem
Anglie illustrem quod omnia que conuencionauit eidem domino
meo nomine prefati viri sui pro liberacione sua et Oweyn filii sui
a carcere in quo Dauid frater eius eos detinet et pro porcione
que ipsum G[riffinum] contingit de hereditate que fuit predicti
L[ewelini] patris sui et quam prefatus D[auid] frater eius ei de-
forciat, domino regi firmiter obseruabit. In cuius rei testimonium
huic scripto sigillum meum apposui. Actum apud Salopiam die
Lune proxima ante Assumpcionem Beate Marie anno regni ipsius
domini regis vicesimo quinto.
19. DE PACE FACIENDA INTER ANOLICOS ET WALLENSES.
[Feb. 19-Mar. 17, 1241.]
[V]iris venerabilibus et dilectis amicis suis magnatibus domini
regis has litteras inspecturis Dauid princeps Norwallie cum dile-
ctione salutem. Quoniam uariis prepediti negociis hac instanti die
Dominica ante Ramos Palmarum coram uobis apud Salopiam
personaliter interesse non possimus ad respondendum baronibus
domini regis qui nos impetunt secundum formam mandati domini
regis nobis ad hoc directi, ideo dilectos et fideles hostros magistrum
Dauid cancellarium nostrum, Goronuy filium Kenwric, Annianum
Paruum latores presencium duximus ad uos destinare, constituentes
eosdem procuratores nostros in omnibus que ad nos pertineant,
secundum formam pacis inter dominum regem et nos alias <1[fol.>1
334 <1verso]>1 reformate ad satisfaciendum omnibus secundum iusti-
ciam et racionem in forma pacis predicte, et ad recipiendum nobis
emendas et porcionem de hereditate sua uxorem nostram con-
tingentem, ratum eciam et gratum erimus habituri quicquid pre-
dicti fideles nostri super prefato negocio dictis die et loco duxerint
faciendum, iusticia mediante. In cuius rei testimonium sigillum
nostrum huic scripto fecimus apponi. Valete.
20. LITTERA LEWLINI DIRECTA DOMINO PAPE UT CONFIRMARET
ELECTIONEM FACTAM DE BONIFACIO AUUNCULO REOIS IN
ECCLESIAM CANTUAR[IENSEM].
[Probably Mar.-Aug. 1241.]
Sanctissimo in Christo patri G[regorio] Dei gracia summo ponti-
fici, Dauid princeps Norwallie nepos domini regis Anglie salutem
et tam devotam quam debitam tanto patri cum he nore reuerenciam.
De paternitatis uestre dilectione optinemus fiduciam specialem
quod inter cetera mundi regna dilectionis affectione specialis vobis
regnum Anglie astringatur, quapropter tam exaltacioni ecclesie
Anglicane quam utilitati regis et regnI- diligenter prouidere tene-
mini tempore opportuno. Hinc est quod cum vir venerabilis
Bonofacius procurator Boliacon[ensis] ecclesie auunculus domini
nostri regis Anglie ad regimen Cantuariensis ecclesie unanimiter
et concorditer vocatus fuerit diuina gracia disponente et dominus
noster rex et totum regnum Anglie ipsius consilio non modicum
indigeant, paternitati uestre supplicandum duximus cum affectu
quatinus diligenter considerantes si placet quod si humanitus de
filio suo pupillo et herede posset facilius iminere, electionem
factam de predicto Bonofacio in ecclesia memorata vestra dignetur
clemencia confirmare, ut status prefati domini nostri regis Anglie
et regni Anglicani melius et securius conseruetur, et nos uobis ob =:
hoc et ecclesie Romane deuociores merito reddere debeatis. Valeat
in Domino semper vestra sancta paternitas.
[U]niuersis Christi fidelibus has litteras uisuris uel audituris
R[icardus] Dei gracia episcopus Bangorensis salutem in Domino.
Ad uniuersitatis uestre noticiam uolumus peruenire quod nos in
uerbo ueritatis promisimus et tactis sacrosanctis iurauimus quod
omni tempore quo episcopatum nostrum habuerimus domino
nostro Henrico regi Anglie illustri et heredibus suis fidelitatem
seruabimus integram et illesam, et modis omnibus quibus sciueri-
mus et poterimus honorem et indempnitatem corone sue procura-
bimus, et si forte perpendere poterimus quod inimici sui contra
ipsum aut heredes suos aliquid moliantur nos eosdem dominos
nostros quamcicius poterimus inde premuniemus et totum posse
nostrum apponemus ad reducendum eosdem inimicos ad fidem et
seruicium eiusdem domini regis et heredum suorum, super hiis
omnimodam securitatem quam facere decuit episcopum fecimus,
et in memoriale eiusdem securitatis hiis litteris sigillum nostrum
[fo. cccxxxv]1 apponi fecimus. Ad hec eciam uolumus uobis mani-
festum fieri quod bene scimus quod Dauid filius Leulini quondam
principis Norwallie spontanea uoluntate sua et non coactus insti-
tuit predictum H[enricum] regem Anglie illustrem heredem
suum de omni dominio quod ipsum D[auid] contingebat in Wallia,
et hoc si ipse D[auid] decederet sine herede de se genito. Scimus
eciam et testificamur quod idem D[auid] eodem modo obligauit se
predicto domino regi per cartam suam quod si unquam ueniret
contra pacem inter eos inhitam apud Ruthelan et postea renoua-
tam apud Londonium, quod tota terra sua incurreretur ipsi
domino regi et heredibus suis, et quod idem D[auid] et heredes
sui caderent a jure quod habuerunt in Wallia uel alibi infra
regnum Anglie in perpetuum. Actum apud Wyndesor vicesimo
die Aprilis anno regni regis eiusdem tricesimo.-
[O]mnibus ad quos presentes littere peruenerint, Dauid filius
Lewelini quondam principis Norwallie salutem. Nouerit uni-
uersitas vestra me spontanea uoluntate mea pepigisse domino
meo H[enrico] regi Anglie illustri quod ego et heredes mei eidem
domino regi et heredibus suis omnibus diebus vite nostre con-
stanter et fideliter seruiemus nec aliquo tempore contra eos erimus,
quod si forte euenerit quod a fideli seruicio suo uel heredum
suorum quod absit recesserimus tota terra nostra erga ipsum
dominum regem et heredes suos incurratur, et in usus eorum per-
petuis cedat temporibus. Hanc autem pactionem et concessionem
sigilli mei apposicione roboraui, et ad maiorem huius rei declara-
cionem venerabiles patres Bangorensis et de Sancto Assaph epi-
scopi ad peticionem meam presenti scripto sigilla sua apposuerunt:
Actum apud Rothelan tricesimo primo die Augusti anno regni
predicti domini H[enrici] regis vicesimo quinto.
ANOLIE TOTAM TERRAM PRINCIPATUS NORWALLIE SI IDEM
D[AUID] OBIRET SINE HEREDE DE SF.
[O]mnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
Dauid filius Lewelini quondam principis Norwallie salutem.
Sciatis quod ego totam terram principatus Norwallie ad me quo-
quomodo pertinentem domino meo H[enrico] illustri regi Anglie
filio regis Johannis et heredibus suis, ex mera liberalitate mea
et spontanea voluntate, donacione inter viuos dono et concedo
si forte sine herede de corpore meo exeunte de uxore mea mihi
legitime desponsata quod Deus auertat me decedere contingat,
ita quod ipse et heredes sui in perpetuum in tota dicta terra
principatus mihi succedant, precipiens omnibus hominibus et
subditis meis quod si ita contingat predicto domino meo regi et
heredibus suis ut ueris dominis suis adhereant obediant et inten-
dant. In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum
apposui. Actum apud Westmonasterium vicesimo quarto die
Octobris anno regni eiusdem domini regis vicesimo quinto.
24. QUOD RESUS FILIUS EDNEUET SOPUERET PRINCIPI WALLIE
XL SOLIDOS.
[U]niuersis Christi fidelibus has litteras uisuris uel audituris
Kenwrec filius Wronu balliuus de Rothelan salutem. Nouerit
uniuersitas uestra me esse fideiussorem pro Reso filio Edneuet
soluendo domino principi xl solidos pro fidelitate dicti Resi,
sicuti alii fideiussores sunt, soluendo domino principi quatuor xx
libras. In cuius rei testimonium sigillum meum feci1 apponi.
Datum A.D. MccLxIx in vigilia sancti Jacobi. Valete.
25. BLEDYNT FILIUS LEWELINI REDDIDIT COMPOTUM SUUM ANNO
DOMINI MCCLXXIIII.
[M]emorandum quod Bledynt filius Lewelini castellanus de nouo
castro supra Hauren reddidit compotum suum de receptis et
expensis a die Lune proxima post Ramos Palmarum anno Domini
MCCLxx tercio usque ad diem Dominicam proximam ante festum
Beati Georgii Martiris in una septimana ante Kalendas Maii in
anno sequenti coram Anniano filio Keyradauc, Griffin[o] Wychan,
Pyll Goch, Mordic Du, et Dauid ab Ithael clerico domini prin-
cipis. Et fuit summa tocius recepti centum libre lxxiiii libre et
dimidia marca. Et de tota summa supradicta restabant in custodia
dicti Bledynt quando soluit suum compotum due libre sex solidi
et sex denarii. Datum apud Bachyranneleu A.D. MccLxx quarto in
vigilia Beati Georgii Martiris.
26. DE XII LIDRIS SOLUENDIS PRINCIPI WALLIE PRO HOWELO
WYCHAN.
[I]llustri principi ac domino karissimo domino L[ewelino] filio
Griffini suus Owenus filius Maredud salutem cum honore.
Nouerit uestra preclara dominacio me cauisse uobis et obligatum
esse per presentes meas patentes litteras pro Howelo Vychan in
estimacione duodecim librarum pro beniuolencia uestra capienda,
soluendarum in terminis secundum quod uestre cederit miseri-
cordie prefigendis. Do eciam licenciam eidem H[owelo] licet
homo fuerit meus homagium faciendi uobis et fidelitatem iurandi.
In cuius rei testimonium serenitati uestre presentes litteras trans-
mitto patentes.
[N]otum sit omnibus quod Gregorius filius Griffini et Madocus
filius Einri sunt fideiussores pro Rys filio Ednevet unusquisque
illorum ad duas libras pro fidelitate a dicto Rys domino Lewelino
filio Griffini de cetero obseruanda.
28. QUOD MEURAC GRIFF DE ELUYEL ERIT FIDELIS PRINCIPI
WALLIE.
[O]mnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris
Kynan filius Maredut salutem in Domino. Nouerit uniuersitas
uestra quod ego sum fideiussor domino L[ewelino] principi- Wallie
pro Meurac Griff' de Elviel quod si1 fideliter existet et si contra
hoc venire presumpserit decem marcas sterlingorum dicto domino
principi Wallie integraliter persoluam. In cuius rei testimonium
has litteras nostras eidem principi feci patentes. Valete.
29. QUOD JOHANNES DE BREOUS SOLUET PRINCIPI WALLIE xxx
LIBRAS STERLINGORUM.
[O]mnibus Christi fidelibus presentes litteras uisuris uel audituris
Johannes de Breous salutem in Domino sempiternam. Sciatis nos
acomodasse xxx libras bone et legalis monete de domino nostro et
cognato domino Leolino filio Griffini principe Wallie quales
tenemur ei soluere et pacare ad certum diem quem nobis assignare
uoluerit. In cuius rei testimonium litteras nostras sigillo nostro
signatas eidem fieri fecimus patentes.
30. ABBAs DE ABERcoNwE oBLIoATUR PRINcIPI WALLIE IN xL
LIBRIS.
[Sept. 5, 1281.]
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis frater
M dictus abbas de Aberconwe ordinis Cisterciensis Bangor-
ensis diocesis et eiusdem loci conuentus salutem eternam in Do-
mino. Nouerit uniuersitas [fo. cccxxxvi] vestra quod nos obligati
sumus mera et spontaneavoluntate nostra domino Lewelino principi
Wallie in quadraginta libris sterlingorum usualis et bone monete,
pro beniuolencia prefati domini principis de quibusdam casibus
et articulis nobis per eundem impositis optinenda, quandoque ab
eodem fuerimus requisiti, predictis articulis et rancoribus nobis
remissis et omnino cassatis. In cuius rei testimonium litteras
nostras obligatorias eidem principi patentes dedimus apud Hauot
y Llann A.D. MCCLXXX primo die Veneris proxima ante Natiuitatem
Beate Virginis.
3I. LITTERA RESI JUNIORIS FILII RESI DE MAHELOVN DE SEXA-
OINTA LIBRIS SOLUENDIS PRINCIPI WALLIE.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris
Resus Junior filius Resi ab Maelgvn salutem in Domino. Nouerit
uniuersitas vestra nos dedisse spontanea eorum voluntate Resum
filium Ioruerth, Lewelinum filium Ieuas, et Howelum filium
Coronw singulares fideiussores domino Lewelino principi Wallie
pro sexaginta libris legalis monete eidem soluendis in tribus
terminis, videlicet in Kalendis Maii xx libras, in Kalendis Augusti
xx libras, et in festo Sancti Michaelis Arcangeli xx libras ultimo
soluendas, pro uillis que fuerunt bone memorie Angarad filie1
Lewelini, quisque uero uirorum prenominatorum est fideiussor
pro xx libris terminis predictis soluendis principi memorato. In
cuius rei testimonium presentes litteras patentes sigillo nostro una
cum sigillis predictorum fideiussorum fecimus roborari. Datum
apud Geneuyglyn A.D. MccLIx die Lune proxima post festum
Cathedre Sancti Petri.
32. QUOD QUINQUAOINTA MARCE SOLUENTUR PRINCIPI WALLIE
SI MEURUIC AB GRUFFUIT RECESSERIT A FIDELITATE ET HoMA-
GIO DICTI PRINCIPIS.
[U]niuersis presentes litteras uisuris uel audituris Enniaun filius
Kinwryc, Kynwryc ab Gruffut, Lywelyn Gopa, Enniaun ab
Mared[ut], Maredut ab Kynwryc, Hywel ab Yuor, Morgant ab
Yweyn, et Kinwric filius Meuryc salutem. Nouerit uniuersitas
uestra nos esse fideiussores de quinquaginta marcis sterlingorum
pro deliberacione Meuryc ab Gruffut de Eluael soluendis domino
principi si dictus Meuryc ab homagio et fidelitate domini principis
recesserit sine eius uoluntate, ex pena uero presentis obligacionis
si fuerit commissa quisque nostrum tenetur in sex marcis et
quadraginta denariis soluendis; si vero durante presenti obliga-
cione aliquis nostrum cedat in fatis heredes ipsius remanebunt
obligati domino principi modo predicto. Quia uero sigilla propria
non habemus ideo nos omnes et singuli procurauimus sigillum
Tuderi filii Etnyued iusticiarii Wallie et sigillum Howely ab Iuor
presentibus litteris pro nobis apponi. Datum apud Sychtun iuxta
Montem Altum A.D. Mcc septuagesimo primo in crastino Beati
Nicholai.
33. ABBAS DE ABERCONWEY ET MAOISTER MADOCUS FILIUS
PHILIPPI PROTESTANTUR INNIUISSE TREUOAS CUM REOE
ANOLIE.
[O]mnibus ad quos presens scriptum peruenerit Anianus abbas
de Aberconewy et magister Madocus filius Philippi procuratores
et nuncii speciaies Lewelini filii Griffini salutem in Domino.
Habentes a domino nostro predicto Lewelino plenam potestatem
per litteras suas patentes que penes dominum regem Anglie resi-
dent treugam ineundi cum ipso domino <1[fol. 336 verso]>1 rege sicut
in ipsa littera plenius continetur, per presens scriptum confitemur
et protestamur nos cum predicto domino rege nomine predicti
domini nostri et suorum treugas iniuisse a die Martis proxima
ante festum Natiuitatis Sancti Johannis Baptiste A.D. Mcc quin-
quagesimo octauo usque ad festum beati Petri ad Uincula anno
MCC quinquagesimo nono, utraque die computata, ita quod omnes
et singuli ex parte ipsius domini regis et omnes et singuli ex parte
Lewelini domini nostri habeant seisinam terrarum et hominum et
castrorum ac aliarum rerum secundum quod tempore confectionis
presencium habuerunt. Et quod nullus interim ex parte alterutra
ingrediatur terram alterius nec in ipsa aliquam querat uel faciat
mercandisam nisi specialiter super hoc licenciatus. Preterea vada
uel passus non obstruantur siluas complicando uel modo alio aliter
quam sit modo. Insuper licebit eidem domino regi et hominibus
suis castra sua de Dissard et de Gannok visitare1 et per dictum
tempus victualibus et aliis que ad dicta castra utilia uel necessaria
fuerint munire cum duobus batellis utrobique cum duodecim
remis uel paucioribus secundum quod opus fuerit, ita tamen quod
si propter tempestatem uel alia impedimenta maris dicta victualia
uel res absque periculo uel alias commode cariari uel deferri non
possint, dictus Lewelinus dominus noster victualia predicta cum
rebus et hominibus ad dicta castra tam in eundo quam redeundo
ad summonicionem justiciarii Cestrie saluo et securo per terram
duci faciet et conduci una cum custodibus eorundem. Et si con-
tigerit aliquem de custodibus aut seruientibus dictorum castrorum
infirmari, licebit dicto domino regi et suis alium et alios loco ipsius
uel ipsorum substituere et ponere sine impedimento uel molestia
eis inferenda per dictum Lewelinum aut suos in accedendo uel
redeundo. Et si aliquid ex parte alterutra interceptum fuerit uel
occupatum iniuste infra tempus predictum uel in treugis pre-
cedentibus, illud per viros fidedignos ex parte utraque eligendos
diebus et locis assignandis emendetur. Ad predicta autem firmiter
obseruanda dominus Imbertus Pugeis nomine ipsius domini regis
iurauit, et nos nomine prefati Lewelini domini nostri similiter
iurauimus. In cuius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra
apposuimus. Datum apud Oxoniam decimo septimo die Junii
A.D. millesimo ducentesimo quinquagesimo octauo.
34. LEWELINUS HABET RATAS ET GRATAS TREUGAS QUAS WALLENSES
IURAUERUNT REGI ANGLIE.
[U]niuersis Christi fidelibus Lewelinus filius Griffini salutem in
Domino. Noueritis quod nos habemus ratas et gratas treugas quas
iurauerunt dilecti ac fideles nostri domini Dauid frater noster,
Rys Junior, Griffinus filius Madoci, Goron[w] filius Edn[evet]
senescallus noster, Dauid filius Enn', Howel filius Kadwallaun,
Lewelinus filius Mared[udd] et alii in anima nostra ad vadum
aque de Mungemery die Mercurii proxima ante festum Aposto-
lorum Petri et Pauli A.D. MCcL nono a festo Sancti Petri ad Uincula
eiusdem anni usque ad idem festum A.D. millesimi CC sexagesimi
inter dominum regem Anglie et suos tam Anglicos quamWallenses
ex una parte et nos et nostros ex altera secundum quod idem nostri
fideles pro nobis iurauerunt easdem treugas die et loco supradictis
et ut in litteris confectis melius et plenius continetur. In cuius rei
testimonium hiis litteris nostris patentibus nostrum sigillum feci-
mus apponi. Datum A.D. [fo. cccxxxvii] MCCL nono in festo
Apostolorum Petri et Pauli.
35. DE QUODAM OBSIDE TRADENDO PRINCIPI WALLIE AD VOLUNTA-
TEM SUAM.
[U]niuersis presentes litteras uisuris uel audituris Enniaun Seis
filius Resi de Brecon salutem. Nouerit uniuersitas uestra quod
nos, pro deliberacione obsidis nostri quem dedimus domino
nostro Lewelino principi Wallie domino Snaudon et pro nostra
fidelitate nostro1 perpetuo uersus eundem obseruanda, dedisse
fideiussores subscriptos quod ad diem quem dictus dominus Lewe-
linus voluerit nos dictum obsidem trademus in manu sua in statu
quo nunc est. Si uero nos dictum obsidem non restituerimus uel
ab homagio et fidelitate domini principis recesserimus subscripti
fideiussores remanebunt pro nobis obligati domino principi in du-
centis marchis soluendis, videlicet Owel filius Resi Cris, Trahayrn
filius Grufud, duo filii Trahayrn filii Cadugan, duo filii Ennii filii
Gualter, duo filii Arawdyr filii Owein. Supponimus eciam nos
iurisdictioni domini episcopi Menevensis qui pro tempore fuerit
quod possit sentenciam excommunicacionis in personam nostram
fulminare si contra prescripta uenire presumpserimus. In cuius
rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus.
Datum et actum apud Rotpriw A.D. MCc septuagesimo primo in
crastino Beati Leonardi.
36. DE DUOBUS LIBRIS SOLUENDIS PRINCIPI SI RESUS FILIUS
EDNYUET FUERIT INOBEDIENS.
(I]llustrissimo viro et honesto L[ewelino] principi Nortwallie
domino Snaudonie dilecto domino suo Hywel filius M salutem
et a suo mandato nulatinus tegilire. Dominacioni uestre innotescat
quod propria voluntate pro bono pacis inductus pro Reso filio
Ednyuet pro duabus libris si casu aliquo interueniente vobis
fuerit inobediens uel rebellis, mel in fideiussorem dinosgor obli-
gasse. In cuius rei fidem et testimonium litteras nostras nostri
sigilli munimine roboraui. Valete in Domino.
37. L[EWELINUS] FILIUS G[RIFFINI] CONSTITUIT PROCURATORES
SUOS AD PACEM PRO EO RECIPIENDAM IN PARLEAMENTO
OXONIE.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris
L[ewelinus] filius G[riffini] salutem in Domino. Quoniam ad
instans parleamentum Oxonie personaliter accedere non possu-
mus dilectos nostros dominum abbatem de Ab[er]con[wey] et
magistrum Madoc filium Ph[ilippi] in dicto parleamento loco
nostri instituimus ad pacem nobis recipiendam et formandam uel
ad treugas recipiendas et formandas et ad pecuniam pro pace uel
treugis secundum posse nostrum offerendam quam secundum
quod promiserint promittimus nos temporibus competentibus
soluturos, ratum et gratum habituros quicquid iidem abbas et
magister dicto parleamento in omnibus supradictis uel in ipsorum
aliquo uel aliquibus duxerint faciendum. Datum A.D. McCL octauo
die Veneris proxima post octauas Sancte Trinitatis. Valete.
38. DE XX MARCIS SOLUENDIS PRINCIPI SI MAURICIUS FILIUS
GRIFFINI FUERIT INOBEDIENS.
[E]xcellenti viro et discreto domino L[ewelino] filio Griffini prin-
cipi Wallie domino Snaudon Howel filius Resi Vrec suus semper et
ubique salutem et sincere dilectionis affectum. Vestre dominacioni
et excellencie duco si placet declarandum quod ego uester sum
fideiussor pro Marucio filio Griffini si vobis fuerit inobediens uel
infidelis [ad] persoluendum uobis xx marcas. In cuius rei testi-
monium litteras meas vobis mitto patentes. Valete.
<1[fol.>1 337 <1verso]>1
39. QUOD WILLELMUS GORWARET REDDET REGI CASTRUM DE
KARDIGAN IN ADEO BONO STATU SICUT ILLUD RECEPIT.
[U]niuersis presentes litteras inspecturis Wullelmus Gorwaret
salutem in Domino. Noueritis quod cum vIr magnificus dominus
Edwardus illustris regis Anglie primogenitus castrum suum de
Kardigan mihi commisit custodiendum a festo Pasche A.D. McC
sexagesimo secundo in unum annum continuo sequentem et
completum, promitto et teneor et me tenore presencium obligo
reddere eidem domino Edwardo uel eius certo mandato predictum
castrum in fine dicti termini in tam adeo bono statu firmo et
securo quam die illo extitit quo predictum castrum mee duxit
custodie committendum. Et ad hec omnia fideliter et firmiter
obseruanda obligo me terras tenementa possessiones et omnia
bona mea ubicumque existant predicto domino Edwardo uel eius
mandato quod ad hoc duxerit assignandum. In cuius rei testi-
monium presenti scripto sigillum meum apposui. Datum Lon-
dinii xiii die Maii A.D. millesimo ducentesimo sexagesimo secundo.
40. QUOD TUDERUS FILIUS IDNEUED FIDELIS ERIT DOMINO REGI.
[U]niuersis Christi fidelibus has litteras uisuris uel audituris
Mad[oc] Vechan filius Mad[oc] quondam domini de Bromfeld
salutem. Nouerit uniuersitas uestra quod nos fideiubemus et
manucapimus pro Tuder filio Idneued quod fideliter seruiet et ad-
herebit domino regi et heredibus suis inposterum sub pena quin-
quaginta marcarum ; si quod absit dictus Tuder a fidelitate domini
regis recesserit nos uel nostri heredes tenebimur domino regi uel
suis heredibus ad solucionem dicte pene terminis a domino rege
prefigendis. In cuius rei testimonium hiis litteris nostrum sigillum
apponi fecimus.
4I. DE CENTUM LIBRIS QUAS GRUFFEUD FILIUS EDNEUED DEBET
LEWLINO.
[O]mnibus Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris Res
filius Gruffud filii Edneued salutem in Domino. Noueritis nos esse
obligatos legaliter domino Lewelino principi Wallie in centum
libris sterlingorum legalis monete quandocumque a dicto domino
L[ewelino] post datam istius carte fuerimus requisiti super solu-
cione dicte pecunie pro gracia sua quam optinuimus propter
inobedienciam et contemptum que nos dicto domino principi
fecimus apud Aberfraw A.D. McCLxxx primo die Lune proxima post
festum Sancti Nicholai. In cuius rei testimonium sigillum nostrum
hiis litteris fecimus apponi. Datum apud Bedkelert in festo Sancti
Thome Martiris Cantuariensis Archiepiscopi anno predicto.
42. QUOD NICOLAUS FILIUS MARTINI REDDET REGI VILLAM ET
CASTRUM DE KERMERDIN IN ADEO BONO STATU SICUT EA
RECEPIT.
[U]niuersis presentes litteras inspecturis Nicolaus filius Martini
miles salutem in Domino. Noueritis quod cum dominus meus
dominus Edwardus illustris regis Anglie primogenitus villam et
castrum suum de Kermerdin a festo Pasche anno regni domini
regis quadragesimo sexto in unum annum sequentem mihi com-
misit custodiendum promitto et teneor et tenore presencium
me obligo predictam villam et castrum reddere eidem domino
Edwardo uel eius mandato in fine predicti termini in tam adeo
bono statu firmo et securo quam die illo extiterunt quo predictus
dominus Edwardus predictam villam et castrum mihi duxit com-
mittenda. Et ad hec fideliter obseruanda obligo me terras tenementa
et omnia bona mea ubicumque existant predicto domino Edwardo
uel [fo. cccxxxviii] eius certo mandato quod ad hoc duxerit assi-
gnandum. In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum
apposui. Datum Londinii duodecima die Maii A.D. MCc sexage-
simo secundo.
43. ABBAS DE VALLE CRUCIS MUTUAUIT DE LEWLINO XX LIBRAS.
[O]mnibus has litteras visuris uel audituris Abbas et conuentus de
Walle Crucis ordinis Cisterciensis Assavensis diocesis salutem in
Domino. Noueritis nos mutuo recepisse viginti libras sterlingorum
in legali pecunia numerata a domino Lewelino principe Wallie
pro quibusdam necessariis negociis domus nostre in curia Romana
expediendis. Promittimus eciam dictam pecuniam prefato prin-
cipi uel suo attornato soluere sub ypotheca rerum nostrarum
omnium in festo Omnium Sanctorum proximo uenturo ad locum
quem nobis interim assignauerit, renunciantes omni beneficio
iuris ciuilis et canonici nec non omni cauillacioni dictam solu-
cionem potentibus impedire nec non excepcioni de non numerata
pecunia. In cuius rei testimonium presentibus litteris obligatoriis
nostrum sigillum fecimus apponi. Datum apud Abendon A.D.
MCCLxx quinto die Sabbati proxima post festum Ascensionis
Domini.
44. LITTERA IN QUA ABBAS DE CUMHYR OBLIGATUR LEWELINO
IN QUADRAGINTA MARCIS [sic].
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris
frater Caduganus abbas de Cumhyr et eiusdem monasterii con-
uentus salutem in Domino. Nouerit uniuersitas vestra nos ad
instanciam nobilis viri Howeli filii Meuryc obligasse illustri viro
et domino nostro karissimo domino Lewelino filio Griffini principi
Wallie omnes terras et possessiones quas de ipso tenemus apud
Keri et Gwerthrynnyaun pro quadraginta libris sterlingorum bone
et legalis monete sibi soluendis pro deliberacione Johannis filii
Howel ab Meuryc de carcere domini principis predicti, ita vide-
licet si dictus Johannes postquam a carcere fuerit liberatus ab
unitate et fidelitate domini principis presumpserit resilire. Istam
autem obligacionem fecimus non vi nec metu coacti, sed mera et
spontanea voluntate ducti, renunciantes omni priuilegio et omnI-
remedio iuris tam canonici quam ciuilis siquid possit impedire
prefatam obligacionem. In cuius rei testimonium presentibus
litteris sigillum nostrum una cum sigillo nostri capituli fecimus
apponi. Datum apud Y Cvm Hir A.D. MccLxx sexto in vigilia
Ascensionis Domini.
45. ABBAS DE KYMMER TENETUR LEWELINO IN XII LIBRIS.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris
frater Lewelinus abbas de Kymmer et eiusdem loci conuentus
salutem in Domino. Nouerit uniuersitas vestra nos mutuo accepisse
a domino Lewelino filio Griffini principe Wallie duodecim libras
bone et legalis monete in expensis predicti abbatis iter arepturi
usque monasterium Cister[cii], promissuros dicto domino principi
sub stipulacione dictas duodecim libras eidem soluere ad tardius
in instanti festo Beati Michaelis Archangeli. In cuius rei testi-
monium presentes litteras nostras prefuto domino principi con-
Cessimus patentes duraturas usque ad solucionem dicte pecunie
quod erit in predicto termino Domino dante. Datum <1[fol.>1 338
<1verso]>1 datum apud Pennros A.D. MCCLXXIIII die Lune proxima
ante festum Beate Margarete Virginis.
46. PRIOR DE VALLE CRUCIS TENETUR LEWELINO IN VIII LIBRIS
STERLINGORUM.
[U]niuersis Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris frater
Tuderus dictus prior de Ualle Crucis et eiusdem loci conuentus
salutem. Nouerit uniuersitas vestra nos recepisse a domino
Lewelino principe Wallie octo libras sterlingorum usualis monete
in pecunia numerata apud Dolwydelan in vigilia Sancti Laurencii
Martyris ad ardua negocia domus nostre in curia Romana ex-
pedienda, unde obligati sumus dicto domino principi in dicta
pecunia persoluenda quandocumque super hoc fuerimus requisiti
post proximum festum Beati Michaelis Archangeli. In cuius rei
testimonium presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi,
et eciam super hoc in caucionem fideiussoriam Madauc filius
Magri' et Howel Gryc ad dictam pecuniam dicto termino per-
soluendam. Datum apud Dolwydelan A.D. MCCLXX quinto in
uigilia Sancti Laurencii.
47. LITTERA DE CC MARCIS DEBITIS LEWELINO.
[U]niuersis ad quos presentes littere peruenerint Howelus filius
Resi Cric, Trahayrn filius Grufud, duo filii Trahayrn filii Cad-
wgaun, duo [filii Ennii] filii Gualt[er], et duo filii Arawdyr filii
Owein salutem. Nouerit uniuersitas vestra nos esse fideiussores et
obligatos singulos et in solidum pro Cannaun1 Seis de ducentis
marcis soluendis domino nostro Lewelino principi Wallie domino
Snaudon, si dictus Enniaun filium suum dictum obsidem et per
pleuiniam nostram deliberatum non restituerit in manus domini
principis quando voluerit ipsum repetere, uel si dictus Enniaun ab
homagio et fidelitate domini principis recesserit. Renunciamus
eciam omni excepcioni impetracioni cauilacioni et omni remedio
iuris ciuilis uel canonici contra presentem obligacionem valituris.
In cuius rei testimonium presentibus litteris nostris sigilla nostra
apposuimus. Datum et actum apud Rith Pryw A.D. MCC septua-
gesimo primo in crastino Beati Leonardi.
48. DE XXVII LIBRIS SOLUENDIS LEWELINO.
[E]xcellentissimo domino suo L[ewelino] principi Wallie domino
Snaod[on] suus Kynan filius Mareduc salutem et promtam atque
paratam in omnibus ad obsequia voluntatem. Nouerit vestra
excellencia quod ego Kynan obligaui me fideiussorem pro Kadu-
cano alumpno meo ad soluendum xxvii libras sterlingorum in
vestra misericordia terminis competentibus a uobis sibi prefixis,
similiter de ipsius constancia et fidelitate uobis debita sum fide-
iussor. Unde vestram excellenciam humiliter supplico quod pro
Deo et amore nostro omnem rancorem quem uersus ipsum habetis
eidem penitus remittatis, et ut istud ratum sit et firmum permaneat
has litteras meas patentes vobis transmitto, et omnibus has litteras
visuris uel audituris me fideiussorem taliter esse protestor. Valete
semper in Domino.
fo. cccxxxix
49. QUOD GRIFFINUS FILIUS GUEN ERIT PARATUS REDIRE AD
UNITATEM PRINCIPIS WALLIE.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris
Griffinus filius Gwen salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod
nos parati erimus ad unitatem domini principis redire cum toto
posse nostro quandocumque ab ipso super hoc fuerimus requisiti,
eciam quamuis dominus noster ad nostram instigacionem ad unita-
tem predicti domini principis redire noluerit, dum tamen predictus
dominus princeps manuteneat nos in plena possessione terrarum
ct possessionum nostrarum qua fuimus eo tempore quo ab eiusdem
principis unitate recessimus. In cuius rei testimonium presentes
litteras nostras fieri fecimus patentes. Datum apud Y Pennros
A.D. MCCLxx octauo in festo Assumpcionis Beate Virginis.
50. DE XII LIBRIS SOLUENDIS LEWELINO.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris
Madocus Wawan filius Madoci ab Griffinus, Owenus filius
Bledhyn, et Griffinus filius Yoruerd salutem. Nouerit uniuersitas
vestra nos esse fideiussores pro Yoruered filio Kenwric Goch de
xii libris soluendis domino Lewelino filio Griffini terminis sub-
scriptis, in proximo festo Natiuitatis Beate Uirginis iiii libras, in
festo Omnium Sanctorum sequenti iiii libras, et in sequenti festo
Beati Andree Apostoli iiii libras. In cuius rei testimonium pre-
sentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Datum A.D. MCCLvI
mense Julii.
5I. QUOD UXOR [GRIFFINI FILII] LEWELINI TENEBIT CONUEN-
CIONES FACTAS PRO LIBERACIONE OWEYN FILII SUI.
[O]mnibus hoc scriptum visuris Walterus de Clifford salutem.
Sciatis quod ego constitui me plegium Senane uxoris Griffini filii
L[ewelini] quondam principis Norwallie et manucepi pro ea erga
dominum meum H[enricum] regem Anglie illustrem quod omnia
que conuencionauit eidem domino meo nomine prefati viri sui pro
liberacione sua et Oweyn filii sui a carcere in quo Dauid frater
eius eos detinet et pro porcione que ipsum G[riffinum] contingit
de hereditate que fuit predicti L[ewelini] patris sui et quam pre-
fatus D[auid] frater eius ei deforciat, domino regi firmiter obserua-
bit. In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui.
Actum apud Salopiam die Lune proxima ante Assumpcionem
Beate Marie anno regni ipsius domini regis vicesimo quinto.
52. DE XX MARCIS SOLUENDIS LEWLINO.
[O]mnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris
Griffud filius Maredud salutem in Domino. Noueritis nos domino
L[ewelino] filio Griffini principi Wallie fideiussorem siue plegium
esse in xx marcis sterlingorum pro Mewric filii Griffud liberacione,
soluendis si idem Mewric dicto domino L[ewelino] infideliter
contraibit. In cuius rei testimonium predicto domino L[ewelino]
litteras nostras concessimus patentes sigilli nostri munimine
roboratas.
53. ABBAS DE VALLE CRUCIS TENETUR LEWELINO IN XXXIIII LIBRIS.
[U]niuersis Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris frater
M[adocus] dictus abbas monasterii de Walle Crucis totusque
eiusdem loci conuentus salutem in Domino. Noueritis nos teneri
illustrissimo viro domino L[ewelino] principi Wallie in triginta
quatuor libris sterlingorum bone monete et legalis <1[fol.>1 339 <1verso]>1
de quibus promittimus nos eidem predicto principi soluere qua-
tuordecim libras ad voluntatem suam in festo Beati Michaelis
A.D. MCC octogesimo. In cuius rei testimonium sigillum nostrum
huic scripto appensum apposuimus. Datum Sobosburie die Sancti
Petri ad Vincula anno quo supra.
*54 CONUENCIO SUPER REFORMACIONE PACIS RESI FILII MERA-
DUCI.
[A]nno regni regis Edwardi quinto, die Dominica in quindena
Pasche apud Kermerdin per dominum Paganum de Cadurciis
capitaneum municionis domini regis in West Wallia habentem
plenariam potestatem per litteras domini regis patentes recipiendi
Walenses ad pacem eiusdem domini regis et fidelitatem, assensu
et consensu baronum et militum eiusdem municionis et aliorum
militum et fidelium domini regis West Wallie, talis facta est
conuencio super reformacione pacis Resy filii Mereducis videlicet :
quod de castro de Dinevor et de terra Maynertilau et de terra de
Mablaen et de terra de Cayo et Mabelueu, dominus Edwardus
rex Anglie cum in predictis castro et terris habuerit potestatem
dicto Reso plenariam exibebit iusticiam, et secundum quod jus
suum deposcet1 predicto Reso plenariam faciet restitucionem.
Et predictus Resus faciet homagium domino regi ubi sibi placuerit
ad suum mandatum, et fidelitatem loco domini regis domino
Pagano qui locum eius tenet in hac parte. Et dominus rex con-
cedit quod dictum Resum sine spontanea eiusdem voluntate
nunquam amouebit ab homagio suo, nec ipsum distringet uel
clistringi permittet ad sectam faciendam ad comitatum aliquem
uel curiam nisi dominus rex dictum comitatum teneat et habeat in
dominico. Et dictus Resus militibus et aliis municionis domini
regis concedit in castris suis liberum receptaculum introitum et
exitum quociens voluerint et opus fuerit, et quod possent in
eisdem sua victualia reponere, et ad hoc loca competencia eisdem
assignabit. Passus eciam tam in terra1 quam aliena per quos
guerra domini regis possit promoueri facere permittet consulet et
pro suis viribus cum toto posse suo adiuuabit, et quociens opus
fuerit cum omni posse suo tam equitum quam peditum ibit in
expedicionem guerre quociens super hoc racionabiliter summoni-
tus fuerit et requisitus. Et si contingat quod per consilium et
procuracionem dicti Resi Griffinus filius Mereducis ap Ovayn
veniat ad pacem domini regis, ea condicione quod dictus Resus
eidem remittat jus suum quod habere clamat in Gunyonith et
Mebunyaun, dominus rex dicto Reso alibi secundum quod jus
suum deposcet cum plene fuerit declaratum racionabilem faciet
restitucionem. Hec autem omnia et singula firmiter et fideliter
obseruanda dominus Paganus de Cadurciis pro domino rege et
dictus Resus pro se et heredibus suis et suis liberis hominibus
quos ad hoc dictus Paganus eligere voluerit et nominare, tactis
sacrosannctis iurauerunt, et huic scripto in modum cyrographi
inter partes confecto sigilla sua alternatim una cum sigillis baronum
domini regis dicte municionis et aliorum baronum West Wallie
apposuerunt, videlicet dominorum Radulphi de Aubenyee, Rogeri
de Molis, Johannis de Bello Campo, Johannis de Moun, Alani de
Pluuenet, Olyueri de Dinan, Patricii de Cadurciis, Galfridi de
Camuile, Nicholai filii Martini et Willelmi filii Warini, qui omnes
presenti conuencioni interfuerunt et una cum domino Pagano pro
domino rege una-[fo. cccxl]nimiter se obligauerunt quod domi-
nus rex omnia in presenti scripto contenta bene et fideliter tenebit
et obseruabit, et dominus rex infra Ascensionem Domini anni
prenominati predicto Reso suas litteras faciet patentes confirma-
torias. Datum die anno et loco prenominatis. Et ad maiorem
securitatem huius conuencionis fideliter obseruande venerabilis
pater dominus R[icardus] permissione diuina Meneuensis
episcopus presenti scripto sigillum suum apposuit. <1[Foedera,>1
i. 542.]
55. GILBERTUS MARESCALLUS COMES DE PENBR[OK] DEDIT
STEPHANO HAUCEIN [sic] DUO FEODA MILITUM IN TERRA SUA
DE KERDIGAN.
[S]ciant presentes et futuri quod ego Gilebertus Marescallus
comes Penbr[ok] dedi concessi et hac presenti carta mea con-
firmaui Stephano Bauceyn pro homagio et seruicio suo duo feoda
militum et dimidium cum pertinenciis in terra mea de Kerdigan,
videlicet in Iskoyt Hishirewern secundum quod mete et diuise
subscripte inter terram meam et dicta duo feoda militum et
dimidium melius et manifestius perambulate sunt et eidem
Stephano assignate, videlicet de aqua de Ithenerth usque ad
magnam viam que ducit de Bettus Rees usque ad Blainhirewern;
et de illa via usque ad Freciuaur secundum metas et diuisas ibidem
ductas; et de Freciuaur usque ad moram de Tremeyn, et de illa
mora usque ad Crugtalath, et de Crugtalath usque ad metas inter
terram de Porthodeni et terram de Tremeyn; et de illis metis
usque ad moram de Pilkesham, et de illa mora usque ad metam
Folewin, et de illa meta1 secundum quod fossatum ibidem se
extendit usque ad paruum riuulum; et de illo riuulo usque ad
Blaingreradan, et de Blaingreradan usque ad riuulum lapideum, et
sic secundum quod idem riuulus se extendit descendendo usque
ad Porthodeni in mari, et sic ascendendo secundum quod aqua de
Hodeni se extendit in longitudine usque ad Blainport; et de
Blainport usque ad Blainhirewern secundum metas ibidem ductas ;
et secundum quod Hyrewern se extendit usque ad Abercowith,
et sic secundum quod Cowyth se extendit in longitudine usque ad
uadum de Cowith ; et de eodem vado sicut magna via ducit usque
ad Blainhitheneh, et secundum quod Ithenerth se extendit in
longitudine usque ad uiam regalem secundum metas ibidem
ductas; et de uia regali usque ad semitam uersus aquilonem
secundum quod caruca ibidem ducta fuit, et de illa semita usque
ad Freciuaur descendendo secundum quod caruca ibidem ducta
fuit. Has quidem terras prenominatas dedi concessi eidem
Stephano tenendas et habendas de me et heredibus meis sibi et
heredibus suis libere et quiete integre et honorifice, plenarie
et hereditarie, cum inhangenethef et cum omnibus libertatibus et
liberis consuetudinibus et aliis pertinenciis ad dictam terram
pertinentibus, faciendo inde ipse Stephanus et heredes sui mihi et
heredibus meis seruicium unius militis pro omni seruicio con-
suetudine et demanda ad me uel ad heredes meos pertinentibus.
Et ego Gilebertus Marescallus et heredes mei dictam terram cum
omnibus pertinenciis suis dicto Stephano et heredibus suis contra
omnes homines in perpetuum warantizabimus. <1[fol.>1 340 <1verso]>1
Et ut hec mea donacio et concessio futuris temporibus rata stabilis
et inconcussa permaneat presentem cartam sigilli mei impressione
duxi roborandam. Hiis testibus: dominis Waltero Marescallo,
Anselmo Marescallo, Nicholao filio Martini, Gwidone de Briona,
Gileberto de Walle, Waltero filio Gileberti, Ricardo Harald,
Willelmo filio Mauricii, Waltero Maleufaunt, Johanne filio
Philippi, Gileberto Harald et multis aliis.
<156.>1 H[ENRICUS] REX ANGLIE CONCESSIT STEPHANO BAUSAN TOTAM
TERRAM ILLAM QUAM IDEM S[TEPHANUS] HABUIT DE DONO
G[ILEBERTI] MARISCALLI.
[H]enricus Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie dux Nor-
mannie Aquitanie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis
abbatibus prioribus comitibus baronI-bus justiciariis vicecomitibus
prepositis ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem.
Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse pro nobis et
heredibus nostris Stephano Baucan totam terram illam in comitatu
de Kaerdigan sub Hyrewern quam habet de dono G[ileberti]
Marescalli quondam comitis Penbroch, habendam et tenendam
sibi et heredibus suis sicut carta predicti G[ileberti] in qua donacio
predicta plenius continetur racionabiliter testatur. Quare volumus
et firmiter precipimus pro nobis et heredibus nostris quod pre-
dictus Stephanus et heredes sui in perpetuum habeant et teneant
totam predictam terram bene et in pace libere et quiete cum omni-
bus pertinenciis suis et omnibus libertatibus et liberis consuetu-
dinibus ad eandem terram pertinentibus sicut predictum est.
Hiis testibus: Willelmo Lungespe, Philippo Basset, Roberto
Tregoz, Johanne filio Galefridi, Johanne de Lexinton, Paulino
Peyure, Nicholao de Boleuille et aliis. Datum per manum no-
stram apud Siluam tercio die Nouembris anno regni nostri vicesimo
septimo.
57. DE XX LIBRIS DEBITIS LEWELINO.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras uisuris uel audituris
Decanus et capitulum de Sancto Assapht salutem in Domino.
Nouerit uniuersitas vestra nos pro negociis nostre ecclesie ex-
pediendis accepisse mutuo de denariis domini Lewelini filii
Griffini principis Wallie domini Snaudon viginti libras sterlingo-
rum noue et legalis monete numeratas et nobis traditas apud
Clocaynauc per manum Ricardi clerici uicecamerarii domini
principis. Promittimus eciam sub ypoteca rerum nostrarum
dictam pecuniam totaliter persoluere, quandocumque fuerimus
ad hoc requisiti post instans festum Beati Johannis Baptiste. Re-
nunciamus eciam excepcioni non numerate pecunie et beneficio
epistole domini Andriani nec non appellacioni cauillacioni im-
petracioni et omni remedio iuris canonici uel ciuilis in contrarium
ualituris. Et ad predicta fideliter obseruanda obligamus nos per
presentes litteras sigillo nostro communi munitas. Datum apud
Clocaynauch anno McCLx quinto in crastino Beati Gregorii pape.
fo. cccxli
58. DE XII LIBRIS DEBITIS LEWELINO.
[O]mnibus has litteras uisuris uel audituris Prior et conuentus de
Walle Crucis ordinis Cisterciensis Assauencis diocesis salutem in
Domino. Noueritis nos mutuo recepisse a nobili uiro domino
Lewelino illustri principe Wallie duodecim libras sterlingorum
legalium in pecunia numerata ad expedienda quedam ardua
negocia domus nostre per dompnum Madocum abbatem nostrum
in curia Romana, obligantes nos et domum nostram sub ypotheca
omnium rerum nostrarum temporalium ad soluendum prefato
domino principi dictas xii libras quandocumque nos duxerit requi-
rendo post festum Michaelis Beati proximo uenturum. Renuncia-
mus eciam omnibus litteris impetratis et impetrandis ut utriusque
iuris beneficiis necnon omni regulari constitucioni dicte pecunie
solucionem ad dictum terminum potentibus impedire. In cuius
rei testimonium sigillum dicti prioris, sigillo abbatis apud pre-
fatum abbatem nostrum in curia Romana existente, huic littere
fecimus apponi. Datum apud Dinastelery A.D. MCCLxxvI, xvii die
mensis Maii.
59. DE QUADRAGINTA LIBRIS DEBITIS LEWELINO PRO DELIBERA-
CIONE IORUERTH AB LYWELIN.
[U]niuersis presentes litteras visuris uel audituris Madocus et
Griffinus filii Oweni, Ioruerth filius Oweni domini de Eluael,
Howelus filius Gyrowe balliuus de Buelld, Ennyaun filius Madauc
balliuus de Gwerthrynyon, et Melwyn de Bueld salutem. Nouerit
uniuersitas vestra nos suscepisse Lewelinum filium Enniaun ab
Kediuor, Ioruerth filium Lewelini ab Adam, Ph[ilippum] Madauc
Enniaun Dauid filios Ithael Chwyth, Dauid ab Ydean, Lewelinum
vab Gruffut ab Kynwric, Dauid vab Goronw vab Kywrid, Ior-
werth fratrem suum, Ioruerth Seig, Kediuor ab Tanakyr, Griffi-
num fratrem suum, Gwaltiney prepositum, Dauid ab Ybryth,
Mared[uc] fratrem suum, Lywelin vab Madauc, Lywelin ab
Karadauc Hen, Adam Wychan, Lywelin vab Mared[uc] filium
Adam, Ioruerth Vychan bedellum, Kadwgaun vab Cadwallawn,
Lywelyn Gethyn, Enniaun Voel vab y Maer, Kadwaun ab
Madauc, in fideiussores pro quadraginta libris bone et legalis
monete domino principi soluendis pro deliberacione Ioruerth ab
Lywelyn et pro eius constancia et fidelitate in homagio et seruicio
domini principis. Dictus autem Ioruerth debet dare domino
principi filium suum in obsidem quem dictus princeps elegerit
pro dicta sua fidelitate. Quia vero prescripti fideiussores in con-
fectione presencium sigilla non habeant ideo sigilla nostra hiis
litteris fecimus apponi. Et quia dominus princeps nolebat in-
quietare prefatos fideiussores super solucione dicte pecunie ideo
voluit ipse nos sex obligare pro dictis quadraginta libris sibi
soluendis si prefatus Ioruerth infidelis in aliquo inueniatur contra
principem memoratum. Datum apud Llanveir in Bueld A.D. MCC
septuagesimo primo in festo Beati Andree Apostoli.
60. LITTERA GRIFFINI ET ALIORUM SE SUPPONENCIUM AD VOLUN-
TATEM REGIS ANGLIE.
[A]nno regni regis Edwardi quinto in vigilia Inuencionis Sancte
Crucis venerunt Griffinus et Cananus filii Mareduci ap Ouwaynco,
Lewelinus nepos eorum, ad dominum Paganum de Cadurciis
capitaneum municionis domini regis in West Wallia et eorum
corpora et omnes terras suas voluntati <1[fol.>1 34I <1verso]>1 domini
Edwardi Dei gracia regis Anglie totaliter supposuerunt, et seipsos
custodie dicti domini Pagani commiserunt quousque dictus
dominus Paganus cum viderit sibi expedire ipsis ad dominum
regem saluum prestet conductum. Et idem Griffinus et Cananus
et Leulinus eorum nepos domino regi duos comothos videlicet
Meuveneth et Hannuniauk reddiderunt, et tanquamjus et heredi-
tatem suam inperpetuum quietos clamauerunt. Huic facto pre-
sentes fuerunt domini Nicholas filius Martini, Galfridus de
Camuill, Olyuerus de Dynan, Alanus de Plokenet, Rogerus de
Molis, et Willelmus filius Warini. Et in cuius rei testimonium
dictus Paganus et Griffinus et Cananus et Leulinus huic presenti
scripto cyrographato inter eos alternatim sigilla sua apposuerunt.
Datum apud Kermerdin die et anno prenotatis.
61. DE SEXAGINTA LIBRIS SOLUENDIS LEWLINO PRO DELIBERA-
CIONE JOHANNIS FILII HOWELY.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris ;
Iuor filius Griffini balliuus domini Lewelin filii Griffini principis
Wallie domini Snaudone apud Elualel is Mynyth, Ioruerth filius
Oweni, Madocus filius Oweni domini de Eluael uch Mynyth,
Caduganus filius Enniani decanus de Eluael, Goronwe Vycan
rector ecclesie de Lannsanffered, Owenus filius Meuric de Bueld,
Howelus filius Iuor, Madocus filius Ithael, Annianus filius
Madauc balliuus domini principis de Gwerthrynnyon, et Meuryc
filius Dauid salutem in Domino. Nouerit uniuersitas vestra quod
nos non vi nec metu coacti set spontanea nostra voluntate ducti
obligauimus nos predicto domino principi pro deliberacione
Johannis filii Howely ab Meuryc de carcere domini principis
pro sexaginta libris sterlingorum bone et legalis monete sibi
soluendis si dictus Iohannes ab unitate et fidelitate prefati domini
principis presumpserit discedere quoad vixerit, ita vI-delicet quod
quilibet nostrum persoluat memorato domino principi sex libras
de dicta paccacione. In cuius rei testimonium sigilla nostra pre-
senti scripto fecimus apponi. Datum apud Brynysceuyll in
manerio predicti Iuor filii Griffini A.D. MCCLXXVJ in crastino
Beati Johannis ante Portam Latinam.
62. DE C MARCIS QUE SOLUUNTUR PRO LEWLINO.
[O]mnibus Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris
Roserius filius Griffini salutem in Domino sempiternam. Noueritis
me recepisse per manus domini abbatis de Aberconeway et
conuentus eiusdem loci in dicta abbacia centum marchas argenti
bone et legalis monete die Omnium Sanctorum anno gracie MCC
octogesimo in quibus dominus Lewelinus princeps Wallie michi
in dicto die in dicta abbacia persoluere tenebatur, unde dictum
dominum Lewelinum de illo termino quietum clamo et me bene
esse pacatum. In cuius rei testimonium litteras meas eidem
domino Leuwellino fieri feci patentes. Valete. Datum apud
Aberconeway dictis die et loco prenotatis.
fo. cccxlii
63. FIDEIUSSIOL DE FIDELITATE GRIFFINI FILII BRIDER.
[O]mnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris
Owenus et Mared[uc] filii Lewelini, Griffinus filius Lewelini,
Griffinus filius Guen, Ior[uerth] et Tudyr filii Goronw, Enniaun
filius Etnyued, Gwyn filius Enniaun, Heilin filius Etniued,
Madauc filius Meylyr de Kerenniaun, Gruffinus et Lewelinus
filii Oweni, filii Dauyd ab Marad' de sua uxore legitima pro-
creatus [sic], Howel Goch et Dauyd Goch suus frater, Maredut
filius Ior[uerth] Goch, ori meini filius Madauc ap Ior[uerth]
nepos predicti Mareduc, et filius Lewelini fratris prefati Mared[uc]
salutem. Nouerit uniuersitas uestra nos non vi nec metu coactos
sed mera et spontanea voluntate ductos fideiussionem fecisse do-
mino nostro Lewelino filio Griffini princI-pi Wallie domino Snau-
don pro fidelitate et constancia Griffini filii Budyr ihossan et
suorum filiorum, videlicet quod si dictus Griffinus uel filii sui
predicti ad presenciam domini principis predicti accedere noluerint
cum super hoc fuerint requisiti ab ipso, sed eidem infideles
extiterint, nos tenemur soluere prefato domino principi centum et
xxti libras bone et legalis monete ex nostra fideiussione, renun-
ciantes omni appellacioni cauillacioni et eciam omni iuris remedio
quod possit dictam fideiussionem impedire. In cuius rei testi-
monium presenti scripto predictorum dominorum sigilla, una
cum sigillis aliorum optimatum qui sigilla habent, sunt appensa:
illi autem de nobis qui carent sigillis tenentur suam fideiussionem
propriis manibus adimplere coram attornato domini principis
memorati. Datum apud Aber A.D. McC septuagesimo sexto die
Mercurii proxima post festum Beate Lucie Virginis.
64. DE EADEM MATERIA.
[U]niuersis Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris
Resus Junior et Lewelinus filius Resi Vachan, Griffinus et Conanus
filii Maredud ab Owein, et Owelus filius Resi Gric salutem in
Domino. Nouerit uniuersitas vestra quod obligauimus nos fide-
iussores domino Lewelino filio Griffini principi Wallie pro Madoco
filio Trahaearn ab Madauc ad prestandum homagium suum simul
et fidelitatem principi memorato, ita quod si contra dictam fidelita-
tem in aliquo deuenerit fideiussores sumus pro eodem Madoco
prefato Lewelino in centum libris sterlingorum bone et legalis
monete eidem persoluendis quilibet uero pro xxti libris cum ab
eodem fuerimus in hoc requisiti. In cuius rei testimonium pre-
sentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Datum apud Dolwyd-
elan A.D. MCCLXX octauo xviii die Maii.
<165.>1 DE VI LIBRIS SOLUENDIS LEWLINO PRO DELIBERACIONE
JOHANNIS FILII HOWELY.
[After May 7, 1276.]
[U]niuersis Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris
frater Caduganus abbas de Cumhyry, Hoel filius Meur[ic], et
Caduganus filius Aynani decanus de Eleuel salutem in Domino.
Nouerit uniuersitas vestra quod nos mera et spontanea uoluntate
nostra ducti obligauimus nos domino principi in sex libris
sterlingorum bone et legalis monete sibi soluendis pro delibera-
cione Johannis filii Hoel de carcere dicti principis quousque dictus
dominus princeps elegerit unum fideiussorem quem uoluerit loco
Madoci filii Oweni qui denegauit dicto Hoel de apposicione sui
sigilli super litteris confectis inter ipsum et alios fide-<1[fol.>1 342
verso]iussores et dominum principem. In cuius rei testimonium
presentibus litteris apposuimus sigilla nostra.
<166.>1 LITTERA OBLIGATORIA ANIANI FILII KIRADAWC DE XX LIBRIS
LEWELINO DEBITIS.
[Aug. 1, 1277.]
[O]mnibus Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris
Anianus filius Keiriadawc, Howelus filius Mereduc, Heilyn filius
Tudir, Tudyr filius Goronw, et Lewelyn filius Ciniawn salutem in
Domino. Noueritis nos obligasse omnia bona nostra mobilia [et]
immobilia domino Lewelino principi Wallie pro xxti libris ster-
lingorum sibi soluendis quandocumque nos duxerit requirendos,
in quibus ei tenemur pro deliberacione Dauid Goch filii Ioruerith
ab D[aui]d, ita quod quilibet nostrum teneatur in quatuor libris.
In cuius rei testimonium sigilla nostra hiis litteris apposuimus
A.D. MCcLxx septimo Kalendis Augusti.
<167.>1 LITTERA DE XXXII LIBRIS LEWELINO DEBITIS PRO DELIBERA-
CIONE MADOCI FILII KYNWRIC.
[May 26, 1275.]
[O]mnibus has litteras visuris uel audituris Howelus filius Resi et
Trahaeary filius Gruffud salutem in Domino. Noueritis nos
fideiussisse domino Lewelino principi Wallie pro Madoco filio
Kynwric ad soluendum prefato principi xxx duas libras ster-
lingorum legalis monete pro deliberacione eiusdem Madoci ad
certum diem et locum que nobis dictus princeps duxerit assignanda.
Renunciamus eciam omni beneficio iuris tam canonici quam civilis
necnon omni impetracioni litterarum que dictam fideiussionem
poterint impedire. Si autem contingat quod Howelus filius Resi
defficiat in solucione porcionis ipsum contingentis de dicta pecunia
ego Trahaeary obligo me in solidum totum residuum dicte
pecunie soluturum in forma predicta. In cuius rei testimonium
sigillum nostrum hiis litteris apposuimus. Datum apud Aberidon
A.D. MccLxx quinto die Dominica proxima post festum Ascensionis
Domini.
68. LITTERA HOWEL FILII RYS DE HOMAGIO ET FIDELITATE FACTIS
LEWELINO PRO TERRIS SUIS.
[U] niuersis Christi fidelibus presentes litteras vi suris uel audituris
Howel filius Rys salutem in Domino sempiternam. Nouerit
uniuersitas vestra nos nobili viro et karissimo domino nostro
domino Lewelino filio Griffini pro terris ac possessionibus quas
nobis liberaliter contulit uidelicet Mabelvyw et alias nostrum
homasium ultro fecisse et nostram fidelitatem et nostrum homasium
prestito corporali iuramento eidem iurasse quod si ab ipsius uel
suorum heredum fidelitate uel bono seruicio ad nos pertinente
recesserimus concedimus et uolumus nos et nostros in hoc con-
cencientes extunc per venerabiles patres dominos episcopos de
Bangor et de Sancto Assaph sine dilacione aliqua promulgari, et
nos et nostros heredes insuper predictis terris ac omnibus aliis in
Wallia in perpetuum carituros et priuandos. In cuius rei testi-
monium nostrum sigillum hiis patentibus litteris nostris obliga-
toriis fecimus apponi. Et predictos episcopos attencius exoramus
ut sua sigilla presentibus apponant una cum nostro, eaque que
supra concessimus [cum] effectu mancipaturos si nos contigerit
quod absit a premissis infideliter resilire. Datum apud Kaer yn
Arvon A.D. MCCL octauo Dominica proxima ante Assumpcionem
[fo. cccxliii]1 Beate Marie. Hiis testibus: Reso filio Griffini,
Geron[w] sen[escallo] nostro, Lewelino filio Rys, Trahaearn filio
Griffini, Enn [iaun] Paruo, Howel filio Enn [iaun], Gruffud Grach,
Dauid et L[ewelino] filiis Kenan, Jeruasio et Johanne notariis
nostris et multis aliis. Valete.
69. ABBAS DE KEMERE OBLIGAUIT LEWELINO TOTAM TERRAM DE
GOUELYAUC.
[S]ciant presentes et futuri quod Lewelinus abbas de Kem[er] et
eiusdem loci conuentus obligauerunt domino Lewelino filio Griffini
principi Wallie A.D. MCCLxxx vii die Nouembris totam terram
suam de Gouelyauc in finibus et fossatis suis ac edificiis et omni-
bus aliis suis pertinenciis pro decem libris sterlingorum legalis
monete quas premanibus receperunt usque ad duodecim annos
integre et libere sine aliquo censu uel exactione. Post finem uero
dictorum xii annorum prefati abbas et conuentus poterunt cum
voluerint dictam terram sine indignacione uel contradiccione
redimere pro dictis decem libris. Prefatus autem L[ewelinus]
princeps bona fide promisit domos ibidem nunc sitas interim
congrue sustentare, et si aliqua edificia necessaria non voluptuosa
ibidem de nouo construat ad animalia uel blada sua collocanda,
dictus princeps tempore dicte redempcionis ad dictum proborum
virorum capiet dictorum nouorum edificiorum estimacionem
racionabilem, et dicta edificia prefato abbati et conuentui remane-
bunt. In cuius rei testimonium sigilla parcium alternatim huic
cyrographo sunt appensa, una cum sigillo domini Anniani epi-
scopi Bangorensis. Hiis testibus : Dauyd filio Ennyaun, Iorueyth
filio Maredud, Griffri Uychan, Madoc filio Ioruerth, dominis
Kynwrico priore de Kemer Caducano magistro conuersorum, et
magistro Veruasio clerico dicti principis et multis aliis apud
Estumgwern.
70. LITTERA EPISCOPI ASSAUENSIS QUIETE CLAMACIONIS REOI
FACTA PROPTER QUODDAM INCREMENTUM ECCLESIE DE ROTHE-
LAN PROMISSUM ET DE ILLO DEBITO PLENE ABSOLUTUM.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Anianus
miseracione diuina episcopus Assauensis et eiusdem loci capitulum
salutem in Domino sempiternam. Cum princeps magnificus et
dominus noster karissimus dominus Edwardus rex Anglie illustris
quo ad translacionem abbacie de Aberconeweye quam fecit usque
locum qui vocatur Meynan infra diocesim nostram situm nos
et ecclesiam nostram predictam indempnes conseruare promiserit,
et iam aduocacionem ecclesie de Rothelan nobis et ecclesie nostre
predicte dederit et concesserit pia mente, nos comodum et in-
crementum eiusdem ecclesie nostre ex donacione illa efficaciter
sencientes quo ad translacionem predictam nos profitemur illesos
et indempnes undique conseruatos, et ipsum a debito promissionis
eiusdem de quo nos plene reputamus contentos tenore presencium
quietamus. In testimonium cuius rei sigilla nostra appendi feci-
mus huic scripto. Datum apud Aberconeweye undecimo die
Octobris A.D. MCC octogesimo quarto et anno regni predicti
domini nostri regis duodecimo.
[U]niuersis presentes litteras inspecturis frater Dauid abbas de
Aberconeweye et eiusdem loci conuentus ordinis Cisterciencis
salutem in Domino sempiternam. Noueritis quod cum princeps
magnificus et dominus noster karissimus dominus Edwardus rex
Anglie illustris abbaciam nostram predictam usque ad locum qui
vocatur Maynan duxerit transferendam et abbaciam nostram
ibidem edificare promiserit, et dampna que occasione guerre
Wall[ie] sustinuimus resarcire, nos attendentes situm nostrum
utiliter sic translatum et opus noui situs iam esse bene inchoatum
per ipsum, pro quingentis et quater viginti marcis quas ultro pre-
manibus nobis dedit, et pro aliis bonis et beneficiis que nobis et
domuI- nostre multipliciter <1[fol.>1 343 <1verso]>1 est largitus, con-
structionem ecclesie nostre et edificacionem domorum nostrarum
in loco predicto ulterius faciendam et dampna predicta eidem
remisimus, et ipsum inde totaliter quietum clamamus in per-
petuum per presentes, ita quod occasione predicta in posterum
aliquid exigere nequeamus ab ipso. In testimonium cuius rei
sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum apud Kaernarvan
xv dI-e Octobris A.D. McC octogesimo quarto anno regni predicti
domini nostri regis duodecimo.
72. [LITTERA QUOD RICARDUS B]AUSAN QUIETUM CLAM[AUIT
REGI TOTA]M TERRAM ILLAM [IN COMITATU] DE CARDIGAN
[QUE FUIT] STEPHANI FRATRIS [SUI].
[U]niuersis Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit
Ricardus Bauzan miles salutem in Domino. Nouerit uniuersitas
uestra me dedisse concessisse quietum clamasse et presenti carta
mea confirmasse pro me et heredibus meis inperpetuum nobili
viro et domino meo dilecto domino Edwardo illustris regis Anglie
primogenito totam illam terram cum pertinenciis in comitatu
de Kaerdigan sub Hyrewern quam dominus Stephanus Bauzan
frater meus habuit de dono domini Gilberti MarescallI- quondam
comitis Penbroch et que michi accI-dit iure hereditario post
mortem predicti domini Stephani fratris mei, habendam et tenen-
dam eidem domino Edwardo et heredibus suis uel assignatis libere
quiete integre in feodo et hereditate inperpetuum, ita quod ego
Ricardus Bauzan nec heredes mei nec aliquis pro nobis aliquid
iuris uel clamii de cetero in predicta terra cum pertinenciis exigere
poterimus uel vendicare. Pro hac autem donacione concessione
quieta clamacione et presentis carte confirmacione tradidit mihi
et liberauit idem dominus Edwardus manerium de Corneworth
cum pertinenciis quod fuit in manu sua racione custodie terrarum
et heredis domini Willelmi de Cantilupo, habendum et tenendum
mihi et heredibus uel assignatis nostris usque ad legitimam
etatem heredis eiusdem domini Willelmi. In cuius rei testi-
monium presenti carte sigillum meum apposui. Hiis testibus:
domino Johanne Mancell, Philippo Basset, Roberto Waleram,
Willelmo de Wilton, Galfrido de Langelegh, Willelmo Bonquer
et aliis.
73. [CONU]ENCIO DE [PACE] RESI FILII [MARED]UCI FACTA PER
[PAGA]NUM DE CADURCIIS.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris
Resus filius Mereduci salutem in Domino. Cum ad pacem domini
Edwardi regis Anglie per dominum Paganum de Cadurciis capi-
taneum municionis eiusdem domini regis in West Wallia ad
nostram instanciam fuerimus reformati per certas conuenciones
inter dominum regem per predictum dominum Paganum loco
eiusdem domini regis et nos initas et concessas, ad easdem con-
uenciones omnes et singulas prout in littera reformacionis pacis
predicte continetur firmiter obseruandas tenore presencium nos
obligamus, quod si nos uel heredes nostri contra conuenciones
predictas aliquatenus venire presumpserimus omnes terre nostre
quas de domino rege tenebimus uel eius heredibus nobis et nostris
heredibus ipso facto perdite sint in perpetuum et forisfacte,
subicientes nos et heredes nostros iurisdictioni et cohercioni
ecclesie Romane et Cantuariensis et episcopi nostri diocesani qui
pro tempore fuerit, qui nos auctoritate presencium absque alterius
onere probacionis pro voluntate predicti domini regis ad hoc com-
pellant per sentenciam excommunicacionis interdicti et per omnem
potestatem quam sacrosancta ecclesia in sibi rebelles una cum
brachio seculari poterit excercere, renunciantes in hac parte omni
appellacioni cauillacioni et omni iuris remedio per quod robur
presencium aliquatenus posset infringi. In cuius rei testimonium
presenti scripto sigillum meum apposui. Acta apud Kermerdin
[fo. cccxliiii] die Dominica in quindena Pasche A.D. MCc septua-
gesimo septimo.
74. QUOD RESUS FILIUS RESI VAGHAN REQUISIUIT PACEM REOIS
ANNO REGNI SUI QUINTO.
[A]nno regni regis Edwardi quinto in vigilia Sancti Marci Ewange-
liste venit Resus filius Resi Vaghan ad Paganum de Cadurciis
capitaneum municionis domini regis in partibus West Wallie et
se ipsum castra sua et totam terram1 commisit et supposuit
uoluntati domini regis gracI-am ipsius si placet requirendo. Et
idem Paganus ex parte domini regis eidem domino Reso concessit
quod habeat et teneat eandem seysinam quam habuit die quo
venit castrorum et terrarum suarum quousque de ipso et suis
terris et castris fiat quod domini regis sederit voluntati, ita tamen
quod milites et alii municionis domini regis liberum habeant
receptaculum introitum et exitum in castris eiusdem quociens in
expedicionem guerre domini regis opus fuerit et idem Resus uel
qui locum eius tenuerit per capitaneum municionis predicte fuerit
requisitus. Et idem Resus cum domino Pagano commorabitur
quousque per ipsum cum tempus fuerit ad dominum regem saluo
conducatur. Huic facto presentes fuerunt domini Nicholaus filius
Martini, Galfridus de Camuill, Olyuerus de Dynan, Alanus de
Plokenet, Rogerus de Molis, et Willelmus filius Warini. Et in
huius rei testimonium Paganus et Resus huic scripto cyrographato
inter eos alternatim sigilla sua apposuerunt. Datum apud castrum
de Dyneuor die et anno prenotatis.
<175.>1 DE HOMAGIO QUOD ENYON VAGHAN FECIT H[ENRICO] REGI
PRO TERRIS SUIS ET QUOD FIDELIS ERIT EI, ETC.
[O]mnibus Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris
Enyon Vaghan salutem in Domino. Nouerit uniuersitas vestra me
voluntate spontanea et in potestate libera constitutum domino
meo Henrico Dei gracia illustri regi Anglie fecisse homagium
nomine terrarum omnium quas unquam possedi uel habui uel
habeo seu possideo in Wallia uel in ipsa iure hereditario sum
habiturus, et tactis sacrosanctis euuangeliis pro me sponte iuraui
quod ego eidem domino meo regi et heredibus suis fidelis ero et
in perpetuum fideliter seruiam, inimicos eorum pro meo posse
grauando et commodum ac honorem eorum modis quibus sciuero
et potero procurando. Ad securitatem eciam predictorum omni
tempore seruandorum subicio me iurisdictioni archiepiscopi
Cantuariensis episcoporum Lincolnensis et Wygornensis et de
sancto Asapth qui pro tempore fuerint, ut ipsi uel unus ipsorum
quem dominus meus rex uel heredes sui eligere maluerint in me
excommunicacionis in personam et in terras interdicti ad pre-
dictorum dominorum nudam requisicionem iuris ordine nullatenus
obseruato si contra predicta uel aliquod predictorum me aliquo
tempore attemptare contigerit sentencias ualeant promulgare, et
sub dicta cohercione me et terras predictas donec plenarie satis-
fecero ad voluntatem domini regis et heredum suorum iuxta suum
arbitrium detinere, corpus eciam meum terre possessiones catalla
mobilia et immobilia ubicumque fuerint eidem domino meo et
heredibus suis perpetuo incurrantur a die quo contra eos aliquid
attemptauero aut machinacionem aliquam fecero in premissis aut
aliquo premissorum. Renuncio eciam pro me cuilibet inpetracioni
sub pena premissa <1[fol.>1 344 <1verso]>1 et cuilibet auxilio seu remedio
iuris canonici et ciuilis quod premissis uel alicui premissorum
quocumque posset tempore derogare. In cuius rei testimonium
hiis litteris sigillum meum apposui. Hiis testibus: Johanne de
Pless[etis], Hugone de Viuon[ia], Paulino Peyuer, Roberto de
Muscegros, Bartholomeo Pecch, Ricardo de Clyfford, Willelmo
de Synago, Radulfo deWanncy, Johanne de Geres et aliis. Actum
apud Windles[ore] vicesimo quarto die Septembris anno regni
predicti domini regis tricesimo.
<176.>1 DE HOMAGIO FACTO H[ENRICO] REGI PRO TERRIS TUDERI
FILII EDVANET WAGHAN.
[O]mnibus Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris
Tuderus filius Edenauet Vagan salutem in Domino. Nouerit
uniuersitas vestra me voluntate spontanea et in potestate libera
constitutum domino meo Henrico Dei gracia illustri regi Anglie et
heredibus suis fecisse homagium nomine terrarum omnium quas
unquam possedi uel habui uel habeo seu possideo in Wallia uel in
ipsa iure hereditario sum habiturus, et tactis sacrosanctis euuange-
liis pro me et heredibus meis sponte iuraui quod ego et heredes
mei eidem domino meo regi et heredibus suis fideles erimus et
inperpetuum fideliter seruiemus, inimicos eorum pro nostro posse
grauando et comodum ac honorem eorum modis quibus sciueri-
mus et poterimus procurando. Ad securitatem eciam predictorum
omni tempore seruandorum in principio duos filios meos Helinum
et Mereducum eidem domino meo dedi obsides, subisciens me et
heredes meos iurisdictioni archiepiscopi Cantuariensis episco-
porum Lincolnensis et Wygornensis et de sancto Asaph qui pro
tempore fuerint, ut ipsi uel unus ipsorum quem dominus meus
rex uel heredes sui eligere maluerint in me et heredes meos ex-
communicacionis in personam et in terras interdicti ad predi-
ctorum dominorum nudam requisicionem iuris ordine nullatenus
obseruato si contra predicta uel aliquod predictorum me aut
heredes meos aliquo tempore attemptare contigerit sentencias
ualeant promulgare,1 et sub dicta choercione me et meos hercdes
et terras predictas donec plenarie satisfecerimus ad voluntatem
domini regis et heredum suorum iuxta suum arbitrium detinere,
corpora eciam nostra terre possessiones catalla mobilia et inmo-
bilia ubicumque fuerint eidem domino meo et heredibus suis per-
petuo incurrantur a die quo contra eos aliquid attemptauerimus
aut machinacionem aliquam fecerimus in premissis aut aliquo
premissorum. Renuncio eciam pro me et heredibus meis cuilibet
inpetracioni sub pena premissa et cuilibet auxilio seu remedio
iuris canonici et ciuilis quod premissis uel alicui premissorum quo-
cumque tempore posset derogare. In cuius rei testimonium hiis
litteris sigillum meum apposui. Actum apud Wodestok ix die
Septembris anno regni predicti domini H[enrici] regis tricesimo. ====
Hiis testibus: dominis Henrico de Hastings, Johanne de Burgo,
Johanne de Plecy, Gilberto de Segraue, Hugone de Vyuon[ia],
Patricio de Chaworth, Warino filio Geroldi, Paulino Peyur,
Roberto de Muscegros, Ricardo de Clyfford, Radulfo de Wanncy,
et aliis.
77. REX FECIT DELIBERARE EDENAUET WAGAN [sic] A CARCERE SUO.
[O]mnibus Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris
Tuderus filius Edenauet Vaghan salutem. Sciatis quod cum
dominus meus H[enricus] rex Anglie illustris in libera potestate
sua me haberet ita quod de me utpote de inimico suo et in guerra
contra ipsum capto et in carsere suo posito voluntatem suam
facere potuisset ex mera liberalitate sua me relaxauit iram et
indignacionem suam quam incureram [fo. cccxlv] michi miseri-
corditer condonauit unde et ego tante misericordie et benignitati
sue nolens esse ingratus liber et mei compos arbitrii spontanea
voluntate mea promisi et tactis sacrosanctis pro me et heredibus
meis iuravi quod eidem domino meo regi et heredibus suis fideliter
seruiemus inperpetuum, inimicos eorum pro posse nostro gra-
uando et comodum ac honorem eorum modis quibus sciverimus
et poterimus procurando. Ad securitatem autem istorum omni
tempore seruandorum duos filios meos Heylinum et Mereduch
eidem domI-no meo dedi obsides subisciens me et heredes meos
iurisdictioni archiepiscopi Cantuariensis episcoporum Lincolnen-
sis et Wygornie qui pro tempore fuerint ut ipsi uel unus ipsorum
in me uel heredes meos sentenciam excommunicacionis possint
promulgare tempore quo contra predictum dominum meum
regem aut heredes suos aliquid attemptauerimus, et sub eadem
sentencia detinere donec eijs [sic] pro voluntate sua satisfecerimus,
non obstante aliquo iuris canonici aut ciuilis remedio quod in con-
trarium possit impetrari. Corpora eciam nostra terre possessiones
catalla mobilia et inmobilia ubicumque fuerint eidem domino meo
et heredibus suis perpetuo incurrantur a die quo contra eos aliquid
attemptauerimus aut aliquam fecerimus machinacionem. In cuius
autem rei testimonium hiis litteris sigillum meum apposui. Actum
London[ii] quarto die Septembris anno regni predicti domini
mei regis tricesimo.
78. SENENA UXOR GRIFFINI FILII LEWELINI MANUCEPIT SOLUERE
REGI VI C MARCAS PRO DELIBERACIONE DICTI G[RIFFINI] ET
OWENI FILII SUI.
Sciant presentes et futuri quod ita conuenit inter dominum
H[enricum] regem Anglie illustrem ex una parte et Senanam
uxorem Griffini filii L[ewelini] quondam principis Norwallie
quem Dauid frater eius tenet carceri mancipatum cum Oweno
filio suo nomine eiusdem Griffini ex altera, scilicet quod predicta
Senana manucepit pro predicto Griffino viro suo quod dabit
domino regi sexcentas marcas ut dominus rex eum et predictum
Oweyn filium suum liberari faciat a carcere predicto, ita quod
stabit judicio curie sue si de jure debeat carcere detineri, et ut
dominus rex postea iudicium curie sue secundum legem Walen-
sem ei et heredibus suis habere faciat super porcione que eum
contingit de hereditate que fuit predicti L[ewelini] patris sui, et
quam predictus Dauid ipsi Griffino deforciat, ita quod si idem
Griffinus et heredes sui per consideracionem curie domini regis
recuperent porcionem quam se dicunt contingere de hereditate
predicta, eadem Senana manucepit pro predicto Griffino viro suo
et heredibus suis quod ipse et heredes sui in perpetuum inde
reddent domino regi et heredibus suis trescentas marcas annuas,
scilicet terciam partem in denariis et terciam partem in bobus et
vaccis et terciam partem in equis per estimacionem legalium homi-
num liberandas vicecomiti Sallop apud Sallopiam et per manum
ipsius vicecomitis ad scaccarium domini regis deferendas et ibidem
liberandas, scilicet unam medietatem ad festum Sancti Michaelis
et aliam medietatem ad Pascham. Eadem eciam Senana manu-
cepit pro predicto Griffino viro suo et heredibus suis quod firmam
pacem tenebunt cum prefato Dauid fratre suo <1[fol.>1 345 <1verso]>1
super porcione que eidem Dauid remanebit de hereditate predicta.
Manucepit eciam eadem Senana pro prefato Griffino viro suo et
heredibus suis quod si aliquis Walensis aliquo tempore domino
regi uel heredibus suis rebellis extiterit prefatus Griffinus et
heredes sui ad custum suum proprium ipsum compellent ad satis-
faciendum domino regi et heredibus suis. Et de hiis omnibus
supradictis firmiter obseruandis dicta Senana dabit domino regi
Dauid et Rather[ic] filios suos obsides, ita tamen quod si de pre-
fato Griffino viro suo et Oweyno filio suo qui cum eo est in carcere
humanitus contingat antequam inde liberentur, alter predictorum
filiorum eidem Senane reddetur reliquo obside remanente. Iurauit
insuper eadem Senana tactis sacrosanctis euuangeliis pro se et pre-
fato Griffino viro suo et heredibus suis quod hec omnia firmiter
obseruabunt, et manucepit quod prefatus Griffinus vir suus eidem
iurabit cum a carcere liberatus fuerit. Et super premissis se sub-
misit nomine dicti Griffini viri sui iurisdictioni venerabilium
patrum Herefordensis et Couentrensis episcoporum, ita quod
prefati episcopi uel eorum alter quem dominus rex elegerit ad
requisicionem ipsius domini regis per sentencias excommunica-
Cionis in personas et interdicti in terras eos coherceant ad predicta
omnia et singula obseruanda. Hec omnia manucepit predicta
Senana et bona fide promisit se facturam et curaturam quod omnia
impleantur et quod prefatus Griffinus vir suus cum liberatus
fuerit et heredes sui hec omnia grata habebunt et complebunt et
instrumentum suum inde dabunt domino regi in forma predicta.
Ad maiorem siquidem huius rei securitatem factum est hoc scri-
ptum inter ipsum dominum regem et predictam Senanam nomine
prefati Griffini viri sui ita quod parti remanenti penes ipsum
dominum regem appositum est sigillum prefati Griffini per manum
prefate Senane uxoris sue una cum sigillo ipsius Senane, et parti
remanenti penes ipsam SenanaIn nomine prefati Griffini viri sui
appositum est sigillum ipsius domini regis. De supradictis eciam
omnibus complendis et firmiter obseruandis dedit predicta
Senana nomine prefati Griffini viri sui domino regi plegios sub-
scriptos, videlicet Radulfum de Mortuo Mari, Walterum de
Clifford, Rogerum de Monte Alto senescallum Cestrie, Mailgun
filium Mailgun, Mereduk filium Roberti, Griffinum filium Mad-
dok de Brumfeld, Howel et Mereduk fratres eius, Griffinum
filium Wenunwen, qui hec omnia pro prefata Senana manu-
ceperunt, et cartas suas ipsi domino regi inde fecerunt. Actum
apud Sallopiam die Lune proxima ante Assumpcionem Beate
Marie anno regni ipsius domini regis vicesimo quinto.
79. [LITERA CONUENCI]ONIS INTER COMITEM [WARREWICK ET]
DAUID FILIUM [GRIFFINI] DE PACE [MADOCI] REFORMANDA.
[H]ec est conuencio facta inter Willelmum de Bello Campo
comitem Warr[ewick] et Dauid filium Griffini ex parte una et
Madocum de Bromfeud ex altera de pacis reformacione ipsius
Madoci videlicet quod idem Madocus teneat terram suam de
domino rege in capite sicut antecessores sui tenere solebant,1 et quod
tenentes illi qui ad partem suam acciderint integre terras et iura
sua de ipso teneant, ita tamen quod ipsis qui ad [fo. cccxlvi] pacem
prius quam ipse Madocus uenerunt dampnum molestiam uel
grauamen non inferat, omnibus inter eos contencionibus hactenus
habitis penitus remissis. Et quod dictus Madocus habeat ad
propartem suam terram de Bromfeud cum pertinenciis, et quod
Lewelinus frater eius habeat Nanheudoy cum pertinenciis, et
residuum hereditatis eorum inter eos equaliter diuidatur. Et si
contingat quod castrum de Dynasbran per posse domini regis
capiatur extunc liceat domino regi ipsum prosternere uel dicto
Madoco restituere, et si castrum illud ex tradicione domini regis
uel alio quoquo modo eidem Madoco restituatur liceat eidem
Madoco ipsum prosternere uel integrum tenere; quod si ipsum
tenere voluerit extunc faciat Lewelino fratri suo extensionem
partis castri ipsum Lewelinum contingentem in terra alibi per
consideracionem Dauid filii Griffini et domini Petri de Monte
Forti. Et quia dictus Madocus clamat ius in terra de Hope, at
dictus Dauid clamium similiter apponit, ex hoc ita conuenit quod
dominus rex terram illam in manu sua teneat quousque per xii
probos et legales homines de comitatu Cestrie et alios xii Walenses
utrique parti non suspectos per ipsum dominum regem de iure
eorum inquiratur, et secundum illius inquisicionis veredictum
fiat ius utrique eorum. Preterea cum dictus Madocus clamium
apponat in quibusdam terris, scilicet Kynardynlle et Croesvaen
et Penllinhismeloch et Dewdwer, conuenit ita per pacem istam
quod dominus rex id quod iustum fuerit in hiis eidem Madoco
facere teneatur. Conuenit eciam quod dominus rex omnes trans-
gressiones sibi per predictum Madocum et suos hactenus illatas
penitus remittat, et quod idem Madocus remittat quicquid ei et
suis transgressum fuerit. Et si contingat quod Lewelinus filius
Griffini dictum Madocum a terra sua eiciat quod dominus rex
extunc eidem Madoco auxilium sustentacioni sue una cum domi-
bus inhabitandis providere teneatur donec ad propria pacifice
redire poterit. In quorum omnium testimonium presentibus inter
eos dupplicatis sigilla sua mutuo sunt appensa. Datum et actum
apud Cestriam xii die Aprilis anno regni regis Edwardi quinto.
80. DE FIDELITATE QUAM KADWATLAN FILIUS OEL FECIT REGI
ANGLIE.
[S]ciant presentes et futuri quod ego Kadwathlan filius Hoel
tactis sacrosanctis iuraui quod ab isto die in antea omnibus diebus
vite mee ero ad fidelitatem domini regis Anglie et heredum suorum
et seruiam eis fideliter et deuote cum omnibus viribus meis et
toto posse meo quandocumque indiguerint seruicio meo, et treu-
gam inter dominum Radulfum de Mortuo Mari et me initam
usque ad festum Sancti Michaelis anno regni domini H[enrici]
regis filii regis Johannis vicesimo quinto ex parte mea fideliter
obseruabo. Et tam ad fidelitatem domino regi et heredibus suis
obseruandam in perpetuum quam ad treugas predictas obseruan-
das usque ad terminum predictum supposui me iurisdictioni
domini Herefordensis episcopi et domini Couuentrensis et Liche-
feldensis episcopi uel alterius eorum quem dominus rex ad hoc
elegerit, ut si in aliquo contra fidelitatem domini regis1 uel here-
dum suorum uel contra obseruanciam predictarum treugarum
uenero liceat eis uel alteri eorum quem dominus rex ad hoc elegerit
personam meam et omnes <1[fol.>1 346 <1verso]>1 meos excommunicare
et terram meam interdicere donec de transgressione ipsa satis-
fecero ad plenum. Et si forsitan infra predictum festum Sancti
Michaelis inter predictum Radulfum de Mortuo Mari et me nulla
pax fuerit reformata licet post festum illud guerram moueam pre-
dicto Radulfo non obligabit me predictumjuramentum dum tamen
erga dominum regem et heredes suos fidelitatem obseruem con-
tinuam sicut predictum est. Et si guerra post predictum terminum
inter nos moueatur nichilominus dominus rex sustinebit quod ego
et mei receptemur in terra sua sicut alii fideles sui. Ad predictam
autem fidelitatem obseruandam tam domino regi quam heredibus
suis obligo me perjuramentum predictum et per sigilli mei apposi-
cionem quod huic scripto apposui ad maiorem obseruacionem
predictorum. Actum quartodecimo die Augusti anno eodem.
8I. [DE] FIDELITATE HOELI [FI]LII CADWATLAN FACTA [REGI].
[S]ciant presentes et futuri quod ego Hoellus filius Cadwatlan
tactis sacrosanctisjuraui quod ab isto die in antea omnibus diebus
uite mee ero ad fidelitatem domini regis Anglie et heredum
suorum et seruiam eis fideliter et deuote cum omnibus viribus
meis et toto posse meo quandocumque indiguerint seruicio meo,
et trewgam inter dominum Radulfum de Mortuo Mari et me ini-
tam usque ad festum Sancti Michaelis anno regni regis H[enrici]
filii regis Johannis vicesimo quinto ex parte mea fideliter obseruabo.
Et tam ad fidelitatem domino regi et heredibus suis in perpetuum
obseruandam quam ad trewgas predictas obseruandas usque ad
terminum predictum supposui me iurisdictioni domini Here-
fordensis episcopi et domini Couentrensis et Lichefeldensis epi-
scopi uel alterius eorum quem dominus rex ad hoc elegerit, ut si in
aliquo contra fidelitatem domini regis uel heredum suorum uel
contra obseruanciam predictarum trewgarum uenero liceat eis uel
alteri eorum quem dominus rex ad hoc elegerit personam meam
et omnes meos excommunicare et terram meam interdicere donec
de transgressione predicta satisfecero ad plenum. Et si forsitan
infra predictum festum Sancti Michaelis inter predictum Radul-
fum de Mortuo Mari et me nulla pax fuerit reformata, licet post
festum illud guerram1 moueam predicto Radulfo non obligabit me
juramentum predictum dum tamen erga dominum regem et
heredes suos fidelitatem obseruem continuam sicut predictum est.
Et si guerra post predictum terminum inter nos moveatur nichilo-
minus dominus rex sustinebit quod ego et mei receptemur in
terra sua sicut alii fideles sui. Ad predictam autem fidelitatem
obseruandam tam domino regi quam heredibus suis in per-
petuum obligo me per iuramentum predictum et per sigilli mei
apposicionem quod huic scripto apposui ad maiorem obserua-
cionem predictorum. Actum quartodecimo die Augusti apud
Salopiam anno eodem.
82. [DE] FIDELITATE MEREDUCI [FILII] HOEL FACTA [REGI].
[S]ciant presentes et futuri quod ego Mereduc filius Hoel tactis
sacrosanctis iuraui quod ab isto die in antea omnibus diebus vite
mee ero ad fidelitatem domini regis Anglie et heredum suorum et
seruiam eis fideliter et deuote cum omnibus viribus meis et toto
posse meo quandocumque indiguerit seruicio meo, et trewgam
inter dominum [fo. cccxlvii] Radulfum de Mortuo Mari et me
initam usque ad festum Sancti Michaelis anno regni regis domini
H[enrici] filii regis Johannis vicesimo quinto ex parte mea fideliter
obseruabo. Et tam ad fidelitatem domino regi et heredibus suis
in perpetuum obseruandam quam ad trewgas predictas obseruan-
das usque ad terminum predictum supposui me iurisdictioni
domini Herefordensis episcopi et domini Couuentrensis et Liche-
feldensis episcopi uel alterius eorum quem dominus rex ad hoc
elegerit, ut si in aliquo contra fidelitatem domini regis uel heredum
suorum uel contra obseruanciam predictarum treugarum uenero
liceat eis uel alteri eorum quem dominus rex ad hoc elegerit
personam meam et omnes meos excommunicare et terram meam
interdicere donec de transgressione predicta satisfecero ad plenum.
Et si forsitan infra predictum festum Sancti Michaelis inter pre-
dictum Radulfum de Mortuo Mari et me nulla pax fuerit refor-
mata, licet post festum illud guerram moueam predicto Radulfo
non obligabit me iuramentum predictum dum tamen erga domi-
num regem et heredes suos fidelitatem obseruem continuam sicut
predictum est. Et si guerra post predictum terminum inter nos
moueatur, nichilominus dominus rex sustinebit quod ego et mei
receptemur in terra sua sicut alii fideles sui. Ad predictam autem
fidelitatem obseruandam tam domino regi quam heredibus suis in
perpetuum obligo me per iuramentum predictum et per sigilli mei
apposicionem quod huic scripto apposui ad maiorem obseruacio-
nem predictorum. Actum quartodecimo die Augusti anno eodem.
83. DE FIDELITATE MEREDUF FILII MAILLGUN FACTA REGI.
[S]ciant presentes et futuri quod ego Mereduf filius Mailgun
tactis sacrosanctis juraui quod ab isto die in antea omnibus diebus
vite mee ero ad fidelitatem domini regis Anglie et heredum suorum
et seruiam eis fideliter et deuote cum omnibus uiribus meis et toto
posse meo quandocumque indiguerit seruicio meo, et treugam
inter dominum Radulfum de Mortuo Mari et me initam usque
ad festum Sancti Michaelis anno regni regis H[enrici] filii regis
Johannis vicesimo quinto ex parte mea fideliter obseruabo. Et
tam ad fidelitatem domino regi et heredibus suis in perpetuum
obseruandam quam ad treugas predictas obseruandas usque ad
terminum predictum supposui me iurisdictioni domini Here-
fordensis episcopi et domini Couuentrensis et Lichefeldensis epi-
scopi uel alterius eorum quem dominus rex ad hoc elegerit, ut si
in aliquo contra fidelitatem domini regis uel heredum suorum uel
contra obseruanciam predictarum treugarum uenero liceat eis uel
alteri eorum quem dominus rex ad hoc elegerit personam meam
et omnes meos excommunicare et terram meam interdicere donec
de transgressione predicta satisfecero ad plenum. Et si forsitan
infra predictum festum Sancti Michaelis inter predictum Radulfum
de Mortuo Mari et me nulla pax fuerit reformata licet post festum
illud guerram moueam predicto Radulfo non obligabit me jura-
mentum predictum dum tamen erga dominum regem et heredes
suos fidelitatem obseruem continuam sicut predictum est. Et si
guerra post predictum terminum inter nos moueatur, nichilo-
minus dominus rex sustinebit quod ego et mei receptemur in terra
sua sicut alii fideles sui. Ad <1[fol.>1 347 <1verso]>1 predictam autem
fidelitatem obseruandam tam domino regi quam heredibus suis in
perpetuum obligo me per juramentum predictum et per sigilli mei
apposicionem quod huic scripto apposui ad maiorem obseruacio-
nem predictorum. Actum quartodecimo die Augusti anno eodem.
84. [DE] FIDELITATE [OW]EYNI FILII [HOEL] FACTA REGI.
[S]ciant presentes et futuri quod ego Oweyn filius Hoel tactis
sacrosanctis juraui quod ab isto die in antea omnibus diebus vite
mee ero ad fidelitatem domini regis Anglie et heredum suorum et
seruiam eis fideliter et deuote cum omnibus viribus meis et toto
posse meo quandocumque indiguerint seruicio meo, et treugam
inter dominum Radulfum de Mortuo Mari et me initam usque ad
festum Sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Johan-
nis vicesimo quinto ex parte mea fideliter obseruabo. Et tam ad
fidelitatem domino regi et heredibus suis obseruandam in perpe-
tuum quam ad treugas predictas obseruandas usque ad terminum
predictum supposui me iurisdictioni domini Herefordensis epi-
scopi et domini Couentrensis et Lichefeldensis episcopi uel alterius
eorum quem dominus rex ad hoc elegerit ut si in aliquo contra
fidelitatem domini regis uel heredum suorum uel contra ob-
seruanciam predictarum treugarum venero liceat eis uel alteri
eorum quem dominus rex ad hoc elegerit personam meam et
omnes meos excommunicare et terram meam interdicere donec de
transgressione ipsa satisfecero ad plenum. Et si forsitan infra
predictum festum Sancti Michaelis inter predictum Radulfum
de Mortuo Mari et me nulla pax fuerit reformata, licet post
festum illud guerram moueam predicto Radulfo non obligabit
me predictum juramentum, dum tamen erga dominum regem et
heredes suos fidelitatem obseruem continuam sicut predictum est.
Et si guerra post predictum terminum inter nos moueatur, nichilo-
minus dominus rex sustinebit quod ego et mei receptemur in
terra sua sicut alii fideles sui. Ad predictam autem fidelitatem
obseruandam tam domino regi quam heredibus suis obligo me
per iuramentum predictum et per sigilli mei apposicionem quod
huic scripto apposui ad maiorem obseruacionem predictorum.
Actum quartodecimo die Augusti anno eodem.
85. LITTERA CONUENCIONIS FACTA INTER LEWELINUM PRINCIPEM
WALLIE DOMINI SNAUDON EX UNA PARTE ET PRIOREM ET
CONUENTUM DE BEDKELERD EX ALTERA.
[A]nno Domini MCCLx octauo facta est subscripta permutacio
terrarum inter dominum Lewelinum principem Wallie dominum
Snaudon ex una parte et Priorem et conuentum de Bedkelerd ex
altera cum consensu venerabilis patris Anniani Bangorensis epi-
scopi, videlicet quod dictus prior et conuentus quietumclamant in
perpetuum pro se et successoribus suis dicto domino principi et
eius heredibus totam terram ecclesie sue de Dolwydelan ultra
fossatam prati iuxta dictam uillam; item totam terram filiorum
Ithael filii Dauid apud Pennar in Aruon excepta parte Ioruerth
Hagyr que dictis canonicis remanebit; item totam terram quam
prefati canonici habuerunt apud Amulch in Eyfionyd. Dictus
vero princeps pro se et heredibus suis concedit dat et confirmat
totam terram cultam et incultam cum pratis nemoribus pascuis et
pasturis infra terminos subscriptos, videlicet a capite veteris
pontis super Serrlasse usque ad collem qui vocatur Yrvilua et per
crepidinem illius collis usque ad supercilium montis Morlehedauc
et per crepidinem illius montis usque ad locum qui vocatur
Bulchmellonen et ab inde per crepidinem montis usque Bulch-
lliuin et ab illo loco per crepidinem montis usque Bulchtrusgil et
a Bulchtrusgil usque ad Bulchrindeyliaur et ab illo loco secundum
terminos inter Aruon et Eyfionyd usque ad fluuium Colwyn et
secundum ductum illius fluuii usque ad fluuium Serlasse et secun-
dum ductum illius fluuii Serllass usque ad frontem veteris pontis.
Dictus vero princeps et eius heredes totam dictam terram infra
prescriptos terminos tenentur prefato Priori et canonicis ac eorum
successoribus contra omnes homines et feminas in perpetuum
warantizare sine aliqua calumpnia. Ut autem dicta permutacio
firmitatis robur obtineat in posterum prescripti princeps et prior
huic scripto alternatim sua sigilla apposuerunt una cum sigillis
episcopi et capituli Bangorensis. Datum apud Caer in Aruon
A.D. MCC sexagesimo octauo in vigilia Sancti Gregorii Pape.
86. LITTERA PER QUAM ARCHIDIACONUS BANGOR NOUERIT SE
RECEPISSE xx SOLIDOS PRO ECCLESIA DE LANRUK PER MANUS
PRIORIs DE RoTHELAN.
[U]niuersis quorum interest Archidiaconus Bangor salutem.
Noueritis nos recepisse viginti solidos pro ecclesia de Lanruk per
manus Prioris de Rothelan, Gardiani de Lamas, et domini
Radulfi de Brouchton, inquisitorum, in crastino Animarum anno
regni regis E[dwardi] xiii in abbathia Cestrie. In cuius rei testi-
monium has litteras nostras fecimus patentes. Datum die et loco
supradictis.
87. LITTERA PER QUAM PHILLIPUS CLERICUS DE KEDEUELLI
NOUERIT SE TENERI RUSSO FILIO MEREDUCH IN XL SOLIDIS
ARGENTI EIDEM ROSSO SOLUENDIS.
[O]mnibus Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris
Philippus clericus de Kedeuelli salutem in Domino. Nouerit
uniuersitas vestra me teneri Rosso filio Mereduch in XL solidis
argenti eidem Rosso soluendis uel suo certo attornato has litteras
deferenti ad mandatum dicti Rossi. In cuius rei testimonium
presentibus litteris sigillum meum apposui. Hiis testibus : domino
Elidyr monaco de Tallelecheu, Lewelino ab Maddoc Voil,
Lewelino ab Ros et aliis. Datum apud Neth die Lune proxima
post festum Sancti Laurencii anno regni regis Edwardi xiiii.
88. LITTERA PER QUAM DAUID PRESBITER VICARIUS DE NAN-
WYHANGEL NOUERIT SE RECEPISSE XX SOLIDOS STERLINGORUM
PER MANUS PRIORIS DE RUDLAN ET RADULFI DE BURTONE.
[O]mnibus presentes litteras inspecturis Dauid presbiter vicarius
de Nanwyhangeletrayth Bangorensis diocesis salutem. Noueritis
me recepisse viginti solidos sterlingorum per manus discretorum
virorum Prioris Rudlan, et Gardiani de Nanuays, et Radulfi de
Borchton, quam pecuniam dominus rex de sua elemosina mihi
dedit pro dampnis ecclesie mee predicte in guerra ultima illatis,
de qua pecunia xx solidis dictum dominum regem quietumclamo
in perpetuum per presentes. In cuius rei testimonium sigillum
decani de Deffrincluyd presenti scripto apponi procuraui. Datum
apud Cestre in die Animarum anno regni regis E[dwardi] xii.
<1[fol.>1 35I <1verso]>1
[LITTERE PER] QUAS DOMINUS REX [RESTI]TUIT DAMPNA [PER
COM]BUSTIONEM FACTA [IN] WALLIA.1
Omnibus presentes litteras inspecturis Kynwricus capellanus de
Clocaenauc Bangorensis diocesis salutem. Noueritis me recepisse
viginti solidos per manus discretorum Prioris de Rudlan, et
Gardiani de Namvaes, et Radulfi de Brocton, quam pecuniam
dominus rex de sua elemosina michi dedit pro dampnis ecclesie
dicte in guerra ultima illatis, de qua pecunia dictum regem quie-
tumclamo inperpetuum. In cuI-us rei testimonium sigillum
decani Dyfrin Clwid presenti scripto apponi procuraui. Datum
apud Cestriam in crastino Animarum anno regni regis Edwardi xii.
Omnibus ad quos presentes littere peruenerint frater Madocus
dictus abbas de Lan Egwstele et eiusdem loci conuentus salutem
in Domino. Quoniam magnificus princeps noster dominus Ed-
wardus Dei gracia illustris rex Anglie pro dampnis et oppressioni-
bus nostre domui tempore guerre preterite illatis sua largiflua
bonitate centum et sexaginta libras sterlingorum nobis de elemosina
sua contulit per manus inquisitorum, scilicet Prioris Rodolani, et
Gardiani de Lammaes, et domini R[adulfi] de Brocton, predictum
autem dominum regem super predictis centum et sexaginta libris
pro omnibus dampnis nobis et domui nostre illatis quietum-
clamamus inperpetuum per presentes. In cuius rei euidenciam
sigillum nostrum huic scripto fecimus apponi. Datum apud
Cestriam in die Animarum anno regni regis E[dwardi] xii.
Omnibus presentes litteras inspecturis Prior de Bethkelerd Ban-
gorensis diocesis salutem. Noueritis nos recepisse quinquaginta
libras sterlingorum per manum discretorum virorum Prioris de
Rodland, et Gardiani de Namvaes, et Radulfi de Broucton, quam
pecuniam dominus rex ex sua elemosina nobis dedit pro dampnis
et conbustione domorum nostrarum in ultima guerra nobis illatis,
de quibus quinquaginta libris dictum dominum regem quietum-
clamamus inperpetuum per presentes. In cuius rei testimonium
sigillum nostrum presenti scripto apposuimus. Datum apud
Cestriam in die Animarum anno regni regis E[dwardi] xii.
Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras uisuris uel audituris
Robertus vicarius de Monte Alto salutem. Nouerit uniuersitas
vestra me recepisse pro dampnis ecclesie mee illatis xxvi libras per
manum dominorum scilicet Prioris de Rudlan, et Gardiani de
Wanvaes, et R[adulfi] de Brocton. In cuius rei testimonium
sigillum meum est appensum. Datum in crastino Animarum apud
Cestriam A. D. M CCLxxxIIII.
Omnibus presentes litteras visuris uel audituris G archi-
diaconus Assauensis salutem in Domino sempiternam. Noueritis
quod ego recepi decem libras sterlingorum per manus discretorum
virorum dominorum Prioris de Rudlan, et Gardiani de Navays, et
Radulfi de Brocton, quam pecuniam princeps magnificus et domi-
nus noster dominus Edwardus michi dedit sua largiflua bonitate
de sua elemosina pro dampnis omnibus ecclesie mee de Disserth et
capellis suis illatis in guerra ultima, de quibus decem libris dictum
dominum regem quietum clamo inperpetuum per presentes. In
cuius rei testimonium sigillum meum presenti scripto apposui.
Datum apud Cestriam in die Animarum anno regni regis Edwardi
duodecimo.
fo. ccclii
ITEM LITTERE PER QUAS DOMINUS REX RESTITUIT DAMPNA PER
COMBUSTIONEM FACTA IN WALLIA.
[U]niuersis quorum interest frater Madocus dictus abbas de
Lanegwestele salutem. Noueritis nos recepisse ad opus ecclesie
de Langostlan triginta solidos per manus fratris Nicholai de
Rademere, fratris Roberti de Cestria, et Radulfi de Brouhton,
inquisitorum, die Animarum anno regni regis E[dwardi] xii in
abbathia Cestrie. In cuius rei testimonium has litteras nostras sibi
fecimus patentes. Datum die et loco supradictis.
[O]mnibus presentes litteras inspecturis E rector ecclesie de
Nanudic salutem. Noueritis nos recepisse i marcam de domino
Priore de Rudlan, Gardiano de Lamaes, et magistro Radulfo de
Brohton, pro dampnis ecclesie mee predicte, de qua summa
dominum regem quietumclamo per presentes. In cuius rei testi-
monium sigillum meum presenti scripto apposui. Datum apud
Cestriam anno regni regis E[dwardi] xii.
[U]niuersis quorum interest magister Elyas de Creford salutem.
Noueritis me recepisse decem solidos per manus inquisitorum,
videlicet Prioris de Rothelan, Gardiani de Lamas, et domini
Radulfi de Brohton, in crastino Animarum anno regni regis
E[dwardi] xii in abbathia Cestrie. In cuius rei testimonium has
litteras meas sibi feci patentes. Datum die et loco supradictis.
[P]ateant uniuersi [sic] Madocus rector ecclesie de Lanbeblik salu-
tem. Noueritis me recepisse dimidiam marcam per manus Prioris
de Rothelan, Gardiniani de Lumeynes, et domini Radulfi de
Brohton, in crastino Animarum anno regni regis E[dwardi] xii
in abbathia Cestrie pro dampnis ecclesie mee in ultima guerra
mihi illatis. In cuius rei testimonium sigillum Archidiaconi
de Engleseya presentibus est appensum. Datum die et loco pre-
dictis. Item Cruked iiii solidos.
[O]mnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Prior
Fratrum Predicatorum Rodol[ani] salutem in Domino. Cum
princeps magnificus et dominus noster dominus E[dwardus] Dei
gracia rex Anglie illustris pro omnibus dampnis conuentui1 nostro
per ultimam guerram illatis sua largiflua bonitate per manus
inquisitorum xvii libras sterlingorum et x solidos nobis de elemo-
sina sua contulit, predictumque dominum regem super prefatis
xvii libris et x solidis pro omnibus dampnis nobis illatis quietum-
clamamus in perpetuum per presentes. In cuius rei testimonium
sigillum nostrum apposuimus. Datum apud Cestriam Dominica
proxima post festum Omnium Sanctorum anno regni regis Ed-
wardi xii. <1[Foedera,>1 i. 65o.]
[O]mnibus presentes litteras inspecturis Thomas rector ecclesie
de Nangernew salutem. Noueritis nos recepisse viginti solidos
sterlingorum a dominis Priore de Rudl[an], Gardiano de Nanways,
et Radulfo de Brohton, pro dampnis ecclesie nostre predicte, de
quibus viginti solidis dominum regem quietumclamamus in per-
petuum per presentes. In cuius rei testimonium sigillum nostrum
presenti scripto apposuimus. Datum apud Cestriam anno regni
regis E[dwardi] duodecimo.
<1[fol.>1 352 <1verso]>1
[LITTERE] DE DENARIIs DATIS . . . PRO DAMPNIS . . . WALLIA.
Uniuersis quorum interest Howelus de Landweyr salutem.
Noueritis me recepisse centum solidos per manus Prioris de
Rothelan, Gardiani de Lamas, et domini Radulfi de Brochton,
inquisitorum, in crastino Animarum anno regni regis E[dwardi]
xii in abbathia Cestrie. In cuius rei testimonium has litteras
nostras sibi fecimus patentes. Datum die et loco supradictis.
Omnibus presentes litteras inspecturis Thomas presbiter rector
ecclesie de Dymngr' Assauensis diocesis salutem. Noueritis nos
recepisse duas libras sterlingorum a domino Priore de Rodl[an],
Gardiano de Wanuoys, et Radulfo de Brochton, pro dampnis
ecclesie nostre predicte in ultima gwerra illatis, de quibus duabus
libris dominum regem quietumclamamus in perpetuum per pre-
sentes. Datum apud Cestre in crastino Animarum anno regni
regis Edwardi xii.
Uniuersis quorum interest Abbas de Lanegustle salutem. No-
ueritis nos recepisse pro ecclesia nostra de Breneglus quatuor
libras per manus Prioris de Rothelan, Gardiani de Lamas, et
domini Radulfi de Brohton, in crastino Animarum anno regni
regis E[dwardi] xii in abbathia Cestrie. In cuius rei testimonium
has litteras nostras sibi fecimus testimoniales. Datum die et loco
supradictis.
[O]mnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
Johannes de Penrys domini regis balliuus de Dinewor et Karre-
kenn[en] salutem in Domino. Nouerit uniuersitas vestra me re-
cepisse de domino Radulfo de Brohton clerico viginti marcas
sterlingorum de denariis domini regis ad operacionem castrorum
de Dinewor et Karrekenn[en], et bona fide promitto dicto Radulfo
clerico ad faciendum sibi de denariis predictis habere allocacionem
in proximo parliamento videlicet in tres septimanas post festum
Sancti Michaelis. Et si contingat quod sibi de dictis denariis ad
terminum predictum allocacionem habere non faciam, obligo me
per bona mea mobilia et immobilia dicto domino Radulfo clerico
dictos denarios de denariis meis propriis in dicto termino perso-
luere. In cuius rei testimonium presentibus sigillum meum ap-
posui. Datum apud Kermerdyn in festo Sancti Petri ad Uincula
A.D. MCCLxx nono.
[O]mnibus ad quos presentes littere peruenerint Dauid decanus
de Arwechwet salutem in Domino sempiternam. Nouerit uni-
uersitas vestra me recepisse nomine ecclesie mee de Kaerun a
discretis viris Priore Fratrum Predicatorum de Ruthelan, Gardiano
de Vanvaes, et magistro Radulfo de Brytwn, tres libras die Sabbati
proxima post festum Omnium Sanctorum apud Cestriam, et a
dicta pecunia dominum regem quietumclamaui anno domini MCC
octuagesimo quarto. In cuius rei testimonium sigillum meum
presentibus apposui.
[U]niuersis quorum interest Robertus de Bures tunc balliuus
domine regine apud Ouerton, Yewan ab Philipp et Blethin Wylt
de parochia de Hcenemere salutem. Noueritis nos recepisse per
manus fratris Nicholai de Rademere, fratris Roberti de Cestria
gardiani de Lamas, et Radulfi de Brouhton, inquisitorum, die
Animarum anno regni regis Edwardi xii in abbathia Cestrie pro
omnibus dampnis in ultima guerra nobis illatis viginti marcas
argenti pro combustione ecclesie supradicte, et tres marcas ad
opus anacorite eiusdem loci. In cuius rei testimonium has litteras
nostras sigillis nostris singnatas sibi fecimus patentes. Datum die
et loco supradictis.
fo. cccliii
ITEM LITERE DE DAMPNIS.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Gar-
dianus et conuentus Fratrum Minorum de Lamuays salutem in
Domino. Quoniam princeps magnificus et dominus noster domi-
nus E[dwardus] Dei gracia rex Anglie illustris pro omnibus
clampnis conuentui nostro per ultimam guerram illatis sua largiflua
bonitate per manus inquisitorum viii libras sterlingorum nobis de
elemosina sua contulit, predictum dominum regem super prefatis
viii libris pro omnibus dampnis nobis illatis quietumclamamus in
perpetuum per presentes. In cuius rei testimonium sigillum
nostrum presenti scripto apposuimus. Datum apud Cestriam
Dominica proxima post festum Omnium Sanctorum anno regni
regis E[dwardi] xii.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Leweli-
nus Wacham rector ecclesie de Lannarmavn salutem. Noueritis
me recepisse pro dampnis ecclesie mee quatuor libras xv solidos
per manus fratris Nicholai de Rademere, et fratris Roberti de
Cestria, [et] Radulfi de Brohton, inquisitorum, in crastino Ani-
marum anno regni regis E[dwardi] xii in abbathia Cestrie. In
cuius rei testimonium has litteras nostras sibi fecimus patentes.
Datum die et loco supradictis.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Ed-
neued ab Oadeni rector ecclesie de Ranngar salutem. Noueritis
nos recepisse ad opus ecclesie nostre xxxiii solidos per manus
fratris Nicholai de Rademere, fratris Roberti de Cestria, Radulfi
de Brohton, inquisitorum, in crastino Animarum anno regni regis
E[dwardi] xii in abbathia Cestrie. In cuius rei testimonium has
litteras nostras sibi fecimus patentes. Datum loco et die supradictis.
[O]mnibus presentes litteras visuris uel audituris Morud ab
Gwar' vicarius ecclesie de Gresford diocesis Assauensis salutem.
Noueritis nos recepisse tres libras sterlingorum a dominis Priore
de Rudlan, et Gardiano de Nanvoys, et Radulfo de Brohton, pro
dampnis ecclesie nostre, de quibus tribus libris dominum regem
quietumclamamus in perpetuum per presentes. In cuius rei
testimonium sigillum nostrum presentibus apposuimus. Datum
apud Cestre in crastino Animarum anno regni regis E[dwardi]
duodecimo.
[U]niuersis quorum interest Grigorius canonicus Bangor salu-
tem. Noueritis me recepisse tres libras et decem solidos per
manus Prioris de Rothelan, Gardiani de Lamas, et domini Radulfi
de Brohton, inquisitorum, pro dampnis in ultima guerra michi
illatis, quos denarios recepi in crastino Animarum apud Cestriam.
In cuius rei testimonium has litteras meas sibi feci patentes.
Datum die et loco supradictis.
[U]niuersis presentes litteras inspecturis Gron[ou] rector ecclesie
de Landanwyck salutem. Noueritis me recepisse ad opus ecclesie
mee unam marcam per manus fratris Nicholai de Rademere,
fratris Roberti de Cestria, et Radulfi de Brochton, inquisitorum,
in crastino Animarum anno regni regis Edwardi duodecimo in
abbathia Cestrie. In cuius rei testimonium has litteras nostras
fieri fecimus patentes. Datum die et loco supradictis.
<1[fol.>1 353 <1verso]>1
[ITEM LITTERE] DE DENARIIS DATIS PRO DAMPNIS [FAC]TIS IN
WALLIA.
Omnibus presentes litteras inspecturis Caducanus capellanus de
Lamginhaual Bangorensis diocesis salutem. Noueritis me re-
cepisse viginti solidos per manus discretorum Prioris de Rodlan, et
Gardiani de Lamvaes, et Radulfi de Broctone, quam pecuniam
dominus rex pro salute anime sue michi dedit pro dampnis dicte
ecclesie in guerra ultima illatis, de qua pecunia dictum regem
quietumclamo in perpetuum. In cuius rei testimonium sigillum
decani de Diffrinchoys presenti scripto apponi procuraui. Datum
apud Cestriam in crastino Animarum anno regni regis E[dwardi]
XII.
Uniuersis quorum interest A vicarius de Pentir salutem in
Domino. Noueritis me recepisse viginti solidos per manus Prioris
de Rudlan, Roberti gardiani de Landaues, et domini Radulfi de
Broton, die Sabbati post festum Omnium Sanctorum anno regni
regis E[dwardi] xii in abbathia Cestrie pro dampnis ecclesie in
ultima guerra illatis. In cuius rei testimonium litteras meas feci
patentes apponi. Datum die et loco supradictis.
Omnibus has litteras inspecturI-s Andam filius Andree burgensis
de Lanrustyt salutem. Noueritis me recepisse duas libras pro
dampnis michi illatis in ultima guerra per dominum W[illelmum]
de Vall[encia] per manus discretorum domini regis inquisitorum,
videlicet Prioris de Rodlan, Gardiani de Lamuaes, R[adulfi] de
Brochton. In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum
Gardiani de Lamuaes feci apponi. Datum Cestrie die Dominica
post festum Omnium Sanctorum anno regni regis E[dwardi] xii.
Omnibus ad quos presentes littere peruenerint Enniun rector de
Gwenscor salutem in Domino. Nouerit uniuersitas vestra me
recepisse nomine ecclesie mee lx solidos a discretis viris Priore de
Rothelan, Gardiano de Lanuais, et R[adulfo] de Brouhton. In
cuius rei testimonium dominum regem a dicta pecunia quietum-
clamamus sigillum meum huic apposui A.D. MCCLxxxIIII.
Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Archi-
diaconus Decanus et capitulum Assauense salutem in Domino.
Quoniam princeps magnificus et dominus noster dominus Ed-
wardus Dei gracia rex Anglie illustris pro dampnis et oppressioni-
bus ecclesie nostre Assauensis tempore gwerre preterite sua largi-
flua bonitate centum libras sterlingorum nobis de elemosina sua
contulit per manus inquisitorum, scilicet Prioris de Rudlan, et
Gardiani de Lanways, et domini R[adulfi] de Brochton, predictum
dominum regem super prefatis centum libris pro dampnis ecclesie
nostre omnibus quietumclamamus in perpetuum per presentes.
In cuius rei testimonium nos Archidiaconus et Decanus predicti
sigilla nostra presentibus apposuimus. Datum apud Cestriam in
die Animarum anno regni regis E[dwardi] xii. <1[Foedera,>1 i. 65o.]
Omnibus quorum interest Madocus vicarius de Lanwchin salu-
tem. Noueritis me recepisse triginta solidos per manus Prioris de
Rothelan, Roberti gardiani de Lamas, et domini Radulfi de
Brochton, inquisitorum, in crastino Animarum anno regni regis
E[dwardi] duodecimo in abbathia Cestrie pro dampnis in ultima
guerra michi illatis. In cuius rei testimonium has litteras meas
sibi feci patentes. Datum die et loco supradictis.
fo. cccliiii
ITEM LITTERE PRO DAMPNIS.
Omnibus ad quos presentes littere peruenerint Vicarius de Kylkorn
salutem in Domino. Nouerit uniuersitas uestra me recepisse no-
mine ecclesie mee predicte sex libras a discretis viris Priore de
Rudlan, Gardiano de Lanwaes, et Radulfo de Brohton, die Veneris
proxima post festum Omnium Sanctorum apud Cestriam, et [de]
dicta pecunia dominum regem quietumclamamus. In cuius rei
testimonium A.D. McC octogesimo IIII sigillum meum apposui.
Omnibus quorum interest Decanus Bangor et Elias capellanus
salutem. Noueritis nos recepisse xxx solidos pro dampnis nostris
apud Bangor per manus Prioris de Rothelan, et Gardiani de
Lanvaes, et Radulfi de Brohton, inquisitorum, in crastino Ani-
marum, de qua pecunia dictum dominum regem quietum-
clamamus in perpetuum. In cuius rei testimonium sigillum archi-
diaconi de Angleseya huic apposuimus. Datum apud Cestriam
anno regni regis E[dwardi] xii.
Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Seruagius
rector ecclesie Chwtforth salutem in Domino sempiternam. No-
uerit uniuersitas uestra me recepisse nomine ecclesie mee tresdecim
solidos pro dampnis ecclesie de Chwitforth in ultima guerra illatis,
per manus discretorum virorum Prioris de Rothelan, et Gardiani
de Lanuaes, et R[adulfi] de Brohton clerici domini regis. In cuius
rei testimonium sigillum meum presenti scripto apposui. Datum
apud Cestriam in crastino Animarum A.D. Mcc octuagesimo
quarto.
[U]niuersis presentes litteras inspecturis Dauid ab Leuarch rector
ecclesie de Nanclin salutem. Noueritis nos recepisse ad opus
ecclesie nostre xxx solidos per manus fratris Nicholai de Rademere,
fratris Roberti de Cestria, et Radulfi de Brochton, inquisitorum,
in crastino Animarum anno regni regis E[dwardi] xii in abbathia
Cestrie. In cuius rei testimonium has litteras nostras sibi fecimus
patentes. Datum die et loco supradictis.
122. LITERA RESI FILII MEREDUCI PER QUAM CONCESSIT ALICIE
RELICTE LAURENCII BACIN LANAM UNIUS ANNI.
[O]mnibus Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris Resus
filius Mereduci salutem in Domino. Nouerit uniuersitas vestra
me, fide mea prestita, Alicie relicte Laurencii Bacin et Petro filio
suo et executor[i] dicti Laurencii totam lanam meam concessisse
me in anno isto contingentem, videlicet anno Domini McC septua-
gesimo octauo, ita tamen quod quamlibet petram pro v solidis
recipiant et in debito in quo teneor Laurencio Bacin collocari
faciant. In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli mei
inpressione corroboraui.
123. DE DENARIIS DATIS. LITTERA PRO DAMPNIS ECCLESIE WALLIE
ILLATIS.
[O]mnibus ad quos presentes littere peruenerint Tweugwared
vicarius Lanueyr salutem I-n Domino sempiternam. Nouerit
uniuersitas vestra me recepisse nomine ecclesie mee a discretis
viris Priore Fratrum Predicatorum de Rudlan, Gardiano de
Lanuaes, et magistro Radulfo de Brytwn, triginta solidos die
Veneris proxima post festum Omnium Sanctorum apud Cestriam,
et a dicta pecunia dominum regem quietumclamatum dimitto
A.D. MCC octuagesimo quarto. In cuius rei testimonium sigillum
decani de Arlewet apposui.
<1[fol.>1 354 <1verso]>1
I24. LITTERA DE DENARIIS DATIS PRO DAMPNIS FACTIS IN WALLIA.
[O]mnibus Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris
Meyler de Mamsun et Thomas de Popyltun salutem. Noueritis
nos recepisse quinquaginta marcas per manus discretorum virorum
Prioris de Rudlan, et Gardiani de Lanuaes, et Radulfi de Brochtone,
quam pecuniam dominus rex pro salute anime sue nobis dedit pro
dampnis ecclesie Beate Marie de Rudlan in gwerra ultima illatis,
de qua pecunia dictum dominum regem quietumclamamus in
perpetuum. In cuius rei testimonium sigilla nostra huic scripto
sunt apposita. Datum apud Cestriam die Sabbati proxima post
festum Omnium Sanctorum anno regni regis Edwardi xii.
125. LITTERA DE EODEM.
[O]mnibus ad quos presentes littere peruenerint Gregorius rector
ecclesie de Danorban salutem in Domino. Nouerit uniuersitas
vestra me recepisse nomine ecclesie mee viginti solidos a discretis
viris Priore de Rudlan, Gardiano de Lanuaes, et R[adulfo] de
Brochton. In cuius rei testimonium dominum regem quietum-
clamo a dicta pecunia et sigillum meum huic apposui A.D. MCC
octuagesimo quarto die Veneris proxima post festum Omnium
Sanctorum.
126. LITTERA DE EODEM.
[O]mnibus presentes litteras inspecturis Johannes Penlyn vicarius
de Landwar Assauensis diocesis salutem in Domino sempiternam.
Nouerit vestra uniuersitas me recepisse tantam summam pecunie,
scilicet xxxii solidos nomine quatuor capellarum de Landwar a
discretis viris dominis Priore de Rodlano, et Gardiano de Landwas,
et domino Radulfo de Brochton, pro dampnis dictarum capellarum
illatis in ultima guerra, dominum regem Edwardum quietum-
clamo in perpetuum per presentes. In cuius rei testimonium
sigillum meum presenti scripto apposui A.D. Mcc octuagesimo
quarto et regni regis Edwardi duodecimo.
*127. LITERA PER QUAM ARCHIEPISCOPUS CANTUARIENSIS COM-
MISIT VICES SUAS ET COHERCIONEM DEDIT ILLIS QUI COGNO-
SCEBANT DE DAMPNIS DATIS ECCLESIIS [ASSAUENSI ET BAN-
GORENSI DYOCESIBUS] IN WALLIA.
[F]rater J[ohannes] permissione diuina Cantuariensis ecclesie
minister humilis tocius Anglie primas dilectis in Christo filiis
Priori Fratrum Predicatorum Rothelan, Gardiano Fratrum Mi-
norum de Lammeys, et magistro Radulfo de Brocthon clerico,
salutem graciam et benedictionem. Quia iuxta clamorem qui venit
ad nos dum nuper in Assauensi et Bangorensi diocesibus uisita-
cionis fungeremur officio super dampnis et iniuriis illatis ecclesiis
non valemus pro cognoscenda super hoc ueritate personaliter ad
loca singula declinare, de uestre fidelitatis puritate fidei plenitu-
dinem optinentesvobis in hac parte presencium tenore vices nostras
commitimus causa choercionis canonice potestate, ut per loca
singula sic grauata de huiusmodi dampnis et iniuriis sollicite per-
scru[t]antes domino regi et nobis quamcicius fieri poterit omnem
veritatem quam circa hoc inueneritis fideliter intimetis. In cuius
rei testimonium presentes litteras sigilli nostri fecimus appensione
muniri, post festum Omnium Sanctorum proximo sequens minime
valituras. Datum Bangor vii Kalendas Julii A.D. MCCLxxx quarto =
ordinacionis nostre sexto. <1[Foedera,>1 i. 644; Peckham's <1Letters,>1
ii. 735--6.]
128. LITTERA DE DENARIIS DATIS PRO DAMPNIS FACTIS [IN ECCLESIA
DE LANRICHWYN] IN WALLIA.
[O]mnibus ad quos presentes littere peruenerint RiCardus
vicarius de Lanrichwyn salutem in Domino sempiternam. Nouerit
uniuersitas vestra me recepisse nomine ecclesie mee a discretis
viris Priore Fratrum Predicatorum de Rudlan, et a Gardiano de
Lanvaes, et a magistro Radulfo de Brotun, duas marcas die Veneris
proxima post festum Omnium Sanctorum apud Cestriam, et a
dicta pecunia dominum regem quietumclamaui A.D. MCC octua-
gesimo quarto. In cuius rei testimonium sigillum decani pre-
sentibus apposui.
fo. ccclv
129. LITTERA DE EODEM [PRO ECCLESIA DE ESTONE].
[O]mnibus presentes litteras inspecturis Rector ecclesie de Eston
diocesis Assauensis salutem. Noueritis nos recepisse tres libras
sterlingorum a discretis viris dominis Priore Rudlan, Gardiano de
Lanways, et Radulfo de Brocton, pro dampnis ecclesie nostre pre-
dicte in ultima guerra illatis, de quibus tribus libris dominum
regem quietumclamamus in perpetuum per presentes. In cuius
rei testimonium sigillum domini archidiaconi Assauensis pre-
senti scripto apponi procurauimus. Datum apud Cestriam in
crastino Animarum anno regni regis E[dwardi] duodecimo.
130. LITTERA DE EODEM.
[O]mnibus ad quos presentes littere peruenerint Geruasius vi-
carius de Dwykyuelchy salutem in Domino sempiternam. Nouerit
uniuersitas uestra me recepisse nomine ecclesie a discretis viris,
scilicet Priore Fratrum Predicatorum de Rutlan, Gardiano de
Lanuaes, magistro Radulpho de Brwn, x solidos die proxima post
festum Omnium Sanctorum apud Cestriam, et a dicta pecunia
dominum regem [quietum] clamaui et reclamatum dimitto. In
cuius rei testimonium sigillum Dauid decani Arllechwet huic
fecimus apponi A.D. Mcc octogesimo quarto.
131. LITTERA DE EODEM.
[O]mnibus ad quos presentes littere peruenerint T porsio-
narius de Lanelidan salutem sempiternam in Domino. Nouerit
uniuersitas vestra me recepisse nomine ecclesie mee a discretis uiris
Priore de Rudlan, Gardiano de Lanueys, et magistro Radulfo de
Brochton, quinque libras die Sabbati proxima post festum Omnium
Sanctorum apud Cestriam, et a dicta pecunia dominum regem
quietum clamaui. In cuius rei testimonium sigillum decani de
Diffrin Clwyn presentibus apposui A.D. Mcc octogesimo quarto.
132. LITTERA DE EODEM.
[O]mnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis G
archidiaconus de Sancto Assaph salutem. Noueritis nos recepisse
ad opus ecclesie de Kwm decem libras per manus Nicholai de
Rademere, fratris Roberti de Cestria, et Radulfi de Brouchton,
inquisitorum, in crastino Animarum anno regni regis E [dwardi] xii
in abbathia Cestrie. In cuius rei testimonium has litteras nostras
sibi fecimus patentes. Datum die et loco supradictis.
133. LITERA DE EODEM.
[O]mnibus presentes litteras inspecturis Howel officialis de
Mochnan Assauensis diocesis salutem. Noueritis nos recepisse
quinque marcas pro combustione domorum per manus dis-
cretorum virorum, videlicet Prioris de Rodlan, GardI-ani de Lan-
maes, et R[adulfi] de Brohtone. In cuius rei testimonium sigillum
nostrum presenti scripto apposuimus. Datum apud Cestriam in
crastino Animarum anno regni regis E[dwardi] xii.
134. DE EODEM.
Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Kyfnardus
vicarius ecclesie de Lansanan salutem. Noueritis me recepisse ad
opus ecclesie mee quinquedecim solidos per manus fratris Nicholai
de Rademere, fratris Roberti de Cestria, et Radulfi de Brouchton,
inquisitorum, in crastino Animarum anno regni regis E[dwardi]
xii in abbathia Cestrie. In cuius rei testimonium has litteras sibi
fecimus patentes. Datum die et loco supradictis.
135. DE EODEM.
Uniuersis quorum interest Johannes monacus de Basinwerk pro-
Curator ecclesie de Halywelle salutem. Noueritis nos recepisse
unam marcam per manus Prioris de Rothelan, Gardiniani de
Lamas, et domini Radulfi de Brochton, inquisitorum, in crastino
Animarum anno regni regis E[dwardi] xii in abbathia Cestrie.
In cuius rei testimonium has litteras nostras sibi fecimus patentes.
Datum die et loco supradictis.
[fol. <1355 verso]>1
136. LITTERA DE DENARIIS DATIS PRO DAMPNIS FACTIS IN WALLIA.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Lauren-
cius rector ecclesie de Gwytherin salutem. Noueritis me recepisse
pro dampnis ecclesie mee unam marcam per manus fratris Nicho-
lai de Rademere, fratris Roberti de Cestria, et Radulfi de Brouch-
ton, inquisitorum, in crastino Animarum in abbathia Cestrie anno
regni regis E[dwardi] xii. In cuius rei testimonium has litteras
nostras sibi fecimus patentes. Datum die et loco supradictis.
I37. DE EODEM.
[O]mnibus presentes litteras visuris Anianus rector ecclesie de
Lanwchlin salutem. Noueritis me recepisse viginti solidos ster-
lingorum a discretis viris Priore de Rudlan, Gardiano de Lanways,
et magistro Radulfo de Brouchton, pro dampnis ecclesie mee de
Lanwrclin, de qua pecunia dominum regem quietum clamamus
in perpetuum per presentes. Datum apud Cestriam in die Ani-
marum anno regni regis E[dwardi] duodecimo.
138. DE EODEM.
[O]mnibus ad quos presentes littere peruenerint Robertus vi-
carius Nonfoc salutem in Domino. Nouerit uniuersitas vestra me
recepisse nomine ecclesie predicte xviii libras a discretis viris
Priore de Rudlan, Gardiano de Lanuaes, et R[adulfo] de Brochton,
die Veneris proxima post festum Omnium Sanctorum apud
Cestriam, et a dicta pecunia [dominum regem] quietumclamo.
In cuius rei testimonium A.D. MCC octuagesimo IIII sigillum meum
apposui.
139. LITTERA PER QUAM DAUID FILIUS [GRI]FFINI CONCESSIT
[RE]SO VICHAN TOTUM [CAN]TREDUM DE PEN[UE]DIC.
[O]mnibus Christi fidelibus has litteras uisuris uel audituris
Dauid filius Griffini princeps Wallie dominus Snawdon eternam
in Domino salutem. Noueritis nos pro nobis et heredibus nostris
dedisse et concessisse dilecto et fideli nostro Reso Vichan filio
Resi filii Maelgwn totum cantredum de Penuedic in terminis et
finibus suis in bosco et plano cultis et incultis et in omnibus aliis
pertinenciis et asyamentis, libere et pacifice possidendum sIne
aliquo onere uel exactione nobis seu alicui alii soluendo in per-
petuum. Pro hac autem donacione et concessione predictus Resus
debet ad nos venire quandocumque a nobis requisitus fuerit cum
toto posse suo infra festum Beati Johannis Baptiste, et postea
quod sit ipse et heredes sui nobis et heredibus nostris fidelis in
omnibus. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presenti
carte fecimus apponi. Datum apud Lanperis die Dominica in
crastino Philippi et JacobiA.D. Mcc octuagesimo tercio. Hiis testi-
bus: Houelo filio Resy, Reso Vichan, Morgan filio Mareduc,
Lewelin filio Rys, Goronow filio Heylin tunc senescallo domini,
et multis aliis.
I4o. [LITTE]RA DE DENARIIs DATIs [PRo] DAMPNIs ILLATIs
[Ec]CLEsIE IN WALLIA.
[O]mnibus ad quos presentes littere peruenerint Howel rector
ecclesie de Alkyn salutem in DomI-no sempiternam. Nouerit
uniuersitas vestra me recepisse nomine ecclesie mee a discretis
viris PrI.ore Fratrum Predicatorum de Rothlan, Gardiano de
Lanuaes, et magistro R[adulfo] de Brochton, quinquaginta solidos :
cum tribus solidis die Veneris proxima post festum Omnium
Sanctorum apud Cestriam, et a dicta pecunia dominum regem
quietumclamo. In cuius rei testimonium A.D. McC octuagesimo
quarto sigillum meum presentibus apposui.
I4I. DE EoDEM.
[O]mnibus Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris
G archidiaconus Assauensis salutem. Noueritis nos re-
cepisse xxii solidos pro dampnis ecclesie de Marchwoel dicte
ecclesie in guerra illatis, per manus venerabilium virorum Prioris
de Rothelan, et Gardiniani [fo. ccclvi] de Lanwaes, et magistri
Radulfi de Brouchton, de qua pecunia dominum E[dwardum]
regem Anglie quietumclamamus in perpetuum per presentes. In
cuius rei testimonium sigillum nostrum hiis litteris est appositum.
Datum apud Cestriam die Dominica proxima post festum Om-
nium Sanctorum anno regni regis E[dwardi] xii.
I42. DE EoDEM.
[O]mnibus presentes litteras inspecturis Gron[w] rector ecclesie de
Lanuerr[es] Assauensis diocesis salutem. Noueritis nos recepisse ;
tres libras et tresdecim solidos sterlingorum a dominis Priore de
Rothlan, Gardiano de Lanwaes, et Radulfo de Brouchton, pro
dampnis ecclesie nostre predicte illatis in ultima guerra, de qui-
bus tribus libris et tresdecim solidis dominum regem quietum-
clamamus in perpetuum per presentes. In cuius rei testimonium
sigillum nostrum presenti scripto apposuimus. Datum apud
Cestriam in crastino Animarum anno regni regis Edwardi
duodecimo.
143. DE EODEM.
[U]niuersis ad quos presentes littere peruenerint frater Adam prior
Fratrum Predicatorum Bangor salutem. Noueritis nos recepisse
centum libras per manus Prioris de Rothelan, Gardiniani de
Lamas, et Radulfi de Brouchton, inquisitorum, in crastino Ani-
marum anno regni regis E[dwardi] xii in abbathia Cestrie pro
dampnis in ultima guerra nobis illatis. In cuius rei testimonium
has litteras nostras sibi fecimus patentes. Datum die et loco
supradictis.
144. DE EODEM.
(O]mnibus ad quos presens scriptum peruenerit Philippus vi-
carius de Villa Fontis salutem eternam in Domino. Nouerit
uniuersitas vestra me recepisse nomine ecclesie mee sexaginta
solidos a discretis viris Priore de Rothelan, Gardiniano de Lamuays,
et Radulfo de Brochton. In cuius rei testimonium dominum
regem a dicta pecunia quietumclamavi et sigillum meum huic
apposui. Actum A.D. MCCLXXXIIII die Veneris proxima post festum
Omnium Sanctorum.
145. DE EODEM.
[U]niuersis quorum interest L rector ecclesie de Landeyn-
yolen salutem in Domino. Noueritis me recepisse sex libras per
manus Prioris de Rothelan, Roberti gardiniani de Lanuaes, et
domini Radulfi de Brochton, die Sabbati post festum Omnium
Sanctorum anno regni regis E[dwardi] xii in abbathia Cestrie pro
dampnis ecclesie in ultima guerra michi illatis. In cuius rei testi-
monium litteras meas patentes fecimus apponi. Datum die et
loco supradictis.
I4 J D T
HoMINEs DE PRECoNIA, MAELIENYD, ET ALIIs LocIs.
[O]mnibus Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris
Dauid filius Gryffini princeps Wallie et dominus Snaudonie
salutem in Domino. Nouerit uniuersI.tas vestra quod nos pro nobis
et heredibus nostris dedimus concessimus et in omnibus constitui-
mus dilectum nostrum fidelem Johannem filium Dauid latorem
presencium ad inuitandum omnes homines de Buellt, de Preconia,
Maelienyd, Eluael, Gwerthrennyawn, et Kery ad nos ac si nos
fuissemus presentes, et quantumcunque fecerit ex parte nostra de
terris et seruiciis et de aliis rebus in omnibus firmiter tenemur.
Et quoniam predictus Johannes non fuit ausus singulariter ad
unumquemque uestrum litteras nostras specialiter deducere, pre-
senti carte fidem in omnibus adhybeatis. In cuius rei testimonium
presenti carte sigillum nostrum fecimus apponi, dum vos eritis
parati ad nos venire quandocumque fueritis ab ipso requisiti
infra festum Beati Johannis Baptiste. Datum apud Lanperis die
Dominica in crastino Philippi et Jacobi A.D. McC octuagesimo
tercIo.
147. LITTERA PER QUAM DoMINUs GRIFFINUs FECIT HoMAGIUM
PRo sE ET HEREDIBUs sUIs DoMINo LEwELINo.
[A]d perpetuam rei memoriam geste facta est hec finalis concordia
A.D. McCLxIIII in vigilia Beate Lucye Virginis apud Ystumanneyr
inter dominum Lewelinum filium G[riffini] principem Wallie ex
una parte et dominum Griffinum filium Gwenvinwyn ex altera,
videlicet quod dictus dominus Gryffinus spontanea voluntate sua
fecit homagium pro se et heredibus suis et tactis sacrosanctis
jurauit fidelitatem dicto domino Lewelino et heredibus suis vel
nobili1 patre domino Ricardo episcopo <1[fol. 356 verso]>1 Bangorensi,
dominis abbatibus de Aberconwy et de Pola, fratre Ieuaf de
Ordine Predicatorum, magistro Dauid archidiacono Bangor,
Adaf decano de Arduwy, Dauid filio Willelmi officialis de Diffin-
clevid, Goronou Tudur Kynewrech fili[is] Ydeneweth, Ioruerth
filio Gruginian, Aniano filio Karaudauc, Dauid filio Aniany,
Kyfnerth filio Heylin priore de Pola, Adaf filio Mirurich, magistro
Ynone, Griffino filio Gwen, Annaun filio Ydnyued, et multis
aliis. Pro dicto autem homagio et fidelitate dicti G[riffini] dictus
L[ewelinus] concessit et restituit eidem G[riffino] omnes terras et
possessiones suas, videlicet Keuelauc et Mauduy in terminis suis,
Arwystly in terminis suis, et Keriniaun et Mochnant Uchradir in
terminis suis, et Teyrsoyd1 cum pertinenciis suis et terminis, totam
terram inter Ryu et Helegi cum villa de Lanuydelan. Dictus vero
G[riffinus] et heredes sui dictas terras per metas et diuisas suas de
dicto domino L[ewelino] et heredibus suis iure hereditario tene-
bunt in perpetuum [et] possidebunt. Si vero contigerit quod
absit dictum G[rifflnum] amittere aliquam partem de terris suis
supradictis per guerram, dicto L[ewelino] terras suas in integrum
possidente, idem L[ewelinus] dicto G[riffino] restaurabit deperdita
in terris ad prouisionem subscriptorum virorum, videlicet venera-
bilium patrum de Bangor et de Sancto Assaph episcoporum, de
Aberconeway et de Pola abbatum, prioris Fratrum Predicatorum
de Bangor, fratris Iouaf eiusdem ordinis, fratrum Ieuaf Goch et
Ioruerth filii Cadugan de ordine Fratrum Minorum de Lanmaes,
Goronou Tudur Kynwreuch filiorum Ydeneueth, Ioruerth filii
Gruginian, Aniany filii Keyradauc, Dauid filii Willelmi, et Kyfnerth
filii Heylin : si uero contigerit alI. quem uel aliquos prenominatorum
virorum deesse uel abesse fiat dicta prouisio per eos qui superstites
fuerint uel presentes. Si uero contigerit dictum L[ewelinum] alI.-
quam partem terrarum suarum amittere per gwerram quod absit
sit in prouisione dictorum virorum, conpensato utriusque partis
dampno, deperdita dicto G[riffino] prout melius poterunt re-
staurare. Si uero adiutore Deo sepedictus G[riffinus] poterit aliquas
terras conquirere ultra metas suas a Kiminaut inferius uersus
Salopiam idem G[riffinus] etheredes sui optineant et gaudeant
conquisitis: a Kyminaut uero superius dicto L[ewelino] et heredi-
bus suis remaneant conquisita. Si uero gwerra uel excercitus dicti
G[riffini] terram invadat, gwerra uel excercitu dictum L[ewelinum]
eodem tempore non molestante, prenominatus L[ewelinus] suc-
curret domino G[riffino] pre omnibus aliis suis imprisiis si maiorem
habuerit necessitatem. Et si ita contigerit quod absit quod dictus
G[riffinus] castrum suum de Pola per gwerram amiserit, ad pro-
uisionem suprascriptorum virorum dictus L[ewelinus] assingnabit
eidem G[riffino] aliud castrum ubi possit res et familiam custodire
secure donec castrum suum recuperauerit. Omnes vero infeodati
per bone memorie principem Lewelinum uel per Dauid filium
suum aut per I-psum G[riffinum] habeant terras suas et quiete
possideant nisi in posterum diliquerint contra dictum G[riffinum]
ut merito debeant dictI-s terris priuari. De omnibus vero terris et
possessionibus a domino L[ewelino] quibuscumque collatis in
dominio domini G[riffini], sit in uoluntate ipsius uel ipsas terras
auferre uel concedere possidentibus. Dominus vero Madocus
filius Gwenuynwyn commotum de Mauduy quoad uixerit in
capite tenebit de dicto G[riffino] et heredibus suis. Si vero con-
tigerit dictum G[riffinum] accusari penes dominum L[ewelinum]
super aliquo dictus L[ewelinus] non magnificabit dictam accusa-
cionem nisi manifeste possit probari: si vero probata fuerit, faciat
condingnam emendam ad arbitrium predictorum virorum, saluis
sibi terris et possessionibus suis sine corporis sui incarseracione
et ostasio dummodo satisfacere poterit et voluerit: si uero accu-
sacio contra dictum G[riffinum] proposita ad plenum probari non
poterit, dictus L[ewelinus] animaduertet in accusatorem secun-
dum quantitatem delicti et iniurie utrique domino satisfaciendo.
Neuter vero dominorum L[ewelini]1 G[riffini] receptabit uel de-
fendet contra reliquum delinquentem. Dictus vero G[riffinus]
cum toto [posse suo defensabit] et succuret terris et possessionibus
dicti L[ewelini] sibi vicinis et a dicto L[ewelino] remotis quo-
ciens necesse habuerint, terra sua sine hostili incursu existente:
homines vero dictarum terrarum uice uersa [tenentur terris]
domini G[riffini] simili modo succurere. Dictus vero G[riffinus]
tenetur venire in excercitum cum domino L[ewelino] quociens ab
eo fuerit requisitus, nisi hostilis incursus sue terre tunc immI-neat
manifeste. Uterque vero dictorum dominorum L[ewelini] et
G[riffini] fideliter adinuicem se tenebunt ita quod sint unius
gwerre et unius pacis, et nullis se confederabunt alter sine altero.
Quicquid vero homines de [fo. ccclvii] Powys quamdiu fuerunt in
dominio dicti L[ewelini] deliquerunt contra dictum G[riffinum]
idem G[riffinus] totaliter eis condonauit et remisit. Ad plenam
uero prescriptorum fidem et securitatem sepedicti L[ewelinus] et
G[riffinus] supposuerunt se et heredes suos iurisdictioni venera-
bilium de Bangor et de Sanncto Assaph episcoporum, necnon et
de Aberconewey et de Pola abbatum, qui pro tempore fuerint,
ipsis in se dictam iurisdictionem assumentibus, quod possint
coniunctim et diuisim promulgare sentenciam excommunicacionis
in personas dictorum L[ewelini] et G[riffini] ac heredum suorum,
et interdicti in terras eorundem si contra aliquod de dictis
articulis venire presumpserint. Renunciant eciam dicti L[eweli-
nus] et G[riffinus] pro se et heredibus suis omni appellacioni,
impetracioni, cauillacioni, et omni remedio iuris canonici uel
ciuilis contra dictas sentencias excommunicacionis uel interdicti
ualituris : dicti vero episcopi et abbates ad peticionem partis dictas
conuenciones obseruantis tenentur coniunctim et diuisim dictas
sentencias promulgare et easdem execucioni demandare contra
partem a dictis conuencionibus resilientem. In cuius rei testi-
monium huic parti scripture remanenti penes dominum G[riffi-
num] dominus L[ewelinus] sigillum suum fecit apponi una cum -
sigillis dictorum episcoporum et abbatum: parti vero remanenti
penes dominum L[ewelinum] sigillum domini L[ewelini]1 sigil-
lum domini G[riffini] cum ceteris predictis sigillis est appensum.
<1[Archaeologia Cambrensis,>1 5th ser., ii. 306--I I.]
fo. ccciix
Kygcastel anno Domini McCLxx quarto in vigilia Beati Thome
Apostoli.
148. LITTERA DE DENARIIS SOLUTIS PRO DAMPNIS DATIS ECCLESIIS
IN WALLIA.
Uniuersis quorum interest Adam de Verdun salutem. Noueritis
me recepisse xiii solidos et quatuor denarios pro ecclesia de
Lampet[er] per manus Prioris de Rothlan, Gardiani de Lamas, et
domini Radulfi de Brohton, inquisitorum, in crastino Animarum
anno regni regis Ed[wardi] xii in abbathia de Cestria. In cuius
rei testimonium has litteras meas sibi feci patentes. Data die et
loco supradictis.
*149 ITEM DE EODEM.
Omnibus ad quos presentes littere peruenerint frater A dictus
Abbas de Strata Florida et eiusdem loci conuentus salutem in
Domino. Quoniam magnificus princeps noster dominus Edwardus
Dei gracia illustris rex Anglie pro dampnis et oppressI-onibus nostre
domui tempore gwerre preterite illatis sua largiflua bonitate
septuaginta et octo libras sterlingorum nobis de elemosina sua
contulit per manus inquisitorum, scilicet Prioris Rodol[ani], et
Gardiani de Lan Maes, et domini R[adulfi] de Brochton, predictum
autem dominum regem super predictis septuaginta et octo libris
pro omnibus dampnis nobis Ipllatis quietum clamamus in per-
petuum per presentes. In cuius rei testimonium huic scripto
patenti sigillum nostrum apposuimus. Datum A.D. MCCLxxx
quarto. <1[Foedera,>1 i. 65o.] ==
150. ITEM DE E0DEM.
[N". 3, 1284.]
Uniuersis quorum interest Philippus Goh vicarius de Halywest
salutem. Noueritis me recepisse xl solidos per manus Prioris de
Rothlan, Gardiani de Lamas, et domini [Radulfi] de Brochton, in
crastino Animarum anno regni regis Ed[wardi] xii in abbathia
Cestrie. In cuius rei testimonium has litteras meas sibi feci
patentes. Datum die et loco supradictis.
I5I. ITEM DE EoDEM.
Omnibus presentes littere peruenerint [sic] inspecturis Adof ca-
pellanus de Nannruc Bangorensis dyocesis salutem. Noueritis me
recepisse xxvi solidos cum viii denariis per manus discretorum
Prioris Rudlan, et Gardiani de Nannvais, et Radulfi de Brocton,
quam peccuniam dominus rex pro salute anime sue mihi dedit pro
dampnis dicte ecclesie in gwerra ultima illatis, de qua peccunia
dictum regem quietum clamo in perpetuum. In cuius rei testi-
monium sigillum decani de Dyfryncluyd presenti scripto apponi
procuraui. Datum apud Cestriam in crastino Animarum anno
regni regis Edwardi duodecimo.
152. ITEM DE EODEM.
[N". 2, 1284.]
Omnibus presentes litteras inspecturis Prior de Prestol[m] Ban-
gorensis dyocesis salutem. Noueritis nos recepisse xlvi libras pro
combustione nostri prioratus per manus discretorum virorum,
videlicet Prioris de Rudlan, et Gardiani de Nannuaes, et R[adulfi]
de Brocton clerici regis. In cuius rei testimonium sigillum no-
Animarum anno regni regis Edwardi xii.
I53. ITEM DE EoDEM.
[N". 3, 1284.]
Omnibus ad quos presentes littere peruenerint Goronw vicarius
domini K archidiaconi Bang[or] de Aber salutem in
Domino sempiternam. Nouerit [uniuersitas] vestra me recepisse
nomine ecclesie mee de Aber a discretis viris Priore Fratrum Pre-
dicatorum de Rutlan, Gardiano de Nannuaes, et magistro Radulfo
de Brytwn, ii libras die Veneris proxima post festum Omnium
Sanctorum apud Cestriam, et a dicta peccunia dominum regem
quietum reclamatum dimitto A.D. McCLxxx quarto. In cuius rei
testimonium sigillum domini decani Dauid de Arllechwet pre-
sentibus apposui.
<1[4ol.>1 359 <1verso]>1
I54. [AD]HUc DE EoDEM.
[N". 3, 1284.]
Omnibus presentes litteras invisuris Johannes vicarius de Nake-
weyr salutem. Noueritis me recepisse i marcham sterlingorum a
discretis viris Priore Rudlan, Gardiano de Nannuaes, et magistro
Radulfo de Brocton, pro dampnis ecclesie mee de Nanngeweyr, de
qua peccunia dominum regem quietum clamo in perpetuum per
presentes. Datum Cestrie in crastino Animarum anno regni regis
Edwardi duodecimo.
<1I55.>1 ITEM DE EoDEM.
[N". 4, 1284.]
Uniuersis quorum interest Abbas et conuentus de Enwy [sic]
salutem in Domino. Noueritis nos recepisse decem marcas ster-
lingorum per manus Prioris de Rutlan, Roberti gardiani de
Laveis, et domini Radulfi de Borcton, die Sabbati post festum
OmnI.um Sanctorum anno regni regis Edwardi xii in abbathia
Cestrie pro dampnis in ultima gwerra nobis illatis. In cuius reI.
testimonium litteras nostras patentes fecimus apponi. Datum die
et loco supradictis.
<1I56.>1 [LITTERA] ABBATIs PREMoNsTRATENsIs [ET] CoNUENTUs PER
QUAM [coNcEssER]UNT REso FILIo MERE[DUcI PAR]TICI-
PAcIoNEM oRA[CIoNUM ET] sPIRITUALIUM BENEFIcIoRUM.
[1280.]
E Dei gracia Abbas Premonstratensis et abbatum eiusdem
ordinis capitulum generale venerabili viro domino Reso filio
Mereduci salutem et oraciones in Domino salutares. Ex pie deuo-
cionis affectu quem erga nos et ordinem nostrum maxime et
specialiter apud domum Sancti Johannis Baptiste de Gallek vos
habere didicimus, vicissitudinem quam possumus rependentes
plenam participacionem oracionum et omnium spiritualium bene-
ficiorum que fiunt et de cetero fient in uniuerso ordine nostro in
perpetuum benigna vobis caritate concedimus, adicientes de gracia
speciali quod cum obitus vester ipsi innotuerit capitulo generali ,==;
sub presencium testimonio litterarum tantum fiet pro vobis in
oracionibus et missis quantum pro uno ex nostris fieri consueuit.
Datum Premonstrati in capitulo generali A.D. MCC octogesimo.
i. 644.]
I58. DE DENARIIs [DATIs] PRo DAMPNIs IN WALLIA.
Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit R de-
canus Assauensis salutem. Nouerit uniuersitas vestra me recepisse
per manus Radulfi de Brocton, et Prioris Fratrum Predicatorum de
Rutlan, et Gardiani de Lamueys, tres libras sterlingorum de quibus
domI.num regem in perpetuum quietum clamo. In cuius rei testi-
monium sigillum meum presentibus apposui. Datum apud Assap
in vigilia Omnium Sanctorum A.D. MCCvIII IIII [sic].
fo. ccclx
I59. ITEM DE EoDEM.
Uniuersis quorum interest Edeneueth magister Hospitalis de
D. ongonewal salutem In DomIno-. NoueritIs nos recepIsse IIII- xv
libras per manus PrI.oris Rotalani, Gardiani de Lamas, et domInI
Radulfi de Brocton, inquisitorum, in abbathia Cestrie, videlicet in
die Sancti Martini in yeme anno regni regis Ed[wardi] xii pro
omnibus dampnis nobis illatis in ultima gwerra Wallie, ita scilicet
quod occasione gwerre supradicte in singulis dampnis nostris
in domo nostra supradicta nobis illatis dominum nostrum
Edwardum illustrem regem Anglie et heredes suos quietum
clamamus in perpetuum. In cuius rei testimonium has litteras
nostras sigillo nostro signatas sibi fecimus patentes acquietancie.
Datum die et loco supradictis, una cum sigillo testimoniali Gar-
160. ITEM DE EODEM.
Omnibus has litteras inspecturis dominus Abbas de Basingwerk
salutem. Noueritis nos recepisse centum libras sterlingorum pro
dampnis nobis illatis in ultima gwerra in festo Sancti Leonardi
Confessoris [in] abbathia Cestrie anno regni regis Edwardi xii per
manum inquisitorum regis, videlicet Prioris de Rothlono, et Gar-
diani Lamasye, etRadulfi de Brocton clerici domini regis. In cuius
rei testimonium sigillum nostrum presenti scripto apposuimus.
161. ITEM DE EODEM.
Uniuersis quorum interest Johannes capellanus de Treurow
salutem. Noueritis me recepisse triginta solidos per manus Prioris
de Rothelan, Gardiani de Lamas, et domini Radulfi de Brocton, in
abbathia de Cestria in crastino Animarum anno regni regis
Ed[wardi] xii pro dampnis in ultima gwerra mihi illatis. In cuius
rei testimonium has litteras meas sibi feci patentes. Datum die et
loco supradictis.
162. ITEM DE EODEM.
Omnibus ad quos presentes littere peruenerint Blethyn rector
ecclesie de Kyffyn salutem in Domino sempiternam. Nouerit
uniuersitas vestra me recepisse nomine ecclesie mee xvi [solidos]1
Rutlan, Gardiano de Lamas, et magistro Radulfo de Brocton, die
Veneris proxima post festum Omnium Sanctorum apud Cestriam,
et a dicta peccunia dominum regem quietum reclamatum dimitto
A.D. MCCLXXX quarto. In cuius rei testimonium sigillum meum
apposui.
163. ITEM DE EODEM.
Omnibus presentes litteras invisuris Archidiaconus Asseuensis
salutem. Noueritis nos recepisse xiiii libras sterlingorum a dis-
cretis viris Priore de Rudlan, Gardiano de Lamas, et magistro
Radulfo de Brocton, pro dampnis ecclesie de Landerillo et com-
bustione, de qua peccunia dominum regem quietum clamamus in
perpetuum per presentes. Datum ad Cestriam in die Animarum
anno regni regis Edwardi duodecimo.
164. ITEM DE EODEM.
Omnibus ad quos presentes littere peruenerint Madocus vicarius
de Esceiuaus salutem in Domino sempiternam. Nouerit uni-
uersitas vestra me recepisse nomine ecclesie mee a discretis viris
Priore Fratrum Predicatorum de Rothlan, Gardiano de Lames,
magistro Radulfo de Brocton, x libras die Veneris proxima post
festum Omnium Sanctorum ad Cestriam, et a dicta peccunia
dominum regem quietum clamo. Datum die et loco predictis
A.D. millesimo CCLXXX quarto.
<1[fol.>1 360 <1verso]>1
<1165.>1 [LITTERA] RODERICI FILII GRIFFINI [PER] QUAM QUIETUM-
CLAMAUIT [LEWELINO] PRINcIPI WALLIE [ToTUM IUs] ET
HEREDITATEM QUoD [HABET IN TERRIs] APUD NoRTH
[WALLIAM].

vestra me recepisse nomine ecclesie mee viginti solidos a discretis
viris Priore Fratrum Predicatorum de Rudlan, et Gardiano de
Lamas, et magistro Radulfo de Brocton. In cuius rei testimonium
dominum regem pro predicta pecunia quietum clamo et sigillum
meum huic apposui. Datum apud Cestriam A.D. MCCLxxx quarto.
fo. ccclxi
I69. LITTERA LEWELINI FILII GRIFFINI PER QUAM PROMISIT
DOMINO HAMO[NI] EXTRANEO QUOD RESTITUERET SIBI
TERRAS SUAS QUAMCITO CONTINGERET PREDICTUM HAMO-
NEM DE TERRA SANCTA REDIRE.
Omnibus has litteras visuris uel audituris Lewelinus filius Grif-
fini salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod cum dominus Hamo
Extraneus manerium de Chireburi una cum villatis de Kilkenny
Acle et Lettegynewah cum suis pertinenciis mihi dedisset, con-
cessi eidem pro me et heredibus meis et quibuscunque meis
assignatis et presenti scripto confirmaui quod quandocumque
contigerit ipsum post iter arreptum versus Terram Sanctam
redire, siue Terram Sanctam adierit siue non, liceat eidem dictum
manerium cum villatis predictis ingredi et pacifice possidere, ad
cuiuscunque manus medio tempore deuenerit, sine contradictione
impedimento uel clamio mei uel heredum seu assignatorum
meorum in perpetuum, non obstante aliqua carta feofamenti a
dicto domino H[amone] de dicto manerio cum villatis et suis
pertinenciis mihi confecta. In cuius rei testimonium presenti
scripto sigillum meum apposui. Hiis testibus: dominis Rogero
Extraneo, Roberto fratre suo, Odone de Hodenet, Johanne de
Chetewind, Philippo fratre suo, et aliis.
I70. LITTERA DE DENARIIS SOLUTIS PRO DAMPNIS DATIS IN
ECCLESIIS IN WALLIA.
Omnibus Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris Jeruasius
et Caducanus rectores ecclesie de Lamwardoe salutem. Noueritis
nos recepisse xx solidos sterlingorum per manus discretorum
virorum Prioris de Rutlan, et Gardiani de Lamueys, et Radulfi de
Brocton, quam peccuniam dominus rex pro salute anime sue nobis
dedit pro dampnis dicte ecclesie in gwerra ultima illatis, de qua
pecunia dictum regem quietum clamamus in perpetuum. In cuius
rei testimonium sigillum decani de Dyffrynclwyt huic apposui-
mus. Datum apud Cestriam in crastino Animarum anno regni
regis Edwardi xii.
171. ITEM DE EODEM.
Omnibus presentes litteras inspecturis Grumi rector ecclesie Sancte
Brigide salutem in Domino. Noueritis me recepisse i marcam
sterlingorum a discretis viris Priore de Rodelano, Gardiano de
Lamas, et magistro Radulfo de Brocton, pro dampnis ecclesie
predicte illatis, de quibus dominum regem quietum clamo in
perpetuum per presentes. Datum Cestrie A.D. MCcLxxx quarto
et regni regis Edwardi xii.
172. ITEM DE EODEM.
Uniuersis quorum interest Madocus capellanus de Halywell salu-
tem. Noueritis me recepisse unam marcam per manus Prioris de
Rothelan, Gardiani de Lamas, et domini Radulfi de Brocton,
inquisitorum, in crastino Animarum anno regni regis Edwardi xii
abbathia Cestrie. In cuius rei testimonium has litteras meas
sibi feci patentes. Datum die et loco supradictis.
173. ITEM DE EODEM.
Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Germa-
gius rector ecclesie de Bannynys salutem. Noueritis me recepisse
pro combustione ecclesie mee xxi libras per manus fratris Nicholai
tris Roberti de Cestria, et Radulfi de Brocton,
inquIsitorum, in crastino Animarum anno regni regis Ed[wardi] xiI-
in abbathia Cestrie. In cuius rei testimonium has litteras sibi
fecimus patentes. Datum anno die et loco supradictis.
174. ITEM DE EoDEM.
N iti i l lid Pi id Rthl
= . ar nI e amas'et omInI a u e o on'InquIsIo thImia"
Cestrie pro dampnis in ultima gwerra mihi illatis. In cuius rei
testimonium has litteras meas sibi feci patentes. Datum die et
loco supradictis.
I75. [LITTERA B]ANGORENSIS EPISCOPI PER QUAM [CONSTITUIT]
ATTORNATOS AD RE[CIPIENDUM P]ECCUNIAM CONCESSAM [A
REGE ANG]LIE [PRO DAMPNI]S DATIS ECCLESIIS SUIS.
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris
Anianus permissione diuina Bangorensis episcopus salutem eter-
nam in Domino. Noueritis nos constituisse fecisse et ordinasse
dI-scretos viros Matheum archidiaconum de Angligeya et Eliam
capellanum nostrum nostros attornatos et procuratores coniunctim
et diuisim ad nostra negocia tractanda et exequenda, et speciali-
ter et expresse coram venerabilibus viris Priore et Gardiano de
Lamayes et Rothlan et magistro clerico domini regis et canonico
Bangorensi, ad recipiendum et computandum peccuniam a domino
rege nobis concessam et dandam Cestrie, et ad dandum litteram
quietancie de summa peccunie nobis debita, et ad alia facienda
circa hoc que nos si presentes essemus faceremus [et] facere debere-
mus, ratum et gratum habiturum quicquid ipsi seu unus eorum
nomine nostro duxerit faciendum. In cuius rei testimonium sigil-
lum nostrum hiis litteris fecimus apponi. Datum apud Bamvagan
in vigilia Symonis et Iude Apostolorum A.D. McCLxxx quarto.
I76. [DE DE]NARIIS SOLUTIS PRO [DAMPNIS FAC]TIS ECCLESIIS IN
[WALLIA] .
Omnibus ad quos presentes littere peruenerint E dicta
abbatissa de Lanllyr et eiusdem loci conuentus salutem in Domino.
Quoniam magnificus princeps noster dominus Edwardus Dei
gracia illustris rex Anglie pro dampnis et oppressionibus nostre
domui tempore gwerre preterite illatis sua largiflua bonitate
quadraginta marcas sterlingorum nobis de elemosina contulit per
manus inquisitorum, scilicet Prioris Rodol[ani], et Gardiani de
Lanmaes, et domini R[adulfi] de Brochton, predictum autem
dominum regem super predictis quadraginta marcis pro omnibus
dampnis nobis illatis quietum clamamus in perpetuum per pre-
sentes. In cuius rei testimonium huic scripto patenti sigillum
nostrum apposuimus. Datum A.D. MCCLxxx quarto.
I77. [ITEM DE] EoDEM.
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
Geruagius vicarius de Lanassa salutem in Domino. Nouerit uni-
uersitas vestra me recepisse pro dampnis ecclesie mee illatis lxviii
solidos per manus dominorum scilicet Prioris de Rothlan, et
Gardiani de Lamas, et Radulfi de Brocton. In cuius rei testi-
monium hiis litteris sigillum meum est appensum. Datum in
crastino Animarum apud Cestriam A.D. McCLxxx quarto.
I78. [ITEM DE] EoDEM.
Uniuersis quorum interest Griggorius rector ecclesie de Landernok
salutem. Noueritis nos recepisse xx libras per manus inquisitorum,
videlicet Prioris de Rothlan, Gardiani de Lamas, et domini Radulfi
de Brochton, in crastino Animarum anno regni regis Ed[wardi] xii
in abbathia de Cestria. In cuius rei testimonium has litteras mea[s]
sibi feci patentes. Datum die et loco supradictis.
*I79 [ITEM] DE EODEM.
gorensis episcopus salutern eternam in Domino. Noueritis nos
recepisse ducentas libras et quinquaginta libras per manus Prioris
de Rothlan Roberti gardiani de Lamas, et domini Radulfi de
Brocton, inquisitorum dampnorum ex parte illustris Edwardi regis
Anglie et suorum ecclesiis Wallie et personis ecclesiasticis illa-
torum, et hoc pro dampnis nobis illatis in ultima gwerra. In cuius
rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponen-
dum. Datum Cestrie in crastino Animarum anno regni regis
Ed[wardi] xii. <1[Foedera,>1 i. 648.]
I80. [ITEM] DE EODEM.
Uniuersis quorum interest Decanus Bangorensis et eiusdem loci
capitulum salutem in Domino. Noueritis nos recepisse lx [fo.
ccclxii] libras sterlingorum per manus Prioris de Rudelan, et
festum Omnium Sanctorum anno regni regis Ed[wardi] xii in
abbathia Cestrie pro dampnis ecclesie Bangorensi in ultima
gwerra illatis. In cuius [rei] testimonium litteras nostras patentes
sigillatas sigillo capituli fecimus apponi. Datum die et loco
supradictis.
I8I. ITEM ADHUC DE EODEM.
Omnibus ad quos presentes littere peruenerint fratres G et
J procuratores domini Abbatis et conuentus de Strata
Florida salutem in Domino. Quoniam magnificus princeps domi--
nus noster Edwardus Dei gracia illustris rex Anglie pro dampnI.s
et oppressionibus nostre domui tempore gwerre preterite illatis
sua largiflua bonitate septuaginta octo libras sterlingorum nobI-s
de elemosina sua contulit per manus inquisitorum, scilicet Prioris
Rodolani, et Gardiani de Lamaes, et domini R[adulfi] de Brochton,
predictum autem dominum regem super predictI.s septuaginta
octo libris pro omnibus dampnis nobis et domui nostre illatis
proprii abbatis tunc temporis non habuimus sigilla venerabilium
patrum de Estrad Marchell et de Lyn Egwestel abbatum in testi-
monium presentibus procurauimus apponi. Datum in abbathia
Cestrie in crastino Animarum anno regni regis Ed[wardi] xii.
<1[Foedera,>1 i. 65o.]
182. LITTERA PER QUAM GRIFFINUS MAIOR ET GRIFFINUS MINOR
CONCESSERUNT ET PIGNORI TfflDIDERUNT TOTAM PARTEM
SUAM QUARUNDEM TERRARUM AD CERTUM TERMINUM RESO
FILIO MEREDUCI.
Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris
Griffinus maior et Griffinus minor filii et heredes Lewelini Vechan
salutem in Domino sempiternam. Nouerit uniuersitas vestra nos
concessisse et pignori tradidisse totam partem nostram de Glyn-
cothy excepta parte nostra de Nantcumhenaog usque ad Kewen-
ford et de Kewenford usque ad Ryuherwyn et de Ryuherwyn
usque ad Nantkemereu Reso filio Mereduci ad terminum xviii
annorum plenarie complendorum termino incipiente in festo
Beati Johannis Baptiste anno Domini McC octogesimo primo
duraturo usque ad terminum predictorum xviii annorum, ita quod
predictus Resus dominus noster remittat nobis quolibet anno
terciam partem omnium reddituum nostrorum et aliorum casuum
fortuit[or]um sciencium et nesciencium ad terram nostram perti-
nencium et de westwaeu quousque dictum tempus fuerit plenarie
completum. Et si predictus Resus aliquod edificium uel molendi-
num super predictam terram edificauerit predicti Griffini medieta-
tem predictorum edificiorum in fine predicti termini a predicto
Reso arbitrio bonorum virorum acquietabunt et predicti Griffini
predicto Reso in fine predicti termini xii marcas sterlingorum
persoluent, et tunc totam terram predictam libere et quiete optine-
bunt, et si predicti Griffini aliqua edificia alibi super terram suam
edificauerint si uoluerint ibidem meremia optinebunt, et predicti
Griffini predI-ctam terram predicto Reso vel heredibus suis uel
suis assignatis contra omnes mortales warentizare tenentur ita
quod nulla calumpnia ex parte nostra uel aliorum infra predictum
tempus contra predictum eueniet. In cuius rei testimonium pre-
sentibus sigilla nostra apposuimus. Hiis testibus: Lewelino ab
Kadogann, Howeno Vechan, Reso Vechan, Griffino ab Gorono,
Howeno ab Kadogann et multis aliis.
*I83. LITTERA MENEVENSIS EPISCOPI PER QUAM CERTIFICAUIT
R
HASTINGES.
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere
peruenerint Thomas permissione di-<1[fol. 362 verso]uina Mene->1
vensis episcopus salutem in Domino sempiternam. Litteras venera-
apud Landegoe die Sanctorum Martirum Johannis et Pauli
A.D. MCCLxxx quarto recepimus sub hac forma:
Martinus episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri . .
episcopo Meneuensi salutem et apostolicam benedictionem. Quan-
tum cum Deo possimus hiis libenter annuimus per que dissidentes
ad pacis solacium reducantur. Ex parte siquidem nobilis viri
Resy Mareduci et nobilis mulieris Aude de Hastinges tue dyocesis
fuit propositum coram nobis quod ex inimiciis et gwerris dudum
inter eiusdem R[esi] ex parte una et ipsius A[ude] progenitores
ex altera suscitatis et rerum et personarum pericula plurima sunt
secuta, et adhuc durant odia inter superstites eorundem, unde
; dicti R[esus] et A[uda] sperantes per matrimonialem communi-
cacionem ipsorum posse super premissis plene reconciliacionis
commodum peruenire desiderant inuicem propter hoc matri-
monialiter copulari, sed quia dicti Resus et Auda tercio ex una
parte et quarto ex altera consanguinitatis gradu ad inuicem se
contingunt non possunt licite suum in hac parte desiderium
adimplere, quare prefati R[esus] et A[uda] nobis humiliter suppli-
carunt ut prouidere sibi super hoc de opportune dispensacionis
remedio curaremus, super quo eciam karissimus in Christo filius
noster rex Anglie illustris per suas litteras apostolice sedis graciam
implorauit: nos igitur eorundem R[esi] et A[ude] supplicacionibus
inclinati fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus,
si tibi per testes ydoneos etjuratos de predictis inimiciis et quod
per huiusmodi coniugalem copulam possit super eis ut premittitur
reconciliacionis commodum procurari constiterit, super quo tuam
intendimus conscienciam onerare, cum prefatis Reso et Auda,
quod impedimento huiusmodi non obstante libere adinuicem
matrimonium contrahere ac in contracto postmodum licite re-
manere valeant, auCtoritate nostra dispenses. Datum apud Urbem
Veterem iiii Idus Decembris pontificatus nostri anno tercio.
In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum
duximus apponendum. Datum die et loco supradictis et consecra-
cionis nostre anno quarto. <1[Foedera,>1 i. 635.]
I84. LITTERA PER QUAM EPISCOPUS MENEUENSIS MANDAUIT QUI-
BUSDAM VICES SUAS QUOD RECIPERENT PECCUNIAM PROMISSAM
A REGE PRO DAMPNIS DATIS ECCLESIIS IN WALLIA.
Thomas permissione diuina Meneuensis episcopus dilectis in
Christo Priori Fratrum Predicatorum Rodlan, Gardiano Fratrum
Minorum de Lamas, et magistro R[adulfo] de Brocton, salutem in
salutis auctore. Quia diuersis negociis prepediti ad inquirendum
de dampnis et iniuriis ecclesiis nostre dyocesis illatis non valemus
pro cognoscenda super hoc ueritate personaliter ad loca singula
declinare, de vestre fidelitatis puritate fidei plenitudinem opti-
nentes vobis in hac parte presencium tenore vices nostras com-
mittimus cum cohercionis canonice potestate, ut per loca singula
sic grauata de huiusmodi dampnis et iniuriis sollicite perscrutantes
domino regi quam cicius fieri poterit omnem ueritatem quam
circa hoc inueneritis fideliter intimetis. In cuius rei testimonium
presentes litteras sigilli nostri fecimus appensione muniri, post
festum Omnium Sanctorum proximo sequens minime valituras.
Datum apud Lauweden die Apostolorum Petri et Pauli A.D. McC
octogesimo quarto.
fo. ccclxiii
185. LITTERA PER QUAM FRANCIscUs ACCURsII IURAUIT FIDELI-
TATEM PRESTARE REGI PRO QUADRINGENTIS MARCIS STER-
LINGORUM.
Uniuersis Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris uel audi-
turis Franciscus Accursii de Bononia doctor legum salutem in1
Domino. Nouerit uniuersitas vestra quod cum serenissimus prin-
ceps et dominus meus karissimus dominus Edwardus Dei gracia
rex Anglie illustris pro seruicio meo sibi hactenus impenso et in
posterum impendendo dederit mihi quadringentas marcas ster-
lingorum premanibus et ulterius concesserit mihi quadraginta
marchas singulis annis ad totam vitam meam, ego pro tanta
curialitate mihi impensa feci fidelitatem eidem domino meo regi
et sacramentum corporale prestiti quod omnibus diebus vite mee
ero ei fidelis et omnia consilia et secreta sua michi reuelata et
reuelanda fideliter celabo, et quocienscumque et quandocumque
seruicio meo indiguerit in partibus transmarinis et per ipsum uel
ex parte sua super hoc fuero premunitus, circa ea fideliter et
diligenter laborabo toto posse, omnibus sumptibus et expensis
domini regis et omnimoda indempnitate mihi seruata: et nichilo-
mI.nus satisfaciet mihi integre de feudo predicto, ita quod nichil
mihi inde decidet occasione sumptuum predictorum. Et ad omnia
et singula premissa facienda obligo me et omnia bona mea mobilia
et immobilia ubicumque fuerint constituta. In cuius rei testi-
monIum huic scripto apposui sigillum meum. Datum apud Lind-
hurst primo die Octobris A.D. MCc octogesimo primo. <1[Foedera,>1
i. 598.]
186. LITTERA PRELATORUM ANGLIE MONITORIA AD LEWELINUM
[N". O A PERTURBACIONE REGNI ANGLIE-
Frater Robertus permissione diuina Cantuariensis archiepiscopus
tocius Anglie primas, J[ohannes] Londoniensis, H[ugo] ElyensI.s,
R[obertus] Bathonensis et Wellensis, Thomas Herefordensis,
W[alterus] Roffensis et alii episcopi in presencium confectI.one
Snaudon spiritum consilI.i sanioris. CuIn in concilio Oxonie snuib
ssaenct iecor acIonIs ep ano an uarIensI archIepIsco.po et In
I per bone memorIe Bone-
fsisIuprouincie s ff arc IepIscopumetquamplures Cantuarien-
memorie W[alteri] Eboracensi hi i ecI i e vo ntate. pIe
assensu H[enrici] recordacionis e re ie re is A pl. d i i
R[icardi] comitis Cornuhi f t . . ' . omInI
mus contIneri omnes illos quI pacem et tranquillitatem domini
regI.s et regni iniuriose perturbare presumunt et qui iura domini
regis iniuste detinere contendunt esse excommunicacionis sentencia
innodatos, ipsoque facto in maioris excommunicacionis sentenciam
incidisse, prout ipsius concilii et sentencie predicte tenores iam
dudum sollempniter publicatiac pluribusvicibus quo ad premissos
articulos iterata publicacione multorum auribus inculcati lucu-
lenter ostendunt: ac vos detinendo ius fati regis homagium et
fidelitatem sibi notorie debita vanis quibusdam et frustratoriis ut
liquet obiectis licet ex habundanti sepius requisiti cum illud offerre
spontanee deberetis nullatenus facientes, quod quidem homagium
prestari domino cuicumque Christiano in pacem ecclesie existenti
nulla extrinseca condicio seu cuiuscumque debiti exactio debet
impedire seu eciam retardare : ac insuper pacem ipsius regis pacifici
et sui regni per vos et vestros maxime in confinio Anglie et Wallie
nequiter perturbando, quod utique per notoriam stragem mul-
torum rapinam et innumerabilia dampnorum genera et dispendia
plene liquet sitis ipsarum excommunicacionum sentenciis inuoluti,
quod non sine cordis angustia uobis scribentes nunciamus, vestro
statui merito miserando, paterno ut conuenit compacientes affectu,
vobis tamen auctoritate concilii supradicti quam promulgacionis
sentencie memorate monentes districte mandamus quatinus infra
quindenam a recepcione presencium de premissis satisfaciatis ad
plenum, ab incepte perturbacionis regis et regni molestia penitus
desistentes, ac vestros ab huiusmodi cum effectu de cetero com-
pescentes, alioquin contra uos et uestros perturbatores predicte
pacis <1[fol.>1 363 <1verso]>1 ut exigit vester et eorum excessus ad alia
licet inuiti quodammodo racione preuia procedemus. Datum
apud Westmonasterium die Veneris proxima post festum Sancti
Martini yemalis A.D. MCcLxx sexto. <1[Foedera,>1 i. <1536->17.]
187. [ITEM] DE DENARIIS SOLUTIS [PRO] DAMPNIS DATIS [EC-
CLESIIS] IN WALLIA.
Omnibus ad quos presentes littere peruenerint frater D[auid]
dictus abbas de Abb[er]conuy et eiusdem loci conuentus salutem
in Domino. Quoniam magnificus princeps noster dominus Ed-
wardus Dei gracia illustris rex Anglie pro dampnis et oppressionibus
nostre domui tempore gwerre preterite illatis sua largiflua bonitate
centum libras in peccunia numerata nobis dedit, quas per manus
fratris Ade nostri suprioris et fratris Madoci nostrorum videlicet
specialium procuratorum a nobis ad hoc assignatorum recepimus,
ideo predictum principem magnificum et illustrem regem Anglie
super predictis centum libris pro dictis dampnis et oppressionibus
nobis datis et assignatis quietum clamamus in perpetuum per
presentes. In cuius rei euidencia sigillum nostrum huic scripto
fecimus apponi. Datum apud Kerenarwen A.D. MCCLXXXIIII in
vigilia Apostolorum Symonis et Jude.
188. ITEM LITTERA DE EODEM.
Omnibus ad quos presentes littere peruenerint fratres A[dam] et
M[adocus] procuratores dompni Abbatis et conuentus de Aber-
chon [wy] salutem in Domino. Quoniam magnificus princeps noster
dominus Edwardus Dei gracia illustris rex Anglie pro dampnis et
oppressionibus nostre domui tempore gwerre preterite illatis sua
largiflua bonitate centum libras sterlingorum bone et legalis
monete nobis de elemosina sua contulit per manus inquisitorum
scilicet Prioris de Rudlan, et Gardiani de Lamas, et domini
R[adulfi] de Brocton, predictum autem dominum regem super
predictis centum libris pro omnibus dampnis nobis et nostre
domui illatis quietum clamamus in perpetuum [per] presentes.
Et quia sigillum proprii abbatis nostri tunc temporis non habemus
sigilla venerabilium patrum Abbatum de Stratmar[chell] et de
Lyneguestl in testimonI.um presentibus procurauimus apponi.
Datum in abbathia Cestrie in crastino Sanctorum Animarum anno
regni domini regis Edwardi xii.
189. [LITTER]A ABBATIS DE KE[ME]RD ET CONUENTUS [LOCI]
EIUSDEM PER QUAM [CONS]TITUIT ATTORNA[TOS] AD RECIPIEN-
DUM [PE]CCUNIAM A REGE PRO DAMPNO ILLATO ECCLESIIS
SUIS.
' Uiris venerabilibus et religiosis Priori Fratrum Predicatorum de
Rudlan, et Gardiano Fratrum Minorum de Lamas, necnon magistro
Radulfo de Brocton, ac ceteris attornatis illustris domini Edwardi
regis Anglie assignatis ad soluendum recompensacionem dampno-
rum illatorum per regales abbatibus et conuentibus religiosorum
per Walliam constitutis, Caducanus abbas de Kem[er] et eiusdem
loci conuentus salutem in Domino. Noueritis nos ordinasse et
constituisse dilectos fratres nostros in Christo Annianum priorem
domus nostre et Kynwricum cantorem et Madocum magistrum
conuersorum nostrorum attornatos ad petendum et recipiendum
nomine nostro ac monasterii nostri recompensacionem dictorum
dampnorum nostrorum per predictos attornatos nobis soluendam,
nec non ad acquietanciam pro nobis et nomine nostro faciendam
de peccunia quam recipient per manum attornatorum predicto-
' rum, ratum et gratum habentes quicquid dicti nostri attornati
coram premissis viris et in premissI.s coniunctim vel diuisim
duxerint faciendum. In cuius rei testimonium sigillum nostrum
hiis litteris fecimus apponi. Datum apud Kem[er] A.D. MCcLxxxIIII
in vigilia Beatorum Apostolorum Symonis et Jude.
fo- ccclxiiii
190. LITTERA DE DENARIIS SOLUTIS PRO DAMPNIS DATIS ECCLESIIS
IN WALLIA.
nos recepisse quater viginti libras in abbathI-a Cestrie in crastiInrtIios
Animarum anno regni regis Ed[wardi] xii per manus fratris
Nicholai de Rademere, fratris Roberti de Cestria, et Radulfi de
Brocton, inquisI-torum, pro dampnis in ultima gwerra nobis illatis.
In cuius rei testimonium has litteras nostras sibi fecimus patentes.
Datum die et loco supradictis, sigillis Abbatis de Stratmeurik et
Abbatis de Lanegwestle signatas.
191. LITTERA PER QUAM ATTORNATI REGIS ANGLIE SIGNIFICAUE-
RUNT SUSCEPISSE HONUS SUB PERICULO ANIMARUM AD SATISFA-
CIENDUM PRO REGE DE DAMPNIS DATIS IN ECCLESIIS WALLIE.
Uniuersis ad quos littere presentes peruenerint frater Nicholaus
de Radmersle quondam prior Fratrum Predicatorum de Rothelan,
frater Robertus de Cestria gardianus de Landmas, Radulfus de
Brocton clericus, salutem in Domino sempiternam. Sciatis quod
cum dominus Edwardus Dei gracia rex Anglie illustris ad inqui-
rendum de dampnis illatis ecclesiis et ecclesiasticis personis ac
innocentibus in gwerra Wallie ultimo suborta nos assignauerit, nos
in periculo animarum nostrarum omnia nobis per dictum domi-
num regem super hiis iniuncta fideliter confitemur executos fuisse
et fecisse, secundum quod melius et commodius consciencias nostras
illesas perpendimus conseruasse, dictum autem dominum regem
Edwardum et omnes suos de omnibus premissis per nos et per
nostros factis in perpetuum exonerantes et coram Deo animas nostras
honerantes. Et in testimonium omnium premissorum quilibet
nostrum pro se presens scriptum sigilli sui munimine corroborauit.
Datum apud Westmonasterium die Sabbati nono die Junii A.D.
MCCLXXX quinto et anno predicti domini regis Edwardi xiii.
*192. CONUENCIO FACTA INTER BANGORENSEM EPISCOPUM ET
LEWELINUM DE TERMINIS ASSIGNANDIS INTER QUASDAM TERRAS
PER PROUISIONEM DOMINI A[NIANI] ASSAUENSIS EPISCOPI.
Hec est forma composicionis facte apud Rydyraru A.D. MCcLx
primo die Iouis proxima post festum Assumpcionis Beate Marie
inter dominum R[icardum] Bangorensem episcopum et capitulum
ex una parte et dominum Lewelinum filium Griffini ex altera super
terminis assignandis apud Tallyllynn et inter Lanwndaf et Bote-
lauc per prouisionem domini A[niani] Asseuensis episcopi, fratris
Ade prioris et fratris J lectoris predicti Bangorensis,
Jeruasii et Trahaern Fratrum Minorum de Lamaes, et dominorum
Goron [w] et Tudry filiorum Edn [yfed], Enn [ion] Parui, Enn[ion]
filii Kerradauc, pacis reformatorum inter dictas partes, videlicet
quod dominus Bangorensis ex prouisione dictorum virorum
ratam habet assignacionem termini apud Talyllynn factam a
domino L[ewelino] episcopo et eius presentibus; item quod
findicta de dicto termino amoto sit misericordia domini L[ewelini]
et voluntate. De termino autem assignando inter Lamvndaf et
Botelauc sic fuit prouisum: quod in quindena a festo Sancti
Michaelis proximo futuri debent conuenire Dauid Goch filius
Kywnerth, Goron[w] filius Gviann, Elidyr filius Edn[yfed],
Lewelin Heylin Adaf fil[ii] Ynyr, Kadugann Junior, Mad[ocus]
Lywarch fil[ii] Kadugan, Kywnerth Ioruerth Wydel Ioruerth
Coch fil[ii] Heylyn, Madauc Bychan, Mared[uc] filius Lewelyn,
Kynwric Vydel, super terram ubi est contencio de termino, et tunc
ipsi iurati et sub excommunicacione in eorum veredicto assigna-
bunt terminum inter dictas villas secundum quod ipsi viderunt
terminum usitatum tempore Lewelini bone memorie et dominI-
Bangorensis et suorum antecessorum et credunt esse verum: si
autem dicti viri dixerint terminum usque ad locum ubi dicitur
terminus amotus et ad quem homines episcopi fuerunt citati,
vindicta tam de termino amoto quam de contumacia erit domino
L[ewelino] ; si autem dicti viri assignauerint terminum ultra
predictum locum super episcopum, vindI.cta solum de termino
amoto erit domino L[ewelino]; si dicti viri assignauerint super
partem domini L[ewelini] et approbauerint terminum episcopi,
capiat vindictam ab hominibus suis qui ei falsum suggesserunt; si
autem aliqui de predictis quindecim viris dictis die et Ioco <1[fol.>1
364 <1verso]>1 non poterint interesse ex necessaria causa, tunc per
prouisionem Goron[w] filii Edn[yfed] et Enn[ion] Parui et
Enn[ion] filii Karad[auc] loco absencium in periculum animarum
suarum eligantur alii viri honesti. In cuius rei testimonium parti
huius scripti penes dominum L[ewelinum] remanenti sigillum
domini episcopi et capituli Bangorensis sunt appensa ; parti autem
remanenti apud dominum episcopum et suum capitulum sigillum
domini L[ewelini] est appensum. Datum anno die et loco
supradictis. <1[ArcZaeologia Caxdrensis,>1 5th ser. ii. 228--9.]
193. [LIMRERA GRIF]FINI FILII WENN[WYNWYN ET OWENI] FILII
SUI PER QUAM [FECERUNT UNAM] COMPOSICIONEM CUM
[TERRIS SUIS].
Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris
Griffinus filius Wenn[wynwyn] et Owenus filius suus primo-
genitus salutem in Domino. Nouerit uniuersitas vestra quod nos
pro nobis et heredibus nostris omnes terras et possessiones nostras
ac nostrum castrum saluo et sano ex mera et libera voluntate
nostra perpetuo concedimus et hac presenti carta nostra con-
firmamus domino Lewelino principi Wallie et eius heredibus
quandocumque prefatus Owenus dicto domino principi in obsi-
dem datus quesierit verbo uel facto uel scripto a custodia prefati
principis euadere sine dicti domini principis voluntate et licencia
petita et obtenta et de hoc legitime fuerit conuictus. Nos eciam
dicti Griffinus et Owenus quandocumque conuicti fuerimus uno
modo uel modis predictis contra predicta excessisse supponimus
nos sentenciis venerabilium patrum ac dominorum Meneuensis,
Landauensis, Bangorensis, et Asseuensis episcoporum extunc,
ita videlicet quod predicti domini episcopi coniunctim uel diuisim
sentenciam excommunicacionis in nos libere possint promulgare,
abrenunciantes eciam omni appellacioni allegacioni omnium que-
relarum denunciacioni libertatis adquisicioni et omnibus modis
dictam obligacionem impedientibus uel cassantibus qui fieri
possunt in foro ecclesiastico uel ciuili. Prefate autem obligacioni
libere nos subicimus ut prenominatus princeps sepedictum
Owenum sequi permittat ipsum principem et suam curiam in
locis temporibusque quibus videbitur prefato principi expedire,
sub secura custodia die nocteque secundum prefati principis dis-
posicionem. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla
nostra fecimus apponi. Hiis testibus: Madoco Lewelino Griffino
filiis Grufud ab Madoc, Oweno filio Bledynt, Dauid ab Grufud
ab Oweyn, Howelo filio Resi Gric, Tuder filio Edneued, Reso
filio Griffud, Kenwrico filio Goronw, Dauid filio Ennyaun Vachan,
Jeruasio filio Meredud, Tuder filio Goronw, Ioruerth filio Goronw,
Oweno filio Dauid, Griffi Paruo filio Ioruerth, Ennaun filio Keru-
dauc, Kenwric filio Edneued, et multis aliis. Anno Domini
MCCLxxIIII. Datum apud Bach er Anelev in Kedewig quarto-
decimo Kalendas Maii.
194. [COMPOSICIO FACTA] INTER LEWE[LINUM PRINCIPEM] WALLIE
ET [ROGERUM DE MO]RTUOMARI QUOD [QUANDOCUMQUE
INTERPE]LLATUS ESSET A PREDICTO [LEWELINO CONTRA
OMNES M]ORTALES SUB[UENIET EIDEM].
In nomine Patris amen. Anno Domini MccLxxx primo regni regis
illustris Edwardi anno nono in festo Sancti Dyonisii initum est
fedus pacis et insolubilis concordie inter nobiles viros dominum
Lewelinum principem Wallie et dominum Snawdon ex una parte
et dominum Rogerum de Mortuo Mari dominum deWygem[ore]
ex altera sese sibi inuicem et reciproce ad perpetue pacis obserua-
cionem tactis et inspectis sacrosanctis ewangeliis iurando obli-
gantes in forma sequente, videlicet quod dominus Lewelinus
antedictus domino Rogero predicto in omnibus negociis quociens
quando et ubi requisitus fuerit ab eodem contra omnes mortales
adherebit et fideliter et constanter tenebit cum eodem cum toto
posse suo tam tempore gwerre quam pacis salua fidelitate in omni-
bus domino regi Anglie liberis et heredibus suis debita et penitus
illesa : et dominus Rogerus antedictus in simili forma dicto domino
Lewelino adherebit et cum eo tenebit contra omnes salua et illesa
fidelitate domino regi Anglie liberis et heredibus suis et domino
Edmundo fratri domini regis Anglie debita, volentes et conce-
dentes ambo et eorum uterque quod qui prius huius pacifici [fo.
ccclxv] federis vinculum presumpserit violare anathematis et inter-
dicti vinculo per venerabiles patres Herefordensem et Assauensem
episcopos unica monicione premissa percellatur, ita ut nec diuina
audire presumat et pro conuicto super periurio et fidei violatore
habeatur donec Deo et ecclesie et parti lese satisfecerit de commissis.
In cuius reI. memoriam efficacem tam dictus dominus Lewelinus
quam dominus Rogerus antedictus huic scripto in modo cyro-
graphi confecto sigilla sua alternatim duxerunt apponenda. Datum
et actum apud Rodenor die et anno predictis.
I95. LITTERA PER QUAM EDMUNDUs FILIUs REGIs ANGLIE REcEPIT
AD PACEM MEREDUCUM FILIUM RESI ET CARTAM FRATRIS SUI
EIDEM CONCESSAM CONFIRMAUIT.
Uniuersis presentes litteras inspecturis Eadmundus illustris regis
Anglie filius salutem in Domino sempiternam. Noueritis nos
litteras domini fratris nostri domI.ni Edwardi non abolitas non
cancellatas nec aliqua sui parte viciatas vidisse et inspexisse in
hec uerba :
Omnibus Christi fidelibus <1[recites Edward's>1 inspeximus <1as>1 in
Nos autem predicto Mereduco meritis suis exigentibus quan-
tum in nobis est graciam facere uolentes predictam recepcionem
ratam habentes et gratam prefato Mereduco et heredibus suis pro
nobis et heredibus nostris concedimus et hac carta nostra con-
firmauimus sicut dicta carta prefati domini fratris nostri raciona-
biliter testatur. Datum apud Warewyk decimo octauo die Maii
anno regni domini regis patris nostri quinquagesimo.
<1[fol. 365 verso]>1
196. LITTERA PER QUAM MENEUENSIS EPISCOPUS DISPENSAUIT
AUCTORITATE APOSTOLICA CUM RESO FILIO MEREDUCI ET
AUDA DE HASTINGES QUOD POSSENT MATRIMONIALITER
CONIUNGI.
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
Thomas permissione diuina Meneuensis ecclesie minister humilis
salutem in Domino sempiternam. Mandatum sanctissimi patris
domini Martini quarti summi pontificis recepimus in hec uerba:
Martinus episcopus
Huius igitur auctoritate mandati vocatis omnibus et singulis
qui de iure fuerint euocandi, testes super hiis que in huiusmodi
suggestione continentur recepimus, quibus iuratis et diligenter
examinatis eorumque dictis in scripturam redactis, publicatis
eciam attestacionibus, de iurisperitorum consilio ad pronuncian-
dum super negocio processimus in hunc modum:
In Dei nomine amen. Cum constet nobis perviros fidedignos et
testes iuratos omni excepcione maiores legittime probatum esse
inimicitias capitales et gwerras mortales dudum inter patres et
progenitores nobilis viri Resi filii Mereduci ex parte una et nobilis
mulieris Aude de Hastinges ex altera exortas fuisse ac exinde
rerum et personarum pericula plurima subsecuta et adhuc odia
inter superstites eorundem durare, et posse per matrimonialem
coniunctionem ipsorum Resi et Aude super premissis plene
reconciliacionis commodum peruenire, nos auctoritate apostolica
nobis commissa in hac parte, ut prefati Resus et Auda libere
adinuicem matrimonium contrahere ac in contracto postmodum
licite permanere valeant, eo non obstante quod predicti Resus et
Auda in tercio et quarto gradu consanguinitatis ad inuicem se
contingunt, auctoritate apostolica dispensamus. In cuius rei testi-
monium presentibus sigillum nostrum apposuimus. Datum
Lond[inii] VI Idus Junii A.D. MCC octogesimo quinto et nostre
consecracionis anno quInto.
fo. ccclxvi
*197. COMPOSICIO FACTA INTER LEWELINUM PRINCIPEM WALLIE
ET DOMINUM SNAUDON EX UNA PARTE ET DOMINUM G[IL-
BERTUM] DE CLARA EX ALTERA.
Die Iouis proxima ante festum Sancti Michaelis anno regni regis
Henrici filii regis Johannis quinquagesimo secundo apud Pontem
Monachorum in Cantrefsely conuenit inter dominum L[ewelinum]
principem Wallie dominum Snaudon ex una parte et dominum
G[ilbertum] de Clara comitem Gloucestrie et Hertfordie ex altera
super contencionibus et discordiis inter ipsos motis super homini-
bus terris transgressionibus et rebus aliis, de quibus nuper apud
Mongomery coram venerabili patre episcopo Exoniensi et sociis
suis per dominum regem ibidem transmissis agebatur, videlicet
quod predicti princeps et comes consenserunt quod dies MercurI.:-
proxima post quindenam Sancti Michaelis anno predicto, quem
super eisdem eisdem predicti episcopus et socii sui prefixerunt
coram domino rege, prorogetur usque in octabas Purificacionis
Sancte Marie proximo futuras. Consenserunt eciam hiidem prin-
ceps et comes quod interim venerabilis pater episcopus Bangor,
parte predicti principis electi, et doImini Johannes filius JohanneI.sx;
capellanus, et dominus Herueus de Borham ex parte predicti
comitis electi prestito prius corporali sacramento quod fideliter et
exquisite audiant raciones hinc inde propositas et proponendas
PredictI. uero princeps et comes bona fide iniungent suis ad pree=
amore alicuius dimittent quin fedeliter procedant in negocio supra-
dicto. Et predicti princeps et comes stabunt per omnia et in
omnIbus iudicio dicto et ordinacioni arbitrio seu laudo predi-
ctorum electorum in premissis. Et si contingat quod absit quod
predicti electi unanimi consensu predicta negocia aliquo casu infra
terminum supradictum non terminauerint, predicti princeps et
comes de alia vI.a terminandi predicta infra predictas octabas pro-
uidebunt. Et si euenerit quod predicta nec per primam viam nec
per secundam infra predictas octabas terminentur ad plenum, sint
omnia predicta negocia in predictis octabis coram domino rege
eo statu in quo esse debuerant coram eo predI.cta die Mercurii
post quindenam Sancti Michaelis. De hominibus autem de
Meyskyn et de Seinghenyz quos dictus comes dicit per dictum
principem sibi esse subtractos, de quibus idem princeps fuit in
seisina die confectionis presencium, sic conuenit inter eos quod illi
de Meyskyn usque ad predictas octabas Purificacionis cum aueriis
suis et catallis morentur inter terram de Breconia et Glenrotheny,
et illi de Seynghenyz similiter usque ad predictum tempus
morentur cum aueriis et catallis inter terram Brecon[ie] et aquam
que dicitur Caayach, ita tamen quod occasione more predictorum
hominum nichil predictis principi seu comiti accrescat seu decre-
scat. Et ad hec omnia fideliter et sine dolo obseruanda predicti
princeps et comes corporale prestiterunt sacramentum. Et ad
maiorem securitatem predicti princeps et comes huic scripto in
modum cyrographi confecto sigilla sua alternatim apposuerunt.
Et sciendum est quod dicti electi officium suum incipient die
Mercurii proxima post festum Epiphanie Domini proximo future
apud Eadbryn in Breconia de die in diem procedendo donec pre-
dicta compleuerint. Actum anno die et loco predictis. [Clark,
*198. RESTITUCIO FACTA DAUID PER REGEM DE MEDIETATE SNAU-
DONIE ET ALIIS TERRIS.
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Acqui-
tannie uniuersis ad quos presentes littere peruenerint salutem.
Ad uniuersitatis uestre noticiam volumus peruenire quod nos
considerantes diutina obsequia et commendabilia dilecti et fidelis
nostri Dauid filii Griffini et fidelitatis sue constanciam quam in
ipso nouimus <1[fol. 366 verso]>1 vigere, concessimus eidem pro nobis
et heredibus nostris quod si Domino operante contigerit nos
Lewelinum filium Griffini fratrem suum, qui dudum Owenum
fratrem suum seniorem existentem in fide et homagio domini
H[enrici] regis patris nostri cepit et exheredauit iniuste ac
eundem adhuc detinet I-ncarceratum, et predictum Dauid postea
exheredauit similiter iniuste ad nos tanquam ad dominum suum
venientem et reclamantem et petentem sibi a nobis super hoc
iusticiam exhiberi, hostiliter deuincere aut potenter expellere de
Wallia in presenti expedicione nostra quam contra eundem Leweli-
num tanquam rebellem nostrum et manifeste contumacem per
consideracionem et iudicium curie nostre et procerum nostrorum
facimus, et eandem terram Wallie contigerit ad manus nostras
deuenire, nos eidem Dauid et predicto Oweno fratri suo pro quo
sicut pro se ipso idem Dauid nos sepius interpellauit ut iusticiam
sibi exhiberemus, reddemus et restituemus medietatem tocius
Snoudonie cum wallibus adiacentibus, tam scilicet cum valle et terra
de Leyn iuncta Snoudonie quam aliis vallibus suis, et medietatem
Angliseye et Penclyn cum pertinenciis, tenendum et habendum
eisdem Dauid et Oweno et eorum heredibus de nobis et heredibus
nostris libere et quiete cum omnibus iuribus et pertinenciis suis;
vel si nobis magis placuerit, retinebimus in manu nostra totam
terram de Angliseia et reddemus predictis Dauid et Oweno totam
terram Snaudonie et Penclyn, saluo iure cuiuslibet. Et si aliquis
uel aliqui ius sibi vendicare voluerint in terra de Merenyth que
est pars Snoudonie, iusticia sibi fiat secundum leges et consuetu-
dines Wallie. Et si pro securitate nostra et pacis populi seruande
habere voluerimus aliquam partem terrarum de Snoudonia, et
homagia quatuor vel quinque nobilium terre illius de propriis
hereditatibus suis, nos eisdem Dauid et Oweno escambium
racionabile habere faciemus alibi in locis competentibus ad
valorem illarum terrarum et homagiorum quas et que sic retine-
bimus. Et predicti Dauid et Owenus et eorum heredes facient
pro terris et tenementis predictis nobis et heredibus nostris
homagium et fidelitatem et seruicium racionabile quantum
pertinet ad easdem terras. Et insuper facient nobis talem
securitatem quod fideliter nobis adherebunt et de pace et de
fide nobis perpetuo seruandis qualem venerabiles patres A[nia-
nus] Assauensis et R[obertus] Bathonensis et Wellensis episcopi
et dilectus et fidelis noster Rogerus de Mortuo Mari uel eorum
duo prouiderint esse faciendam excepto primogenito suo
tradendo in ostagium. Volumus eciam et intendimus quod
prefati Dauid et Owenus et eorum heredes veniant ad parlia-
menta nostra in Anglia sicut alii comites et barones nostri
quando necesse fuerit et a nobis super hoc mandatum habuerint
speciale, nisi de inualitudine corporis vel alio iusto modo
loterunt se sufficienter excusare. In cuius rei testimonium has
litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste meipso in castris
apud le Flynt prope Basingewerc die Lune proxima in crastino
octabarum Assumpcionis Beate Marie Virginis anno regni nostri
quinto. <1[Foedera,>1 i. 544.]
199. [COMPOSICI]O FACTA INTER LEWELINUM FILIUM GRIFFINI
[ET DOMINUM] MEREDUCUM FILIUM RESI [DE OMN]IBUS
TERRIS QUAS HABUIT [QUANDO] ULTIMO RECESSIT [AB] EODEM.
Anno Domini millesimo CCIX primo in festo Sancti Nicholai epi-
scopi apud Conssyl facta est hec composicio inter dominum
Lewelinum filium Griffini ex una parte et dominum Mereducum
filium Resi ex altera, videlicet quod dictus dominus L[ewelinus]
dictum M[ereducum] recepit ad pacem et beniuolenciam suam
sub hac forma, scilicet quod dominus L[ewelinus] restituit eidem
M[ereduco] omnes terras in quarum possessione erat tempore
quo ultimo recessit ab eius unitate, videlicet Ketheinneauc, Mabu-
dryd, Mabelvyv, et Wydigada. Dictus eciam M[ereducus] debet
inquirere a domino M[ereduco] filio Oweni utrum velit esse
unius werre consilI-i et auxilii cum ipso ad conquirendum ius et
hereditatem suam in terra de Dyvet, et si esse voluerit quicquid
poterunt communi consilio et auxilio conquirere inter ipsos
diuidetur preter commotum de Ystlvyf qui dicto M[ereduco]
filio Rys remanere debet indiuisus: si autem dictus Mareducus
filius Oweni requisitus hoc facere denegauerit, quicquid dictus
Mareducus filius Resi poterit conquirere de dicta terra remaneat
sibi et heredibus1 [fo. ccclxvii] suis sine clamio alicuius alterius
in perpetuum. Item dictus Mereducus filius Rys tenetur cum
toto posse suo fideliter sine fictione cauillacI-one excusacione et
contradictione facere per se ipsum seruicium et commodum dicti
domini L[ewelini] infestando et opprimendo aduersarios ipsius
L[ewelini] in partibus Sudwallie quocienscumque et ubicumque
viderit locum et tempus. Item tenetur Mereducus ad mandatum
domini L[ewelini] I.re personaliter cum toto posse suo in expedi-
cionem cum dominI.s Wallie siue cum aliquo Ippsorum preterquam
cum domino Reso Minori, cum quo non tenetur ire personaliter
in expedI-cionem nisi quando dominus L[ewelinus] transmiserit
ad partes illas succursum de Norwallia. Quamuis autem non
teneatur personaliter ire in expedicionem cum dicto domino Reso
Minori nisi modo predicto, tamen ad mandatum domini L[ewelini]
tenetur totum posse suum mittere cum Reso prefato. Item si
memoratus M[ereducus] fuerit accusatus super aliquo uel aliqui-
bus coram prefato domino L[ewelino] tenetur adire presenciam
domini L[ewelini] sine conductu uel reliquiis ostensurus suam
innocenciam si poterit esse innocens. Si autem super obI-ecto uel
obiectis eidem confessus fuerit uel conuictus, si poterit facere
iusticiam de bonis uel de terris suis secundum qualitatem et
quantitatem sui delicti ad prouisionem proborum virorum de curia
et consilio domini L[ewelini] ipse erit sine capcione et incarcera-
cione et manuum I-niectione in personam ipsius. Item cum dictus
M[ereducus] fuerit requisitus a sepedicto domino L[ewelino] ipse
debet dare de terra sua xxiiii" obsides de filiis optimatum quos
elegerit Lewelinus memoratus. Item si predictus M[ereducus]
contra presentem composicionem presumpserit in aliquo uel in
aliquibus articulis venire et denegauerit facere iusticiam modo
predicto, ipse quietum clamat pro se et suis heredI.bus domino
L[ewelino] filio Griffini et suis heredibus totum ius suum et
clamium quod habet uel habere deberet in hereditate sua apud
Sudwalliam. Preterea si prefatus M[ereducus] contra supradicta
uel eorum aliquod venire presumpserit ipse supponit se iurisdi-
ctioni dominorum episcoporum Bangorensis et de Sancto Assaph
qui pro tempore fuerint quod possint promulgare sentencI.am
excommunI.cacionis in personam illius, famI.liam et fautores eius-
dem, et quod possint dictam sentenciam exequendam prelatis
ecclesiarum in episcopatu Meneuensi ubi dictus Mereducus
moram facere contigerit demandare. Renunciat eciam prefatus
M[ereducus] pro se et heredibus suis omni appellacioni impetra-
cioni cauillacioni et cuilibet remedio iuris canonici et ciuilis contra
predicta valituris. Ad maI-orem autem huius composicionis securi-
tatem dictus Lewelinus apposuit huic scripto una cum sigillis
dictorum episcoporum sigI.llum suum.
106 LITTERE WAI.LIE
2oo. LITTERA PER QUAM ABBAs DE TALLECHEv ET CoNUENTUs
EIUsDEM INPIGNofflUERUNT TERRAs DE BRECHYA CoTHY
DoMINo REso FILIo MEREDUCI.
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit
frater E dictus abbas de Tallechev et eiusdem loci con-
uentus salutem in Domino sempiternam. Nouerit uniuersitas vestra
nos communi consilio nostro et assensu inpignorasse quandam
porcionem terre nostre de Brechya Cothy domino Resc filio
Mereduci pro viginti marcis premanibus, insuper reddendo dictI.s
abbati et conuentui qui. nque solidos annuatim festo Beati Michaelis
Arcangeli usque ad viginti annos completos, tenendo et habendo
de nobis sibi et heredibus suis uel suis assignatis usque ad tempus
prenominatum. Dictam terram hiis terminis antedicto Reso inpi-
gnorauimus scilicet a fossa proxima campo qui dicitur Maysycros
directe ducente usque ad amnem qui dicitur Marleys, Marleys
autem usque ad Cothy, Cothy uero usque ad Cleudach, Cleudach
uero insursum usque ad Pantylystyn, ab illo loco <1[fol.>1 367 <1verso]>1
intermedio cum campo ibidem sito in alto usque Luynhyr, Luynhir
usque ad predictam fossam, cum omnibus utilitatibus ex dicta
terra prouenientibus in bosco in plano in pascuis in pasturis in
aquis et molendinis in terra arabili. Pascua uero et nemora in tota
terra de Brechva debent esse communia ad utilitatem abbatis et
conuentus ex parte una et domini Resi ex altera, excepta terra de
Gwydygada. Si uero predictus Resus in solucione dictorum
quinque solidorum tempore prius assignato defecerit debent com-
putari in manu ipsius et de viginti marchis relaxari. Si autem ad
finem predicti termini xxti annorum terram nostram predictam
- persoluere non valebimus, nichilominus predicti v solidi a dicto
Reso annuatim dum ipse manu tenebit nobis debent reddi. Si
uero tempore solucionis terre predicte edificia ad estimacionem
sex marcharum uel amplius ibidem inuenientur, de tribus marcis
predicto Reso respondebimus: si uero ad minorem estimacionem
quam sex marcharum, nichil eidem persoluemus, termino in-
cipiente in festo Apostolorum Philippi et Jacobi A.D. MCCLxxx
primo et regni domini regis Edwardi nono, renunciando in hoc
omni cauillacioni et excepcioni et iuris remedio canonici et ciuilis.
Datum apud Trysluyn dI.ctis die et tempore prius assignatis. In
cuius rei testimonium hiis litteris patentibus sigilla nostra duxi-
mus apponenda. Hiis testibus: Rogero de Mortuo Mari, Reso
Juniori, Madoco filio Arangoi, Philippo clerico, Goronv Coch,
Griffino tunc temporis priore et Philippo celerario canonicis, et
multis aliis.
201. LITTERA ED[WARDI] REGIS PER QUAM RECEPIT AD PACEM
MEREDUCUM FILIUM RESI ET CONFIRMAUIT CARTAM PATRIS
SUI.
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit
Edwardus illustris regis Anglie primogenitus salutem. SciatI-s nos
cartam prefati domini regis patris nostri Mereduco filio Resi con-
fectam inspexisse in hec uerba:
H[enricus] Dei gracia
Nos autem dictam recepcionem ratam habentes et gratam
ipsam prefato Mereduco et heredibus suis pro nobis et heredibus
nostris concedimus et hac carta nostra confirmauimus sicut dicta
carta prefati patris nostri racionabiliter testatur. Datum apud
Wynthoniam decimo nono die Septempbris anno regni domini
regis patris nostri quadragesimo nono.1
fo. Ccclxviii =
*202. LITTERA PER QUAM ED[WARDUS] REXCoNCESSIT RESTITUERE
BONA ECCLESIASTICA ABLATA IN GWERRA WALLIE.
Cum principibus liceat iustam gwerram exercere prout canonice
permittunt sanctiones cuius occasione excellentissimus princeps
dominus rex Anglie illustris in WallI.a contra suos nocentes necessi-
tate urgente et pro sui iuris defensione dudum bellum aggressus
fuerit, quod merito iuxta communem hominum oppinionem iustum
debet reputari, ad serenacionem consciencie domini regis predictI.
et ut indempnitati ecclesiarum locorum religiosorum et persona-
rum ecclesiasticarum salubriter prospiciatur, per consilium prefati
dominI- regis et alios ad hoc specialiter conuocatos sub modo
subscripto extitit ordI.natum. In primis quod de bonis ab ecclesiis
ablatis per fidedignos per eundem dominum regem et prelatos
deputandos et iuratos fiat inquisicio specialis, et si compertum
fuerit quod bona mere ecclesiastica utpote libri calices et cetera
ornamenta ecclesiastica ab ecclesiis sint ablata, si depredantes
soluendo fuerint per eos fiat restitucio plenaria ecclesiis taliter
spoliatis et per dominum regem ad restitucionem eorundem di-
stricte compellantur : quod sI. soluendo non fuerint, per dominum
regem inde plenaria fiat restitucio. Et quia plerique viri ecclesia-
stici arma contra dominum regem detulerunt et tanquam hostes
inimicos contra ipsum se gesserunt, siqua bona eis ablata fuerint
nulla eis fiat restitucio in hac parte: ceteris autem personis eccle-
siasticis innocentibus nec opem uel auxI-lium inimicis dicti domini
regis prestantibus fiat restitucio de ablatis et de talibus innocenti-
bus uel nocentibus specialiter inquiratur. Laicis uero de bonis
suis ablatis omnis restitucio denegetur nisi pauperibus debilibus
et miserabilibus personis, quibus idem dominus rex prospicere
uoluerit intuitu pietatis. De incendiis autem siqua facta sunt et in
quibus locis et si ex precepto domini regis processerunt indago
fiat specialis, et si ecclesie uel capelle seu domus religiose pretextu
gwerre conbuste fuerint, de bonis regiis reparentur et idem de
domibus prelatorum et eorum qui ex parte domini regis fuerunt
est censendum. De incendiis autem ecclesiarum siqua ex precepto
dicti domini regis seu ipsius ratihabicione facta fuerint si huius-
modi incendiarii soluendo non fuerint uel alias nequeant inveniri,
sumptibus ipsius domini regis reparentur de sua munificencia
graciosa. De homicidiis uero uoluntariis in ecclesiis cimiteriis seu
locis sacris perpetratis quia certum est ea de uoluntate ipsius
domini regis nullatenus processisse, nec incendiarios ecclesiarum
seu locorum post denunciacionem factam per alium quam per
summum pontificem seu alium ipsius auctoritate posse absolui,
quod placet dicto domino regi summo pontifici scribere suppli-
cando quod <1[fol.>1 368 <1verso]>1 aliquibus prelatis vices suas commit-
tat qui eos a sentencia excommunicacionis quam sic incurrerrunt
absoluere valeant de excessibus memoratis : dominus eciam archi-
episcopus et alii prelati interim rogentur ut a denunciacione
illorum qui sic sentenciam excommunicacionis incurrerunt tota-
liter supersedeant quousque remedium circa excommunicatos tale
absoluendos fuerint consecuti. Ad hec de cimiterio de Abercone-
waye diligenter inquiratur si illud per episcopum aliquem fuerit
consecratum, quod si fuerit ad alios usus quam sacratos nullatenus
poterit deputari absque sedis apostolice licencia speciali. Ex-
pediens eciam uidetur quod incendiarii sic excommunicati ante
denunciacionem contra eos faciendam erga prelatos suos laborent
pro absolucionis beneficio sub celeritate precipua eisdem impen-
dendo. In cuius rei testimonium sigilla venerabilium patrum
dominorum Bathonensis et Wellensis Meneuensisque ac Nor-
wycensis episcoporum, et religiosorum virorum Prioris Prouincialis
Fratrum Predicatorum et Ministri Ordinis Minorum presentibus
sunt appensa. Datum apud Baladeuclyn xvii Kalendas Julii A.D.
MCC octogesimo quarto. <1[Foedera,>1 i. 642.]
203. LITTERA PER QUAM SIGNIFICATUR QUALITER FUERAT PRO-
CESSUM IN CAUSAACCUSACIONUM MOTARUM CONTRA DOMINUM
GRIFFINUM FILIUM WENUN[WEN] ET OWENUM FILIUM SUUM
PRIMOGENITUM.
Sciant tam presentes quam futuri quod in causa accusacionum mo-
tarum contra dominum Griffinum filium Wenun[wen] et Owenum
filium suum primogenitum sic fuit processum: videlicet arbitri
fuerunt nominati et numerati ac a partibus approbati, scilicet
Tuderus filius Ednyved iusticiarius domini principis, Kynwricus
frater suus, Anianus filius Keiriadauc, Dauid filius Einavn prior
de Poli, Adam filius Meiric officialis de Powys, Griffinus filius
Gwenjusticiarius dicti domini GrI. ffini, et Enniavn filius Edinaved,
coram quibus dictus dominus Griffinus et Owenus filius suus con-
fessi fuerunt ipsos contra fidelitatem debitam domino principi de-
liquisse, et secundum confessionem dictorum dominorum Griffini
et Oweni predicti arbitri arbitrati fuerunt unanimiter quod ipse
dominus Griffinus et filius suus predictus corporaliter cum terrI-s
et possessionibus suis in gracia et voluntate domini principis
deberent devenire, ita scilicet quod dictus dominus princeps posset
de ipsis terris et possessionibus suis facere quicquidvellet. Quibus
sic actis idem Griffinus senciens se contra prefatum dominum
principem nimium deliquisse humiliter subiciens se pedibus pre-
dictI- domini principis ad genua prouolutus, hanc misericordiam
petiit ab eodem : videlicet quod dominus princeps concederet ei et
heredibus suis illas terras que vocantur Iteyrswyth, Kereiniavn,
Kyueyliavc de Arwystly usque Dyui, Mawdwy, et Mochnant
Uchraeadyr, cui peticioni dominus princeps predictus miseri-
corditer condescendens dictas terras eidem et heredibus suis con-
Cessit sub hac forma, scilicet quod dI-ctus dominus Griffinus et
heredes sui fideles existant quoad vixerint prefato domino principi,
et ad dictam fidelitatem conseruandam et confirmandam prefatus
Owenus pro facto suo proprio quod nuper commisit et pro fideli-
tate patris sui et heredum suorum voluntarie se offerens in obsidem
a patre suo fuit datus per assensum et licenciam sui ipsius, et
cum hoc homagium viginti quinque virorum electorum de terrI-s
predicti Griffini concessis et eorum sacramentum super sanctis
reliquiis quod ipsi fideles erunt domino principi si predictus
Griffinus manifeste delinquat, vel eciam si fuerit conuictus in
aliquo delicto manifesto predI-cti vigintI- quinque viri homagium
et dominium pretati [to. ccclxix] dominI omnIno relinquentes per
eius licenciam domino principi extunc inseparabiliter se coniun-
gant. Item si contingat quod absit quod dictus dominus Griffinus
vel heredes sui inveniantur in aliquo manifesto delicto excessisse
contra fidelitatem premissam et juratam domino principi, dictus
dominus Griffinus sano et saluo concedat prefato principi et
warentizabit eidem accipere omnes terras superius nominatas et
concessas predicto Griffino et earum possessione perpetue gaudere.
Ceterum si aliqui velint mouere questionem contra dictum domi-
num Griffinum super terris eidem concessis et dicant se ius habere
in eisdem prefatus dominus Griffinus tenetur respondere in curia
prenomI- nati principis, ipso tamen principe dictam causam audiente
et examinante ac utrique parti iusticiam exhibente. Ex alia autem
parte si dominus Griffinus velit mouere questionem super terris et
possessionibus contra aliquos proponat questionem suam in curia
prefati principis et fiet ei iusticia in eadem curia. Nomina autem
xx quinque virorum supradictorum sunt hec: de Kerennau[n],
Einiau[n] filius Ednyved ab Sulyen, Maudauc filius Ednavn ab
Adaf, Helyn ab Ednyved, Madauc Crach, Ednyved Goch, Leweli-
nus filius Einiavn ab Gruffut; de Deudwyr, Ririd ab Katdogavn,
Hywel ab Kadwgavn, Griffri ab Ior[werth]; de Swythystrad-
marcell, Adaf ab Meuric, Madauc ab Griffri ab Maredut, Ieuas
Voel ab Einiavn ; de Swythllaynyrchhudwel, Enniavn ab Dauid,
Madauc ab Ior[werth] Swlwis, Kynwryc Wychan ab Madauc ; de
Mochnant, Ednyved ab Gruffut ab Ednyved, Madauc ab Ithael
ab Seissyl; de Keueliauc, Tudyr ab Goronw, Ior[werth] filius
Goronw, Gruffud ab Gwen, Dauid filius Owel ab Ph[ilip], Dauid
filius ab Melyr, Melyr Goch, Tudir filius ab Mared[ut], et
Lewelyn filius Griffri. Preterea1 homines domini principis debent
habere terras suas quas tenent sub dicto Griffino in eadem libertate
qua ipsi in easdem terras possidebant in confectione presentis. In
cuius rei testimonium sigillum predicti domini Griffini huic scripto
est appensum. Hiis testibus: Howelo filio Resi Gric, Madoco
Wychan domino de Bromph[eld], Dauid filio Griffini ab Owein,
Ior[werth] filio Mared[ut], Gwrgenv filio Madauc, Rys filio
Griffini, Ior[werth] filio Goronw, Tuder filio Goronw, Enniavn
filio Ednewed ab Sulyen, Griffino filio Ior[werth] ab Griffri
et multis aliis. Datum apud Bachyranneleu in Kedewen A.D.
MCCLXXIIII, XV Kalendas Maii. Prefatum autem processum in
scriptis redactum sub eadem uerborum forma sigillatum pre-
dictorum nobilium videlicet domini Griffini filii Wenun[wen] et
Oweni filii sui sigillis non rasum nec abolitum nec in aliqua sui
parte viciatum viderunt et inspexerunt frater Maredwt dictus abbas
de Abercenwy et Dauid decanus de Arllecweth quorum sigilla
ad firmum predictorum testimonium huic transcripto sunt apposita
A.D. MCCLXXVIII in vigilia Beate Marie Magdalene apud Ardev.
*2O4. FINALIs coNCoRDIA INTER DoMINUM LEwELINUM FILIUM
GRIFFINI ET DOMINUM GRIFFINUM FILIUM WENWYNWYN DE
HOMAGIO.
Ad perpetuam rei geste memoriam facta est1 finalis concordia
A.D. MCCLxIII in vigilia Beate Lucie Virginis apud Estoim Anneyr
inter dominum Lewelinum filium Griffini principem Wallie ex
una parte et dominum Griffinum filium Wenwynwyn ex altera, -
videlicet quod dictus dominus Griffinus spontanea voluntate sua
fecit homagium pro se et heredibus suis et tactis sacrosanctis
iurauit fidelitatem dicto domino [Lewelino] et heredibus suis
coram venerabili patre domino Ricardo episcopo Bangorensi,
369 <1verso]>1 dominis abbatibus de Aberconwe et de Pola, fratre
Ieuaf de Ordine Predicatorum, magistro Dauid archidiacono
Bangor, Adaf decano de Ardudwe, Dauid fil1.o Willelmi officiali de
Deffryncluyd, Goronwe Tuder Kynwric filiis Eteneued, Ioruerth
filio Grugunan, Enniaun filio Keyriadauc, Dauid filio Enniaun,
Keruerth ab Helyn priore de Pola, Adaf ab Meuryc, magistro
Iuone, Gruffut filio Gwen, Enniaun filio Edneued, et multis aliis.
Pro dicto autem homagio et fidelitate dicti Griffini dictus [Leweli-
nus] concessit et restituit eidem G[riffino] omnes terras et posses-
siones suas, videlicet Keueylyauc et Maudwe in terminis suis,
Arwistly in terminis suis, Kereynyaun et Mochnant uch Raeadir
in terminis suis, Eteyrswyth cum pertinenciis suis et terminis,
totam terram inter Ryw et Helegy cum villa de Lanwydelay.
Dictus uero G[riffinus] et heredes sui dictas terras per metas et
diuisas suas de dicto domino [Lewelino] et heredibus iure heredi-
tario in perpetuo tenebunt et possidebunt. Si uero contigerit quod
absit dictum G[riffinum] amittere aliquam partem de dictis terris
per gwerram, dicto [Lewelino] terras suas in integrum possidente,
idem [Lewelinus] dicto G[riffino] restaurabit deperdita in terris
ad prouisionem subscriptorum virorum, videlicet venerabilium
patrum de Bangor et de Sancto Assaph episcoporum, de Aber-
conwy et de Pola abbatum, Prioris Fratrum Predicatorum de
Bangor, fratris Ieuas eiusdem ordinis, fratrum Ieuas Goch et
Ioruerth ab Cadwgaun de Ordine Minorum de Lanvaes, Goronu
Tudyr et Kenwric filiorum Etneued, Ioruerth filii Grugunan,
Enniaun filii Keyircadauc, Dauid filii Willelmi, et Kefnerth filii
Heylyn : si uero contigerit aliquem uel aliquos predictorum viro
rum deesse uel abesse fiat dicta prouisio per eos qui presentes
fuerint et superstites. Si uero contigerit dominum [Lewelinum]
aliquam partem suarum terrarum amittere per gwerram quod
absit sit in prouisione dictorum virorum, conpensato utriusque
partis dampno, deperdita dicto G[riffino] prout melius poterunt
restaurare. Si uero dictus G[riffinus] poterit aliquas terras con-
quirere ultra metas suas a Kemeynaud inferius uersus Slosub,
dictus G[riffinus] et heredes sui optineant et gaudeant conquisitis :
a Kemeynaud vero superius domino [Lewelino] remaneant et suis
heredibus conquisita. Si uero gwerra uel exercitus dicti G[riffini]
terram invadat, gwerra uel exercitu dictum [Lewelinum] eodem
tempore non molestante, prenominatus [Lewelinus] succurret
dicto G[riffino] pre omnibus aliis suis imprisiis si maiorem
habuerit necessitatem. Et si ita contigerit quod absit quod dictus
G[riffinus] castrum suum de Pola per gwerram amiserit per pro-
uisionem suprascriptorum virorum dominus [Lewelinus] eidem
assignabit aliud castrum ubi possit res et familiam secure custodire
donec castrum suum recuperauerit. Omnes enim infeudati per
bone memorie [Lewelinum] principem vel per Dauid filium1 uel
per ipsum G[riffinum] habeant terras suas et quiete possideant nisi
postmodum deliquerint ut merito debeant dictis terris priuari.
De omnibus uero terris et possessionibus a domino [Lewelino]
quibuscumque collatis in dominio dicti G[riffini] sit in voluntate
ipsius G[riffini] uel ipsas terras auferre uel concedere possidenti-
bus. Dominus uero Madocus filius Wenwynwyn commotum de
Maudwy quoad uixerit in capite tenebit de dicto G[riffino] et
heredibus suis. Si uero contigerit dominum G[riffinum] accusari
penes [fo. ccclxx] dominum [Lewelinum] super aliquo dictus
[Lewelinus] non magnificabit dictam accusacionem nisi manifeste
possit probari: si uero probata fuerit faciat condignam emendam
ad arbitrium predictorum virorum, saluis sibi terris et possessioni-
bus sine corporis incarceracione et hostagio, dummodo taliter
satisfacere poterit et voluerit: si uero accusacio contra dictum
G[riffinum] ad plenum probari non poterit dominus [Lewelinus]
animaduertet in accusatorem secundum delicti et iniurie quanti-
tatem utrique domino satisfaciendo. Neuter vero dictorum domi-
norum [Lewelini] et G[riffini] receptabit vel defendet contra
reliquum delinquentem. Dictus vero G[riffinus] cum toto posse
suo defensabit et succurret terris et possessionibus dicti [Lewelini]
et liberis vicinis et a dicto [Lewelino] remotis quociens necesse
habuerint, terra sua sine hostili incursu existente: homines vero
dictarum terrarum vice versa tenentur terris dicti G[riffini] simili
modo succurr[er]e. Dictus vero G[riffinus] tenetur venire in exer-
citum cum domino [Lewelino] quociens ab eo fuerit requisitus nisi
hostilis incursus tunc immineat terre sue manifeste. Uterque
vero dictorum dominorum [Lewelini] et G[riffini] fideliter adin-
uicem se tenebunt ita quod sint unius pacis et unius gerre, et
nullis se confederabunt alter sine altero. Quicquid vero homines
de Poywys quamdiu fuerunt in dominio dicti [Lewelini] deli-
querunt contra dictum G[riffinum] idem G[riffinus] eis totaliter
condonauit et remisit. Ad plenam vero fidem et securitatem pre-
scriptorum sepedicti [Lewelinus] et G[riffinus] supposuerunt se et
heredes suos iurisdictioni venerabilium patrum episcoporum de
Bangor et de Sancto Assaph necnon et abbatum de Aberconwe
et de Pola qui pro tempore fuerint, ipsis in se dictam iurisdi-
ctionem assumentibus, quod possint coniunctim et diuisim pro-
mulgare sentenciam excommunicacionis in personas [Lewelini] et
G[riffini] ac heredum suorum et interdicti in terras eorundem si
contra aliquem de dictis articulis venire presumpserint. Renunciant
eciam [Lewelinus] et G[riffinus] pro se et heredibus suis omni
impetracioni appellacioni cauillacioni et omni remedio iuris
canonici uel ciuilis contra dictas sentencias excommunicacionis et
interdicti valituris: dicti vero episcopi et abbates ad peticionem
partis dictas conuenciones obseruantis tenentur coniunctim et
diuisim dictas sentencias promulgare et easdem demandare execu-
cioni contra partem a dictis conuencionibus resilientem. In cuius
rei testimonium huic parti scripture remanenti penes dominum
[Lewelinum] dominus G[riffinus] sigillum suum fecit apponi una
cum sigillis dictorum episcoporum et abbatum: parti vero re-
manenti penes dominum G[riffinum] sigillum domini [Lewelini]
cum ceteris predictis sigillis est appensum.
fo. cccixxvi
*205. DE PACE INTER REGEM ANGLIE ET PRINCIPEM WALLIE.
[O]mnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
Lewellinus princeps Wallie salutem in Domino. Inspeximus articu-
los prouisos et ordinatos per fratrem Willelmum de Suthamptone
priorem prouincialem Ordinis Predicatorum Anglie, Robertum de
Tibetot, et Antonium Bek ex parte magnifici principis et domini
nostri domini Edwardi Dei gracia regis Anglie illustris, et per
Tuderum filium Etnyued, et Goronw filium Heylyn ex parte
nostra, ad tractandum de pace inter ipsum dominum regem et nos
specialiter assignatos in hec verba:
Hii sunt articuli
Et nos quidem articulos nobis de uerbo ad uerbum expositos
ratos habemus et gratos, et eos approbamus, et iurauimus ad
sancta Dei ewangelia eosdem articulos inuiolabiliter obseruare, et
promittimus pro nobis et heredibus nostris nos aliqua arte uel
ingenio aliquo tempore in contrarium non venire. In cuius rei
testimonium presentibus sigillum nostrum fecimus apponi.
Datum apud Aberconwy die Martis proxima ante festum SanctI.
Martini A.D. M ducentesimo Lxx septimo. <1[Foedera,>1 i. 545.]
*2o6. LITRERA PRINCIPIS WALLIE DIRECTA SUMMO PONTIFICI NE
PER CURIAM ROMANAM PROMEDATUR CONTRA EUM DUM
GUERRA SIT INTER ANGL[ICOS] ET WALL[ENSES].
Sanctissimo in Christo patri domino Gregorio diuina prouidencia
summo pontifici humilis suus et deuotus L[ewelinus] princeps
Wallie dominus Snoudon deuota pedum oscula beatorum. Non
sine magna necessitate vestre sanctitati conpellimur intimare quod
cum olim habite fuissent contenciones et discordie ex quibus
guerra orta fuit et diu eciam habita inter excellentem virum domi-
num H[enricum] bone memorie regem Anglie illustrem ex parte
una et nos ex altera, tandem auctoritate sedis apostolice inter-
ueniente per venerabilem patrem dominum Ottobonum Sanct
Adriani diaconum cardinalem tunc eiusdem sedis in Anglia lega-
tum guerra contenciones et discordie supradicte sopite fuerunt in
quadam forma pacis inite inter prefatum dominum regem et
successores suos ex parte una et nos et successores nostros ex
altera, iuramento tam ipsius domini regis et domini Edwardi
primogeniti sui, qui postea eidem successit in regno Anglie et
adhuc idem regnum optinet, quam eciam nostro vallata, que
quidem forma pacis per eundem dominum legatum in scriptis est
redacta, et tam sigillo ipsius quam sigillis predictorum domini
regis et domini Edwardi quam eciam nostro roborata: in qua
quidem forma inter alia continentur quod nos et successores
nostri tenere debemus de ipso domino rege et successoribus suis
Wallie principatum, ita quod omnes barones Wallie Walenses a
nobis et heredibus nostris terras suas in capite teneant, et homagia
ac fidelitatem nobis et successoribus nostris faciant, unico barone
excepto, pro quibus nos et successores nostri tenemur facere
homagium et fidelitatem prefato domino regi et successoribus
suis ; continetur eciam ibidem quod idem dominus rex et successores
sui non recipient in terris suis aliquem aduersarium seu inimicum
uel fugitiuum nostrum seu successorum nostrorum, nec eos contra
nos et successores nostros manutenebunt seu iuuabunt;1 que
omnia in forma pacis predicta cuius tenorem lator presencium
sanctitati vestre exhibere poterit plene continentur. Ecce pater
sancte prefatus dominus Edwardus rex Anglie ad presens illustris
quorundam baronum Walensium terras ad dominium nostrum
spectantes, in quarum pacifica possessione fuimus longo tempore
post dictam formam pacis sub dominio suo iam detinet ; quemdam
eciam baronum nostrum, qui per formam pacis supradicte cum
terrI.s suis ad nos de iure spectare deberet, adhuc nobis non
restituit set in partem suam adhuc retinet; alios eciam barones de
terra nostra fugitiuos ac felones qui machinati fuerunt in mortem
nostram in terra sua receptat iuuat et manutenet contra formam
pacis supradictam, non obstante quod predas in terris nostris
ceperunt, homicidia incendia comiserunt, et adhuc non cessant
facere consimilia. Et licet litteras sanctitatis vestre supplicatorias
receperit quod formam pacis supradictam obseruet, quarum
litterarum tenorem idem lator presencium sanctitati vestre poterit
exibere, tamen ob reuerenciam earundem usque ad hec tempora
nichil facere curauit. Item quod nobis periculosius est, vocat nos
ad locum nobis minus tutum inter capitales nostros inimicos et
maxime fugitiuos et felones supradictos ad faciendum sibi homa-
gium et fidelitatem, ad quem locum nullo modo accedere possemus
sine corporis nostri periculo. Et licet in presencia sua legitime
proposite fuissent ex-[fo. ccclxxvii]cusaciones super premissis,
tamen easdem admittere seu locum tutum ad faciendum sibi
homagium et fidelitatem nobis assignare recusauit, que quidem
parati sumus facere in omni loco tuto per ipsum nobis assignando,
dum ipse articulos in premissa forma pacis contentos obseruet, et
quod transgressum fuerit contra articulos memoratos corrigat, et
si que de illis que ad nos spectare debent defuerint adimpleat. Et
quia non placuit eidem domino regi accederea ad quem nobis
pateret tutus accessus ut homagium sibi faceremus, supplicauimus
eidem quod mitteret ad nos aliquos de suis qui fidelitatem a nobis
reciperent quousque prouideretur nobis de loco tuto in quo per-
sonaliter prefato domino regi facere possemus homagium, quod
penitus facere denegauit. Et quia timemus quod idem dominus
rex premissa facit ut occasionem querat diuertendi a forma pacis
supradicta in totum non plus inteligentes expedire occurrere
quam post negocium wlnerati1 remedium querere, ad pedes
sanctitatis vestre prouoluti excellencie vestre omni qua possumus
deuocione suplicamus quatinus remedium quod secundum Deum
expedire videritis si vestre sederit voluntati predicto negocio
apponi faciatis, partem a forma pacis supradicte resilire volentem
ad obseruacionem eiusdem compellendo, attendentes si vestre
sederit sanctitati quanta pericula rebus et personis populorum
Walensium et Anglorum imminere poterunt si occasione forme
pacis supradicte non obseruate guerra et discordie quod deus
auertat orte fuerunt de nouo. Et quia constituti sumus in partibus
a curia vestra adeo remotis quod non patet nobis accessus ad
curiam vestram nisi per capitales inimicos nostros qui eciam mari-
tima custodiunt ne transitus per eadem nobis pateat ad curiam
supradictam quantacumque nobis grauaminis inferatur, sanctitati
vestre placeat quod nullus predicans de nobis sinistra seu contra
dictam formam pacis aliquid nos egisse exaudiatur, nec aliquid
contra nos exaudiatur quousque per aliquem discretum et fidelem
cognicione premissa partibus ad locum tutum vocatis vobis ad
plenum constiterit de negocio memorato. Conseruet vos Altissi-
mus ecclesie sue per tempora longa. Datum apud Trefchyn tercio
Idus Septembris A.D. McCLxx quinto. <1[Foedera,>1 i. 528 ; Haddan
and Stubbs, i. <15o6->18.]
*207. PRINCEPS WALLIE QUIETUMCLAMAT REGI QUATUOR CAN-
TREDA CUM TERMINIS ET FINIBUS SUIS SICUT H[ENRICUS] REX
UNQUAM EA PLENIUS TENUIT.
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
L[ewelinus] filius Griffini princeps Wallie salutem in Domino.
Nouerit uniuersitas vestra quod nos pro nobis et heredibus nostris
concedimus remittimus et quietum clamamus magnifico principI-
et domino nostro domino Edwardo Dei gracia regi Anglie illustri
et heredibus suis in perpetuum Quatuor Cantreda cum terminis et
finibus suis sicut clare memorie dominus H[enricus] quondam
rex Anglie vel predictus dominus Edwardus nunc rex filius suus
ea unquam plenius tenuerit, et omnes terras et tenementa que
idem dominus noster rex Edwardus cepit et capi et seisiri fecit in
manum suam uel alio modo adquisiuit super nos ubique in Wallia,
excepta Angleseia; et quicquid iuris proprietatis possessionis
accionis et clamii nobis et heredibus nostris conpetebat et con-
petere poterat quacumque de causa vel racione in Cantreda, in
terris et tenementis predictis et terminis et finibus eorundem;
habenda et tenenda eidem domino nostro regi et heredibus suis
quieta et soluta de nobis et her-<1[fol.>1 377 verso]edibus nostris in
perpetuum. Et si que scripture vel instrumenta per que possit
predicta concessio remissio et quietaclamacio infringi in toto uel
in parte inueniantur de cetero volumus et concedimus pro nobis et
heredibus nostris quod predicte scripture uel instrumenta nullius
penitus sint momenti. In cuius rei testimonium presentibus
sigillum nostrum fecimus apponi. Datum apud Aberconwe die
Martis proxima ante festum Sancti Martini A.D. McCLxx septimo.
<1[Foedera,>1 i. 546.]
*208. PRINCEPS WALLIE DEDIT PoTEsTATEM REGI ANGLIE AD
ORDINANDUM QUOD FRATER EIUSDEM PRINCIPIS HABEAT M
MARCAS VEL CITRA PRO TERRIS EUNDEM CONTINGENTIBUS.
Omnibus ad quos presentes littere peruenerint Luwel[inus] filius
Griffini princeps Wallie salutem in Domino. Nouerit uniuersitas
vestra quod nos damus magnifico principi et domino nostro
domino Edwardo Dei gracia regi Anglie illustri domino Hibernie
et duci Aquitanie tenore presencium plenariam potestatem ordi-
nandi quod Rothericus frater noster habeat de denariis nostris
usque ad summam mille marcarum uel citra pro porcione que
eidem debetur de omnibus terris et tenementis eundem iure
hereditario contingentibus ubicumque, ita quod nobis in dicta
summa pecunia illa quam eidem Rotherico soluimus allocetur,
ultra tamen dictas mille markas nichil in hac parte poterit ordinare,
ratum habituri et gratum quicquid in forma predicta in premissis
per dictum dominum nostrum regem fuerit ordinatum. In cuius
rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. Datum
apud Aberconwey die Martis proxima ante festum Sancti Martini
A.D. MCCLXX septimo. <1[Foedera,>1 i. 546.]
*209. DE QUINGENTIS MARCIS QUAS PRINCEPS WALLIE SOLUET REGI
PRO TERRA DE ANGLESEYA.
Omnibus presentes litteras visuris uel audituris L[ewelinus] filius
Griffini princeps Wallie salutem. Nouerit uniuersitas vestra nos
pro nobis et heredibus nostris teneri soluere domino Edwardo Dei
gracia regi Anglie illustri et heredibus suis ad scaccarium suum in
festo Sancti Michaelis apud Cestriam quingentas marcas singu-
lis annis pro terra Angleseye et pro parte Dauid fratris nostri
quousque soluerimus et docuerimus nos persoluisse tantam quan-
titatem pecunie quantam debebamus domino H[enrico] quondam
regi Anglie patri suo et eidem domino Edwardo tanquam heredi
suo, et fiet nobis littera domini regis de quietancia in singulis
solucionibus pecunie supradicte. In cuius rei testimonium pre-
sentibus sigillum nostrum fecimus apponi. Datum apud Aber-
conwe die Martis proxima ante festum sancti Martini A.D. MCCLxx
septimo. <1[Foedera,>1 i. 546.]
210. PRINCEPS WALLIE CONCESSIT REGI ANGLIE TOTUM IUS SUUM
IN ANGLESEYA.
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
L[ewelinus] filius Griffini princeps Wallie salutem in Domino.
Nouerit uniuersitas vestra nos concessisse magnifico principi ac
domino nostro karissimo domino Edwardo Dei gracia regi Anglie
illustri et heredibus suis quicquid ad nos pertinet vel pertinere
poterit in Angleseya, quam habemus ex concessione eiusdem
domini regis, habendum post decessum nostrum, si contingat nos
sine heredibus de corpore nostro procreandis decedere, et uolumus
et concedimus pro nobis et heredibus nostris aliis quod quicquid
ad nos pertinet uel pertinere poterit in Angleseya, si contigerit nos
sine heredibus de corpore nostro procreandis decedere, ad ipsum
dominum regem et heredes suos integre hereditarie et sine
contradictione aliqua [fo. ccclxxviii] et impedimento reuertatur.
In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum fecimus
apponi. Datum apud Aberconwe die Martis proxima post festum
Sancti Martini A.D. MCcLxx septimo.
211. ARTICULI SUPER QUIBUS PAX DEBUIT REFORMARI INTER
REGEM ANGLIE ET PRINCIPEM WALLIE.
Hii sunt articuli1 quos frater Willelmus de Suthamton prior pro-
uincialis Fratrum Predicatorum Anglie, Robertus de Tibetot et
Antonius Beck, dati et assignati ex parte magnifici principis
domini Edwardi Dei gracia regis Anglie illustris, et Tuderus filius
Edeneuet, et Gronou filius Helyn, dati et assignati ex parte
Lewelini filii Griffini principis Wallie, ad tractandum de pace
inter predictos regem et principem concorditer consenserunt, ad
quos fideliter obseruandos tam dominus rex quam princeps supra-
dicti securitatem prestabunt sufficientem. In primis quod dictus
Lewelinus supponet se voluntati et misericordie dicti domini regis,
et pro inobediencia dampnis et iniuriis sibi et suis illatis dabit pro
pace sua habenda quinquaginta milia librarum sterlingorum de
qua summa graciam et misericordiam a dicto domino rege sibi
fieri petit. Item dictus Lewelinus dat et concedit et confirmat et
quietum clamat pro se et heredibus suis domino regi Anglie et
heredibus suis plenarie et sine aliqua retencione Quatuor Cantreda
in finibus et terminis suis sicut clare memorie dominus Henricus
quondam rex Anglie vel predictus dominus rex filius suus ea
unquam plenius tenuerunt, simul cum omnibus terris quas idem
dominus rex cepit et seisiri fecit in manum suam uel alio aliquo
modo adquisiuit, excepta terra Angleseie de qua dominus rex pro
suo facturus est dicto Lewelino graciam specialem. Si uero idem
Lewelinus ius vendicauerit in aliquibus terris quas alii preter
dictum dominum regem occupauerunt extra Quatuor Cantreda
predicta, plenariam justiciam sibi exhibebit prefatus dominus rex
secundum leges et consuetudines parcium illarum in quibus terre
ille consistunt. Item idem Lewelinus venit1 Rothelanum facturus
domino regi sacramentum fidelitatis et antequam ibidem veniat ad
presenciam regis absolucionis beneficium optinebit et interdictum
terre sue relaxabitur. Item dictus Lewelinus Owenum fratrem
suum liberabit sub hac forma quod aliqui ex parte domini regis
venient et ipso liberato dabunt ei opcionem aut quod conponat
cum fratre suo predicto et in formam certam pacis gratis consen-
ciat et postmodum supplicet domino regi quod illam pacem appro-
bet et confirmet, aut quod ponat se in custodia domini regis donec
secundum leges et consuetudines Wallie in loco ubi transgressus
est de eo fuerit iudicatum, et si sic liberatus fuerit repetat heredi-
tatem suam si sibi viderit expedire, et coram rege firmabitur via
quam eligere voluerit de predictis. Item dictus Lewelinus liberabit
Resum filium Griffini et restituet eum ad statum quem habuit
quando primo tractauit cum domino rege de veniendo ad pacem
suam. Item liberabit Owenum filium Griffini filI-i Kenonewen pure
et absolute. Item liberabit Dauid filium Griffini filii Oweni, Elisse,
Madocum filium Eynaun pure et absolute, et si qui alii sint de
quibus constare poterit quod occasione domini regis capti fuerint
et incarcerati similiter liberabuntur, <1[fol.>1 378 <1verso]>1 et omnes
transgressiones iniurie et excessus hinc inde facti penitus remit-
tuntur usque in hodiernum diem. Item hec sunt nomina illorum
quorum homagia dominus rex concedit predicto L[ewelino]
principi ad vitam suam ita quod post decessum eiusdem principis
redeant ad dictum dominum regem et heredes suos et ad coronam
suam et sint inmedietate1 sub dominio dicti domini regis Anglie,
videlicet: Dauid filius Griffini filii Oweni, Elisse, duo filii Oweni
filii Blethin, Resus Vachan filius Resi filii Maelgon cum terra
quam nunc tenet, quia de terra quam dominus rex vel sui seisi-
uerunt nomine nichil sibi concedetur sed in manu domini regis
perpetuo remanebit; et concedit dominus rex quod omnes pre-
dicti, excepto Reso filio Resi filii Maelgon, terras quas prius de
cuiuscumque dominio tenuerunt teneant eas et habeant faciendo
dominis quod tenentur. Item terre omnium illorum qui venerunt
ad pacem domini regis et per formam pacis morabuntur sub
principe eisdem restituantur ita libere et plenarie sicut eas tenebant
eo tempore quo ad pacem regis venerunt, et faciant sibi et dominis
quod tenentur. Item dominus rex de mera gracia sua concedit et
confirmat prefato Lewelino principi ad vitam suam totam terram
que Dauid fratri suo I-ure hereditario debetur, et dominus rex
faciet eidem Dauid alibi recompensacionem conpetentem ad vitam
predicti Lewelini, et terra in recompensacionem eidem Dauid
tradita, altero eorum scilicet Lewelino uel Dauid decedente, ad
regem et heredes suos libere reuertatur. Item concedit et confirmat
domI.nus rex quod dictus Lewelinus et heredes sui de corpore suo
legitime procreandi habeant et teneant Anglesiam eo modo quo
prius eam tenuit, reddendo pro ea annis singulis ad scaccarium
domini regis Sancti Michaelis mille marcas sterlingorum. Item
concedit dominus rex quod omnes tenentes terras in Quatuor
Cantredis et in aliis terris predictis quas dominus rex retinet in
manu sua, exceptis illis quibus rex hanc graciam facere recusauit,
teneant eas adeo libere et plenarie sicut ante guerram tenere con-
sueuerunt, et eisdem libertatibus et consuetudinibus gaudeant
quibus prius gaudere solebant, ita quod illi qui tenuerunt de
principe de cetero teneant illas de rege et heredibus suis per
seruicia consueta. Item controuersie et contenciones mote uel
mouende inter principem et quoscumque terminabuntur et deci-
dentur secundum leges Marchie de hiis que emergunt4 in Marchia,
et secundum leges Wallie de rebus contenciosis que in Wallia
orientur. Item Griffinus Vachan faciet homagium domino regi de
terris quas tenebit in dominio suo de Ial et Lewelino pro terris
quas tenebit in dominio eiusdem in Eydeirhnaun. Item dominus
rex confirmabit predicto Lewelino principi omnes terras quas nunc
possidet absque ulla calumpnia sui vel heredum suorum, excepta
Angles[ia] que eidem Lewelino confirmabitur ad vitam suam et
heredibus suis de corpore suo procreandis sicut predictum est, et
excepta porcione Dauid fratris sui ibidem post decessum eiusdem
principis: et satisfiet Oweno et Rotherico fratribus eiusdem
Lewelini iuxta formam per predictos utriusque partis consiliarios
superius nominatos prelocutam; et dictus dominus rex conposi-
cionem inter eosdem Lewelinum Owenum et Rothericum cum
facta fuerit in modo debito confirmabit. Item prestabitur principi
conductus per episcopum Assauensem, predictos Robertum et
Antonium, et alios de consilio dicti domini regis quos secum
ducere voluerint usque ad tria miliaria de Rothelano, ubi occurrent
principi [fo. ccclxxix] episcopus Bathonensis et comes Linc[olnie]
cum sua comitiua ad conducendum ipsum ad dominum regem
usque Rothelanum, morando et ad propria redeundo. Cum
autem dictus princeps venerit Rothelan[um], ibidem ordinabitur
per dominum regem quod certo et conpetenti die eidem principi
a domino rege prefixo veniet Londonium suum homagium
ibidem dicto domino regi facturus, et rex prouidebit sibi de
venerabili et securo conductu eundo morando et ad propria secure
reuertendo. Et nichilominus idem princeps ad securitatem pre-
missorum pleniorem liberabit domino regi decem obsides de
nobilioribus terre sue quos perquirere poterit absque conpulsione
carceris vel exheredacI.onis.1 Tuderus filius Edeneuet predictus
iurauit in animam principis et in animam propriam, Gronou
filius Heylyn et Dauid ab Eynon pro se et aliis de consilio eiusdem
principis iurauerunt, quod operam dabunt eficacem de predictis
obsidibus perquirendis et dicto domino regi liberandis ad diem
racionabilem dicto principi per predictum dominum regem super
hoc prefigendum. Et insuper concessit idem princeps quod ipse
et illi qui sunt de consilio suo statim iurabunt, necnon et viginti
homines de quolibet cantredo quod est in manu sua per fideles
regis ibi singulis annis mittendos eligendi in presencia balliuorum
eiusdem principis similiter iurabunt de anno in annum coram
predictis fidelibus dicti domini regis quod premissa quantum in
ipsis est fideliter obseruabunt et per predictum principem obser-
uari procurabunt, et si idem princeps in aliquo contrauenerit et
hoc non emendauerit tempore conpetenti, extunc ipsi recedent a
fidelitate homagio dominio et seruicio dicti principis, et ad volun-
tatem et mandatum dicti domini regis transferent se ad regem et
dominium suum et dicto Lewelino aduersabuntur in quantum
possunt. Et sciendum est quod per predictum Robertum de
Tibetot habentem potestatem et speciale mandatum ad hoc a dicto
domino rege necnon et per predictum principem est iuratum quod
predicti articuli fideliter et inviolabiliter obseruabuntur hinc inde.
In cuius rei testimonium scripto remanenti penes predictum
dominum regem sigilla predictorum Tuderi et Gronou et scripto
remanenti penes predictum principem sigilla predictorum Prioris,
Roberti, et Antonii sunt aposita. Acta et data apud Aberconewey
die Martis proxima ante festum Sancti Martini A.D. M ducente-
sImo septuagesimo septimo.
2I2. REsUs FILIUs MERADUcI QUIETUMcLAMAUIT REGI CAsTRUM
DE DINEUoR, ETC.
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
Resus filius Mereduci salutem in Domino. Nouerit uniuersitas
vestra me concesisse remisisse et quietum clamasse pro me et
heredibus meis domino meo Edwardo illustri regi Anglie domino
Hibernie et duci Aquitanie et heredibus suis castrum de Dineuor
cum dominicis et cum westua de Sclogans ad illud castrum
spectantibus et totum ius et clamium quod habui vel habere potui
in predictis castro dominicis et cum westua de Sclogans, ita quod
nec ego uel heredes mei aliquod ius uel clamium in predictis
castro dominicis et westua de Sclogans vel escambium pro eisdem
exigere vel vendicare poterimus in perpetuum. In cuius rei testi-
monium presentibuslitteris sigillum meum apposui. Hiis testibus :
Willelmo de Valencia, Henrico de Lacy comite Lync[olnie],
Johanne de Warrenna comite Surr[eie], Johanne de Vescy, <1[4ol.>1
379 <1verso]>1 Ottone de Grandisono, Reginaldo de Grey, Roberto de
Tybetot, Stephano de Penestr[ia], magistro Roberto de Scharde-
burgo decano Ebor[aci], Roberto filio Johannis, et aliis. Datum
apud Actone Burnel sexto decimo die Octobris anno regni pre-
dicti domini regis undecimo.
2I3. DE DECEM MARCIS SOLUTIS UXORI HOWELI FILII GRIFFINI
PRO REGE.
Nouerint uniuersi quod ego Gwenheuer quondam uxor domin
Howely filii Griffini recepi decem marcas sterlingorum a domino
Edwardo Dei gracia rege Anglie illustri pro omnibus dampnis
mihi factis occasione guerre Wallie, et eundem dominum regem
et heredes suos de omnibus exactionibus et demandis racione
dampnorum predictorum quietum clamo in perpetuum per pre-
sentes. In cuius rei testimonium una cum sigillis magistri Willelmi
de Luda thesaurarii warderobe predicti domini regis et fratris
Walteri de Wyntreburn sigillum meum apposui huic scripto.
Datum apud castrum de Bere die Dominica proxima post festum
Omnium Sanctorum A.D. McC octogesimo quarto.
*2I4. J[oHANNEs] ARcHIEPIscoPUs CANTUARIENsIs sCRIBIT REGI
PRo CoMBUsTIoNE ET DEsTRUcTIoNE EccLEsIARUM WALLEN-
sIUM.
Excellentissimo principi ac domino Edwardo Dei gracia regi Anglie
domino Hibernie et duci Aquitanie frater J[ohannes] permis-
sione diuina Cantuariensis ecclesie minister humilis, tocius Anglie
primas, salutem illam quam verum tribuit salutare cum omni reue-
rencia et honore. Quamuis nuper contra Wallensium indomitam
proteruiam coegerit pupplica necessitas innocenciam cordis vestri
vexilla erigere et agones victoriosi certaminis attemptare, quia
tamen [iuxta]1 preliancium euentus varios plurima sunt comissa que
preter vestri iussiones imperii lesisse videntur in rerum dispendiis
et personarum grauaminibus ecclesiasticam plurimum libertatem,
vos ad ea que dei sunt paratum gerentes animum voluistis ut nos,
qui in spI.ritualibus habemus magestati regie famulari, prouI-dere-
mus sollicite ne in hac parte quisquam remaneat consciencie
vestre scrupulus in futurum ex illis que preter intencionemvestram
ut plurimum in predicti progressu prelii contigerunt. Quia igitur
veritatem querit regia celsitudo nec decet gradum nostrum vobis
palpando suggerere falsitatem : in primis dominacioni vestre scri-
bimus quod in hiis factis que contra legem Altissimi perpetrantur
intencio boni licet reatum attenuet dampnacionis tamen periculum
non excludit, sicut nec est immunis a scelere qui furatur ut elemo-
sinam largiatur, nec recte incedit qui ad finem intentus callem
elegit tortuosum. Secundo adicimus quod licet contra vel preter
voluntatem uestram expressam et ecclesiasticam ratihabicionem
multe fuerint iniurie ecclesiis et ecclesiasticis personis ac innocenti-
bus aliis irrogate, non tamen potest se magestas regia excusare in
hiis que sub dissimulacionis vestre pallio prouenerunt, quoniam si
a principio guerre seueritatis regie terroribus fuissent malefactores
huiusmodi penalibus iudiciis refrenati, non accidissent ex parte
maxima ecclesiarum grauamina que postea sunt secuta : obligatur
igitur in talibus vestra dominacio ex fauore, fauere enim dicitur
qui cum possit et cui ex officio incumbit manifeste imminenti
fa-[fo. ccclxxx]cinori desinit obuiare. Tercio quia per partes
Wallie visitacionis freti officio transeuntes personas ecclesiasticas
et monasticas audiuimus conquerentes de ecclesiis et sacris edibus
spoliatis et pariter concrematis, laicos eciam de rebus suis ab eccle-
siis et cimiteriis in quibus recondite fuerant sacrilege asportatis,
Ipsorum querelis cupientes satisfacere de assensu conquerencium
ordinamus ut de assensu regio persone eligantur testimonio fide-
digne que per loca omnia Wallie circueant desolata, et vocatis
qui fuerint euocandi inquirant cum omni diligencia fidedignos
per iuratos de huiusmodi malefactis et personis illorum qui talia
perpetrauerunt, et si compertum fuerit quod bona ecclesiasticis
officiis deputata utpote libri calices campane vasa quecumque
vestimenta vel ornamenta quelibet de ecclesiis sublata fuerint uel
alias undecumque, ad restitucionem eorundem integram ad inter-
esse super iniuriis raptores huiusmodi si persone note fuerint et
soluendi habeant potestatem per censuram ecclesiasticam et si
illa non sufficiat per serenitatem1 regiam compellantur; quod si
personarum noticia non valeat indagari vel note non sufficiant
satisfacere de predictis, credimus magestatem regiam pro racione
pretacta ad satisfactionem huiusmodi obligari, ita tamen quod
raptores ad solucionem impotentes sicut excommunicati graui
poena canonica percellantur. Clericos nota qui contra iura regie
magestatis arma hostiliter detulerunt uel alios ad huiusmodi
iniurias excitauerunt cuiuscumque gradus fuerint aut honoris
cum hoc fuerit in forma canonica declaratum per suos ordinarios
conpelli precipimus ut tam sufficienter satisfaciant regie maiestati
ne nos ad hec manus cogamur extendere duriores. Si vero clericis
huiusmodi nichil habentibus nisi de bonis ecclesiasticis quicquam
ablatum fuerit de eisdem, restituendum illud credimus ecclesie
non materiali fabrice set congregacionibus pauperum fidelium
quibus presunt per superiorem vel bonorum virorum industriam
ad hoc specialiter electorum, et restitucionem faciant spoliatores si
sufficiunt et noti fuerint, et hiis deficientibus per clemenciam
regiam esse credimus prouidendum. Ceteris autem personis
ecclesiasticis et religiosis que nullatenus opere uel opera consilio
uel fauore magestati et paci regie derogarunt, de dampnis et inter-
esse fiat satisfactio plenaria in forma superius annotata. Laicarum
vero tres fuerunt in hiis partibus differencie personarum. Quedam
enimfuerunt licet pauce penitus innocentes : et istis debet in forma
predicta fieri plenarie restitucio spoliatis. Alie vero fuerunt clam
vel palam regiis iuribus aduersantes: et istis cum legitime consti-
terit de eisdem nullam esse restitucionem credimus faciendam,
eciam si bona ipsorum fuerint auctoritate regia in ecclesiis occupata,
quia propter inimiciciarum nephas ius rerum huiusmodi quod
habuerant perdiderunt: pro violencia tamen illata ecclesie si que
fuerit in forma debita satisfiat. Fuerunt insuper tercii generis
persone que metu tirannidis pristine honori regio restiterunt: et
in istis cum de animi innocencia constiterit releuandis regalis se ut
putamus misericordia declarabit. In occupacione autem bonorum
seu clericalium seu laicalium triplex circumstancia excusat vel
parcialiter uel totaliter occupantes, verbi gracia : si manifesta
necessitate coacti manus ad huiusmodi extenderunt siue in ecclesiis
siue extra, in tali enim necessitate omnia creduntur esse principis
rem pupplicam defensantis, dum tamen modum teneat occupando :
item si propter hec occupentur bona huiusmodi ut ipsorum
possessoribus invalidis conseruentur: item si idcirco occupentur
ne ad manus hostium casu aliquo deducantur. De incendiis
autem ecclesiarum et sacrarum edium religiosorum uel secu-
larium <1[4ol.>1 38o <1verso]>1 clericorum seu eciam laicorum idem intelli-
gimus quod de rebus eorundem superius est notatum, hoc excepto
quod ecclesiarum et sacrarum edium consumpciones et incendI-a
nullo obstante delicto hominis sunt restitucione debita plenarie
compensanda. Incendiarios autem1 qui ex certa malicia ecclesias
incenderunt uel ausu illicito edes alias ex quibus accensis ignis
consumens hesit ecclesiis, postquam nominatim per ecclesiam
sentencia canonis contra personas earum fuerit publicata dum-
taxat absolucione apostolica credimus indigere; et licet nullum
nouerimus huiusmodi scelere irretitum, causam non nocet si apo-
stolica clemencia imploretur, ut si qui sic denunciati occurrerint
possint per locorum ordinarios absolui ex gracia speciali. Ad abso-
luendum vero illos qui in casu illicito clericos interfecerunt uel
leserunt enormiter non consueuit apostolica auctoritas alicui
absenti concedere potestatem. Et quia illi qui huiusmodi incendia
perpetrarunt ad gremium sancte matris ecclesie pro absolucionis
gracia confugerunt, non decet prelatos ad denunciacionem excom-
municacionis vel alia grauamina procedere contra eos, presertim
quia pietas vestra pro ipsis satisfacere est parata modo superius
annotato. Licet autem nulla lex ciuilis uel canonica vos videatur
aliquatenus obligare ad satisfaciendum pro dampnis ecclesiis uel
ecclesiasticis personis per Leulinum quondam principem Wallie
irrogatis, quamuis ad dominium vestrum non hereditario sed iure
regio peruenerunt bona sua, quia tamen Imperatori Summo qui
essencialiter est dominus omnes sue seruiunt creature, decere
credimus maiestatem vestram que a Summo Rege regni terreni
optinet baiulatum de bonis eius vestre dispensacioni creditis
honoris sui resarcire iniurias per dispensatorem uel verius dissipa-
torem pristinum inpetratas. Hec illustrissime principum vobI-s
scribimus sine preiudicio sentencie melioris, sigilli nostri muni-
mine roborata. De loco autem Aberconewey seu dedicacione
episcopali seu sepultura christianorum corporum religioso effecto
et consimilibus, iuxta canonicas sanciones idem sentimus quod
vobis per prudentes alios est consultum. Valeat et vigeat regia
celsitudo ad diuini nominis gloriam quamdiu celi sydera rota-
buntur. Datum Bangorie in crastino Natiuitatis Sancti Johannis
Baptiste A.D. McC octogesimo quarto, ordinacionis nostre sexto.
2I5. DE xL soLIDIs QUos REsUs FILIUs MERAD[UcI] soLUIT
PHILIPPo CLERIco DE KEDwELLEY.
Omnibus ChristI. fidelibus has litteras visuris uel audituris Philip-
pus clericus de Kedwely salutem in Domino. Nouerit uniuersitas
vestra me recepisse de domino Reso filio Mereduci quadraginta
solidos de feodo meo et in quibus mihi tenebatur soluendis ad
festum sancti Michaelis anno regni regis Edwardi quarto decimo,
quare in dicta solucione dicto Reso litteras meas de acquietacione
feci. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum meum
apposui.
Uniuersis presentes litteras visuris uel audituris Meuric filius
Lewelini de Brecon salutem. [fo. ccclxxxi] Nouerit uniuersitas
vestra nos, pro deliberacione obsidis nostri quem dedimus domino
nostro [Lewelino] principi Wallie domino Snaudon pro nostra
fidelitate et homagio nostro perpetuo versus eundem obser-
uando, dedisse fideiussores subscriptos quod ad diem quem dictus
dominus Lewelinus uoluerit nos dictum obsidem trademus in
manu sua in statu in quo nunc1 est. Si uero nos dictum obsidem
non restituerimus vel ab homagio et fidelitate dicti principis reces-
serimus, subscripti fideiussores remanebunt pro nobis obligati
prefato principi in centum marcis soluendis, videlicet Hiwel
filius Resi Gryc, Trahaearn filius Gadugavn, duo filii Eeinnaun
filii Gwalt[er], duo filii Arauudir filii Owein, Hiwel ab Iuor,
Mared[uc] ab Kynwric. Supponimus eciam nos iurisdictioni
domini episcopi Meneuensis qui pro tempore fuerit quod possit
sentenciam excommunicacionis in personam nostram fulminare
si contra prescripta venire presumpserimus. In cuius rei testi-
monium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus. Datum
et actum apud Ridbriu A.D. MCcLxxI in crastino beati Leonardi.
2I7. DE sEx MARCIs soLUTIs PHILIPPo CLERICo DE KEDwELY IN
PARTEM soLUcIoNIs xx MARCARUM QUAs REsUs [slc].
Omnibus Christi fidelibus has lI.tteras visuris vel audituris Philip-
pus clericus de Kedwely salutem in Domino. Noueritis me recepisse
sex marcas per manus Ressi ab Mereduth de xx tribus marcis in
quibus dictus Resus mihi tenetur, et idio volo et concedo quod
dictus Ressus quietus sit de predictis sex marcis. In cuius rei
testimonium has litteras meas sibi fieri feci patentes. Datum apud
Aberwilli die Martis proxima ante Mediam Quadragesimam anno
regni regis E[dwardi] sexto.
218. DE L soLIDIs soLUTIs CAPELLANo DE BATERUAN PRo DAMPNIs
ILLATIs ECCLEsIE sUE.
Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit Madocus capel-
lanus de Boteuaru salutem in Domino sempiternam. Nouerit
uniuersitas vestra me recepisse nomine ecclesie mee quinquaginta
solidos a discretis viris Priore de Rutllan, Gardiano de Lanmais, et
R[adulfo] de Bretun. In cuius rei testimonium dominum regem
a dicta pecunia quietum clamo et sigillum meum huic apposui
A.D. MCCLxxxIIII .
2I9. REsUs FILIUs MAREDUcI TENETUR LAURENCIo BACIN IN xII
LIBRIs ET xII soLIDIs.
Omnibus Christi fidelibus has litteras visuris vel audituris Resus
filius Mareduci salutem in Domino. Nouerit uniuersitas vestra me
teneri Laurencio Bacyn burgensi de Kermerdin in xii libris et
xii solidis sterlingorum ex causa mutui eidem vel suo attornato
citra proximum festum apostolorum Philippi et Jacobi anno
Domini MCc septuagesimo1 octauo in denariis vel denariatis
soluendis, et si dictam pecuniam domino Laurencio ad dictum
terminum me soluere non contingat, volo quod habeat lanam
albam et siccam ad dictum festum apostolorum Philippi et Jacobi
in dicte pecunie solucione. In cuius rei testimonium presenti
scripto sigillum meum apposui.
<1[fol.>1 38I <1verso]>1
DE DENARIIS SOLUTIS PRO DAMPNIS ILLATIS ECCLESIIS IN WALLIA.
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris
Guyn rector ecclesie de Landerwael salutem. Nouerit uniuersitas
vestra me recepisse quatuor libras pro dampnis ecclesie mee illatis
per manum dominorum scilicet Prioris de Rudlan, et Gardiani de
Lawaes, et R[adulfi] de Brocthon. In cuius rei testimonium
sigillum meum est appensum. Datum in crastino Animarum
apud Cestriam A.D. M ducentesimo LxxxIIII.
Omnibus ad quos presentes littere peruenerint Kindelu vicarius
ecclesie de Lanpedyr salutem in Domino sempiternam. Nouerit
uniuersitas vestra me recepisse i marcam ecclesie mee nomine a
discretis viris Priore Fratrum Predicatorum de Rudlan, et a
Gardiano de Landeays, et a magistro Radulfo de Bretun, die
Sabati proxima post festum Omnium Sanctorum et a dicta pecunia
dominum regem quietum clamaui A.D. McC octogesimo quarto.
In cuius rei testimonium sigillum decani presentibus apposui.
Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Madocus
. vicarius ecclesie de Abergel[e] salutem. Noueritis me recepisse
pro dampnis ecclesie mee vi marcas sterlingorum per manus
Prioris de Rudlan, Gardiani de Lanmaes, et magistri Radulfi de
Brochtone, inquisitorum, in crastino Animarum anno regni regis
E[dwardi] xii in abbacia Cestrie. In cuius rei testimonium has
litteras sibi fecimus patentes. Datum die et loco supradictis.
Omnibus presentes litteras inspecturis L rector ecclesie de
Lanndegla Assauensis dyocesis salutem. Noueritis quod nos re-
cepimus triginta et tres solidos sterlingorum a dominis Priore
Radl[an], Gardiano de Llaboys, et Radulfo de Broctone, pro
dampnis ecclesie nostre predicte in ultima gwerra illatis, de quibus
triginta et tribus solidis dominum regem quietum clamamus in
perpetuum per presentes. In cuius rei testimonium presentI-
scripto sigillum nostrum apposuimus anno regni regis Edwardi
duodecimo.
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris
Ricardus presbiter de Nanherch salutem. Nouerit uniuersitas
vestra me recepisse triginta solidos pro dampnis ecclesie mee illatis
per manum dominorum scilicet Prioris de Rudlan, et Gardiani de
Lamvaes, et R[adulfi] clerici domini regis. In cuius rei testi-
monium sigillum meum est appensum. Datum A.D. MCCLxxxIIII
in crastino Animarum apud Cestriam.
fo. ccclxxxii
225. SUPPLICACIO AD DOMINUM RESUM MERADUCH PRO DE-
LIBERACIONE CUIUSDAM WALLENSIS.
Nobilissimo viro et discreto Res ab Mereduth A de Pin con-
stabularius domini Galfridi de Canndeuile domini Landstephan
salutem si placet et reuerenciam. Grates multimodas vobis
refero pro homine domini mei quod cepI.stis et recenter in
carcere vestro per precarium domini Willelmi de Cannvile,1 unde
precor vobis quod idem homo incarceratus latori presencium
faciatis deliberare, sicut inter vos et domI.num Willelmum de
Cannvile prouisum est. Sciatis quod nobis datum est intelligi
quod dictus homo incarceratus vobis satisfecit, unde manifesto
vobis quod versus dominum meum pro pace habenda graciam
suam impetrauit. In cuius rei testimonium has litteras meas vobis
mitto patentes. Datum apud Landestep[han] [die] Lune proxima
post festum translacionis Sancti Thome Martiris.
DE DENARIIs soLUTIs PRo DAMPNIs ILLATIs DIUERsIs PERsoNIs IN
WALLIA.
Uniuersis ad quos presentes littere peruenerint Ricardus decanus
Assauensis rector ecclesie de Henllan salutem. Noueritis nos
recepisse pro dampnis ecclesie nostre l solidos per manus fratris
Nicholai de Rademere, fratris Roberti de Cestria, Radulfi de
Brochton, inquisitorum, in crastino Animarum anno regni regis
E[dwardi] xii in abbacia Cestrie. In cuius rei testimonium has
litteras meas sibi fecimus patentes. Datum die et loco supradictis.
Omnibus has litteras inspecturis Willelmus filius Dauid de
Lanuaes, Bangorensis diocesis, salutem. Noueritis me recepisse
tres libras pro dampnis mihi innocenti illatis in ista ultima guerra,
per manum discretorum regis inquisitorum videlicet Prioris de
Rodlan, Gardiani de Lanmaes, Radulfi de Brocton.1 In cuius
rei testimonium sigillum nostrum presenti scripto apposuimus.
Datum apud Cestriam in crastino Commemoracionis Animarum
anno regni regis E[dwardi] xii.
Uniuersis presentes litteras inspecturis Anianus rector ecclesie de
Lannveyr, Bangorensis diocesis, salutem. Noueritis me recepisse
pro dampnis ecclesie mee illatis x libras per manus fratris Nicholai
de Rademere, fratris Roberti de Cestria, et Radulfi de Brocton,
i nquisitorum, in crastino Animarum anno regni regis E[dwardi] xii
in abbacia Cestrie. In cuius rei testimonium has litteras nostras
sibi fecimus patentes. Data die et loco supradictis.
Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Ednevad
vicarius ecclesie de Dynerrth salutem. Noueritis me recepisse pro
dampnis ecclesie mee xxx solidos per manus fratris Nicholai de
Rademere, fratris Roberti de Cestria, et Radulfi de Brechtidun,
inquisitorum, in crastino Animarum anno regni regis E[dwardi]
xii in abbacia Cestrie. In cuius rei testimonium has litteras nostras
sibi fecimus patentes. Datum die et loco supradictis.
<1[fol.>1 382 <1verso]>1
230. MANDATUM FUIT DOMINO RADULFO DE BROUTON QUOD
DELIBERAT MAGISTRO HENRICO DE BRAY IN XXI LIBRAS VI
SOLIDOS VIII DENARIOS.
Paganus de Cadurco dilecto et fideli suo domino Radulfo de
Brouton illustris regis Anglie clerico salutem. Mandamus vobis
ex parte domini regis quatinus liberetis magistro Henrico de Brai
xxi libras sex solidos viii denarios pro duobus equis emptis ab
eodem per visum marescalli regis ad opus domini regis ; et domino
Ingeramo de Vilers militi constabulario de Dynneuer et Karkanny
pro arreragiis vadiorum suorum xxi libras xiii solidos vii denarios
obulum. In cuius rei testimonium presentes litteras nostras vobis
mittimus patentes. Datum apud Kenemarford die Lune in septi-
mana Pasche anno rengni regis Edwardi sexto.
231. LITTERA ROBERTI DE HENLEY PRIORIS DE KARDIGAN TESTI-
FICANS RUOD ROTULOS ET TALLEAS EXPENSARUM CIRCA CASTRUM
DE LAMPADERUAN DILIGENTER INSPEXIT ET EXAMINAUIT.
Uenerande discrecionis viro magistro Thome Bek domini regis
tesaurario suus si placet Robertus de Henley prior de Kardigan
salutem reuerenciam et honorem. Vestra nouerit dominacio nos
ad preceptum nobilium dominorum Willelmi de Valencia et
Patricii de Cadurco locum domini regis in West Wallia tenencium
inspexisse et diligenter examinasse rotulos et talleas Radulfi clerici
dicti domini regis de missionibus et expensis circa castrum de
Lampaderuaur appositis a tempore Pasche usque ad festum
Omnium Sanctorum, per visum et testimonium magistrorum
eiusdem operis et quatuor proborum et legalium burgensium pre-
dicte ville iuratorum, quas missiones et expensas bene et fideliter
vidimus impositas et allocandas; quarum missionum et expen-
sarum rotulos vobis sub sigillo nostro mittimus inclusos, et ut
hec euidencius credatis vobis litteras nostras mittimus testimoni ales.
Datum in castro de Lampaderuaor die Dominica proxima post
festum Sancti Luce Ewangeliste anno regni regis Edwardi sexto.
232. LITTERA PRIORIS DE KARDIGAN PER QUAM TESTIFICATUR
EXAMINASSE ET INSPEXISSE ROTULOS EXPENSARUM DE OPERE
LAMPADERUAN.
Uniuersis quorum interest Robertus de Henley prior de Kardigan
visor deputatus in opere de Lampaderuaur per preceptum domi-
norum Willelmi de Valencia et Patricii de Cadurc[o] tenencium
locum domini regis in Westwallia salutem in Domino. NouerI-tis
nos ad preceptum predictorum dominorum Willelmi et Patricii
inspexisse et diligenter examinasse rotulos expensarum et misarum
factarum per manus Radulfi de Brothon clerici domini regis in
Westwallia in predicto opere de Lampaderuaur, et hoc in presencia
et per visum ac testimonium magistrorum operis et proborum
virorum ville supradicte, opere incipiente die Dominica proxima
ante Annunciacionem Beate Marie Virginis anno regni regis
E[dwardi] septimo et durante usque ad festum Pentecostes anno
supradicto, quo die Vincensius de Hilton suus contrarotulator ad
Ipsum venIt' qua summa continetur IIIIxI lIbras vI solIdos xI
denarios bene et fideliter in presencia nostra approbata et conpu-
tata, quarum expensarum et misarum rotulos vobis mittimus sub
sigillo nostro singnatas. Valete. Datum apud Lampaderuaur die
Martis proxima post festum Sancte Trinitatis anno prenotato.
fo. ccclxxxiii1
233. LIMRERA QUOP GRIFFINUS WENNUNWINI DEDIT LEWELINO
FILIo sUo MANERIUM DE BoTINToN, ETC.
[S]ciant presentes et futuri quod ego Griffinus filius Wennunwyny
dominus de Keueyloc dedi et concessi et hac presenti carta mea
confirmaui Lewelino filio meo, si me et Hawisam uxorem meam
matrem suam supravixerit, totum manerium meum de Botinton,
videlicet Botintone et Oleretun et le Hop cum omnibus suis
pertinenciis et apendiciis infra terminos suos; concessi eciam
eidem Lewelino totam terram de Deudouer cum omnibus suis
pertinenciis et apendiciis infra terminos; preterea concessi eidem
Lanneruel et Lessen et Kniwitlle in Creinon cum omnibus suis
pertinenciis et apendiciis infra terminos suos ; habendas et tenendas
omnes predictas terras post mortem meam et post mortem Hawisie
uxoris mee de me et heredibus meis sibi et heredibus suis libere
quiete bene et in pace plenarie et integre et honorifice, I.n bosco in
plano in viis in semitis in pratis in pascuis et pasturis in aquis in
molendinis et in omnibus aliis locis predictis terris pertinentibus,
adeo libere quam Margareta bone memorie mater mea melius
integrius et liberius eas unquam tenuit in vita sua in omnibus,
saluo michi et heredibus meis principali dominio in terris predictis
quantum pertinet ad principale dominium. Et quia volo quod hec
mea donacio concessio et carte mee confirmacio rata et stabilis
permaneat et inuiolata presentem cartam sigilli mei munimine
roboraui. Hiis testibus : domino Jacobo tunc abbate de Pola, fratre
Goronu Puffing tunc priore de Pola, fratre Aniano Du eiusdem
domus, viris religiosis, Ada filio Maurici tunc officiali de Powys,
Tudur filio Goronov tunc officiali de Keueloc, Griffino filio Wen,
Geruasio filio Goronov, Aniano filio Ydeneueth filii Sulien, Aniano
filio Ydeneneueth filii Aniani tunc senescallo de Scedstrad-
marchel, Griffino filio Meurich penkenadel de Kykydua, Ruat-
llann tunc senescallo de Scedllanharhud[ol], Roberto de Say
tunc balliuo de Pola, Willelmo de Ekun tunc castri clerico, et
multis aliis. Datum apud castrum de Pola die Sancti Dauid
Episcopi A.D. M ducentesimo septuagesimo.
234. DE PEcUNIA soLUTA PRo DAMPNIs ILLATIs DoMUI DE LANLYR.
[O]mnibus ad quos presentes littere peruenerint frater Johannes
dictus Kaeau monacus de Strata Florida et procurator domine
Abatisse et conuentus de Llanllyr salutem in Domino. Quoniam
magnificus princeps noster dominus Edwardus Dei gracia illustris
rex Anglie pro dampnis et oppressionibus domui de Lannllyr
tempore guerre preterite illatis sua largiflua bonitate quadraginta
marcas de elemosina sua contulit per manus inquisitorum, scilicet
Prioris Rodelani, Gardiani de Lanmaes, et domini R[adulfi] de
Brocton, predictum autem dominum regem super predictis
quadraginta marcis pro omnibus dampnis domui1 de Llanllyr
illatis quietum clamamus in perpetuum per presentes. Et quia
sigillum predicte abbatisse tunc temporis non habui, sigillum
venerabilium patrum de Estrad Marchell et de Lynegwestel
abbatum presentibus apponi procuraui. Datum in abbacia Cestrie
in crastino Animarum anno regni regis Edwardi duodecimo.
<1[fol.>1 383 <1verso]>1
235. [CARTA] GRUFI FILII [MEREDU]cI DE TERRA [QUAM DE]DIT
REso [IUNIoRI].
[O]mnibus Christi fidelibus has litteras visuris vel audituris Grufut
filius Maredut filii Owein salutem in Domino. Noueritis nos pro
nobis et heredibus nostris dedisse et concessisse et contra omnes
homines et feminas warantizasse Reso JunI,ori filio Resy filii
Maelgun totam terram de Canteref Penwedic in terminis et finibus
suis in bosco in plano cultis et incultis libere et pacifice in per-
petuum possidendam sine aliqua vexacione contradictione seu
cauillacione ex parte nostra seu heredum nostrorum. Pro hac
autem donacione et concessione predictus Resus et heredes sui
dedit nobis et concessit et heredibus Mareduc filii Oweyn
omnI.no Keredigiawn similiter in finibus et terminis suis et in
omnibus aliis ad dictam terram pertinentibus prout antecessores
nostri plenius et liberius possederunt, dum ipse R[esus] cum toto
posse suo sit paratus ad dominum Dauid principem venire infra
festum Beati Johannis Baptiste. In cuius rei testimonium pre-
senti carte sigillum nostrum fecimus apponi. Datum apud Llan-
peris A.D. MCC octogesimo tercio die Dominica in crastino Philippi
et Jacobi. Et ut ista conuencio sit stabilis et rata et inconcussa ex
utraque parte predictus Resus faciat nobis litteras suas patentes
sub hac forma. Hiis testibus: Houel filio Res, Res Vichan,
Goronw filio Heylyn tunc senescallo domini, Morgant filio Mare-
duc, Llewelyn filio Res, et multis aliis.
236. DE DENARIIs soLUTIs PRo DAMPNIs ILLATIs [QUIBUs]DAM
ECCLEsIIs IN WALLIA.
[U]niuersis quorum interest Archidiaconus Bangor[ie] salutem.
Noueritis nos recepisse decem libras per manus Prioris de Rothe-
lan, Gardiani de Lamas, et domini Radulfi de Brohton, in crastino
Animarum anno regni regis E[dwardi] duodecimo in abbacI-a de
Cestria. In cuius rei testimonium has litteras nostras sibi fecimus
patentes. Data die et loco supradictis.
237. DE EoDEM.
[U]niuersis presentes litteras inspecturis Madocus scolaris de
Gresfort salutem. Noueritis me recepisse pro dampno meo per
manus dI. scretorum virorum, scilicet Prioris, et magistri Radulfi, et
Gardiani de Llanaes, quatuor solidos in crastino Animarum anno
regni regis Edwardi duodecimo in die et loco supradictis. In
cuius rei testimonium has litteras nostras sibi fecimus patentes.
Datum die et loco supradictis.
238. DE EoDEM.
[O]mnibus ad quos presentes littere peruenerint Johannes capel-
lanus rector ecclesie de Betws salutem in Domino sempiternam.
Nouerit uniuersitas vestra me recepisse nomine ecclesie mee a
discretis viris Priore Fratrum Predicatorum de Rutlan, Gardiano
de Llanvaes, et magistro Radulfo de Britwn, xx solidos die Sabbati
proxima post festum Omnium Sanctorum apud Cestriam, et
dicta pecunia dominum regem quietum clamaui. In cuius rei
testimonium sigillum Dauid decani de Arllechwet his presentibus
apposui A.D. MCC octuagesimo quarto.
239. DE EoDEM.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Kuelinus
vicarius ecclesie de Vach salutem. Nouer[fo. ccclxxxiiii]itis me
recepisse per manus fratris Nicholai, fratris Roberti de Cestria, et
Ranbaldi de Britun, in crastino Animarum in abbacia Cestrie pro
dampnis ecclesie mee xii libras. In cuius rei testimonium presentes
litteras feci fieri sibi. Datum die et loco supradictis.
240. ADHUC DE EODEM.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris
magister Matricius salutem in Domino. Nouerituniuersitas vestra
me recepisse pro dampnis ecclesie mee illatis xii solidos per manum
dominorum, scilicet Prioris de Rudlan, et Gardiani de Llanvaes, et
Radulfi de Brouton, de qua pecunia dominum regem quietum
clamamus in perpetuum per presentes. In cuius rei testimonium
sigillum meum est apensum. Datum in crastino Animarum A.D.
MCCLXXXIIII.
241. DE EODEM.
[O]mnibus presentes litteras uisuris Tegwired vicarius de Llangun
salutem. Noueritis me recepisse quatuordecim libras sterlingorum
a discretis viris Priore de Rudlan, Gardiano de Llanevays, et
magistro Radulfo de Brocton, pro dampnis et conbustione ecclesie
mee ad Llangun, de1 qua pecunia dominum regem quietum
clamamus in perpetuum per presentes. Datum apud Cestriam in
die Animarum anno regni regis Edwardi duodecimo.
242. DE EoDEM.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Howelus
ab Kynwric rector ecclesie de Betws salutem. Noueritis me
recepisse pro dampnis ecclesie mee duas marcas per manus fratris
Nicholai de Rademere, fratris Roberti de Cestria, et Radulfi de
Brochton, inquisitorum, in crastino Animarum anno regni regis
E[dwardi] duodecimo in abbacia Cestrie. In cuius rei testi-
monium has litteras nostras sibi fecimus patentes. Datum die et
loco supradictis.
243. DE EoDEM.
[U]niuersis quorum interest Matheus archidiaconus Angligeye
salutem. Noueritis me recepisse centum solidos per manus Prioris
de Rothelan, Roberti gardiani de Lannvaes, et domini Radulfi de
Broctone, inquisitorum, in crastino Animarum anno regni regis
E[dwardi] duodecimo in abbacia Cestrie pro dampnis in ultima
guerra michi illatis. In cuius rei testimonium has litteras meas
sibi feci patentes. Datum die et loco supradictis.
[H]ii sunt articuli in quos frater Willelmus de Suthampton
et concedit dominus rex quod
omnes predicti excepto Reso filio Resy filii Mailgun terras quas
prius de cuiuscumque dominio tenuerunt
Vacat quia scribitur in alio quaterno.
fo. ccclxxxv
[V]enerabili in Christo patri ac domino R[oberto] Dei gracia
Cantuariensi archiepiscopo ac tocius Anglie primati sui deuoti
filii Decanus et capitulum Bangor[ie] salutem et tam debitam
quam deuotam cum omni honore reuerenciam. Quia nostram1
ledi credimus conscienciam si conniuentibus oculis suggerere
falsitatem vel ueritatem exprimere quantum in nobis est sinere-
mus, ea que scimus vel vidimus seu a fidedignis didiscimus sub-
ticendo, quamobrem ducti et moti presentibus litteris vestre
paternitati significamus quod nobiles viri Griffinus filius Wen-
wynwyn et Owenus filius suus primogenitus tunc vasalli domini
Lewelini illustris principis Wallie conspiracionem quandam fece-
runt cum nobili viro domino Dauid prefati principis fratre ac tunc
vasallo, ad procurandam exheredacionem et mortem principis
memorati prout possent, prefatum Dauid sibi facientes capitaneum
ac obligantes se mutuo iuuare usque ad dicte conspiracionis con-
sumacionem. Predictus eciam Dauid, ad maiorem dicte conspira-
cionis firmitatem, filiam suam primogenitam prefato Oweno
concessit in sponsam, promittens eidem ultra paternam heredita-
tem terras de Kedeweing et de Kery pertinentes ad tenementum
seu patrimonium principis memorati. Post dictam autem con-
spiracionem prefati Dauid et Owenus, antequam dicta eorum
conspiracio fuerat pupplicata, mortem prefati principis machinare
disposuerunt, videlicet quod dictus Dauid cum suis moraretur in
comitiua prefati principis usque ad festum Purificacionis Beate
Virginis tunc venturum, et dictus Owenus interim procuraret
ducere plures equites armatos de nocte usque ad curiam preno-
minati principis in dicto Purificacionis festo, qui dictum princi-
pem prefato Dauid ducatum eis prebente si Deus permisisset in
cameram suam inuaderent et occiderent. Set propter procellas et
tempestates ac nivium inundaciones et nebulas dicto tempore
perdurantes, dictus Owenus et socii sui licet ad dictum scelus per-
petrandum parati et adinuicem adunati suam intencionem non
potuerunt effectui mancipare. Et cum hec ad prefati principis
noticiam per quosdam suos fideles qui dictam conspiracionem sibi
denudauerant peruenissent, idem princeps euocare fecit dictum
Dauid, qui tunc sua intencione frustratus ab eo discesserat, ut apud
Rodelanum ad diem certum coram eo conpareret, se super dicta
conspiracione purgaturus, qui nisi in securo conductu noluit ad
locum accedere memoratum. Et postquam in conductu securo
venerat ibidem et a principis consilio fuerat increpatus, alium diem
acceptauit apud Llanvaur in Penllinn ad respondendum precise
super sibi impositis ex parte principis memorati, ad quem diem nec
venit nec pro se misit, set diem istum anticipans cum armata suorum
multitudine terras et tenementa sua delingquens in Wallia, de nocte
tanquam profugus se transtulit ad aduersarios dicti principis sI-ne
mora, transgressiones et depredaciones non modicas in terris dicti
principis per suos faciens postmodum et exercens, contra fidelI.-
tatem homagium et iuramentum venire non abhorrens. Post hec
prefatus Owenus in comitiua dicti principis existens hesitans ne
premissa probarentur contra eum recognouit in presencia domini
episcopi Bangorensis et quorundam nostrum et religiosorum
virorum <1[4ol.>1 385 <1verso]>1 ac plurium aliorum fidedignorum, non vi
nec metu ductus set sanus et mentis sue compos, premissa totaliter
esse vera, adiciens dictam conspiracionem conuenciones et obliga-
ciones omnes inter ipsos initas et in cartis fore redactas sigillis
conspiratorum signatis, quas mater sua secum in quadam cista sua
conseruabat apud castrum de Pola: que1 post propalam principi per
ordinem fuissent exposita, proborum consilio ductus misit quinque
viros nobiles et fideles suos nuncios ad prefatum Griffinum qui
dictum suum suorum et complicum propositum et conspiracionem
ac obligaciones sibi declararent et exponerent, ac inducerent eun-
dem amicabiliter ut se domino suo principi super premissis recon-
ciliaret purgando uel aliter misericordiam obtinendo si dictum
facinus perpetrauerat. Qui cum dictum Griffinum in castro suo de
Pola reperissent sibi negocium suum declarauerunt, ac eo declarato
ad magnam eius instanciam et rogatum cum ipso pernoctarunt i.n
castro memorato, dicto Griffino promittente eis pro certo quod in
crastino una cum ipsis prenominatum adiret principem in re-
motissimis partibus Wallie tunc agentem, ut se purgaret penitus
de premissI.s. Et cum eius promissioni credentes ibidem per-
noctassent idem Griffinus salutis sue immemor propriique iura-
menti transgressor ab homagio et fidelitate sepedicti domini sui
discedens et de occulto traditore se faciens manifestum feloniam
addens felonie fraudemque fraudi connectens, predictos quinque
viros nobiles nuncios principis in obscuro distringens ergastulo
diro carceri mancipauit, ac predictum castrum suum viris belli-
cosis plus centum muniit ac armis et victualibus una cum ceteris
que ad castri municionem et defensionem pertinent ordinauit,
guerre vexillis in maiori turre leuatis domibusque de foris astanti-
bus circumquaque conbussis sicut moris est guerrancium. Et
ipsemet Griffinus cum uxore et liberis ac reliqua parte sue familie et
bonis suis de nocte se transtulit1 ut profugus ad aduersarios princi-
pis memorati, rapinas furta depredaciones hominum capciones
incendia et homicidia per suos in terris dicti principis postmodum
in anime sue detrimentum sepius faciens et exercens. Et licet
predictus princeps per religiosos viros dominum Abbatem de
Kemere et eiusdem loci Priorem Cisterciencis ordinis Bangorensis
diocesis dictum Griffinum sufficienter amonuisset, quoniam secu-
laribus personis tutus ad eum non patebat accessus, ut ad unita-
tem et fidelitatem suam reueniret, promittens eidem Griffino per
eosdem misericordiam de patratis, idem tamen Griffinus aspidis
more dictos nuncios non curauit exaudire, set indurato animo
mala malis accumulans ad mandatum dicti Dauid qui tunc
Salopsburie de nouo conspiratus et iuratus insimul cum eodem
morabat[ur] adhuc in sua pertinacia perseuerat. Ad hec, euidencia
uersacione potest celari dictam conspiracionem et scelus conpro-
bant memoratum, sicut scire poteritis per dominum episcopum
Bangorensem et alios religiosos viros de Wallia fidedignos qui
diffusiorem super premissis vobis dicere poterunt veritatem si eos
duxeritis inquirendos. Placeat igitur paternitati vestre ut ad
falsam dictorum felonum suggestionem, qui omnes suas con-
uenciones fidelitates et homagia uersus memoratum innocentem
principem infregerunt, animus vester non inclinetur ad [fo.
ccclxxxvi] condempnacionem eiusdem, set quos culpa ligat feriat
et pena. Valeat vestra paternitas bene et diu. Datum Bangor[ie]
A.D. MCCLXX sexto die Sabati proxima post Clausum Pasche.
<1[Foedera,>1 i. 532.]
fo. cccci
Adhuc scripta Wall[ie] de tali singno.1
246. LITTERA CONUENCIONIS INTER DAUID PRINCIPEM WALLIE ET
JOHANNEM FILIUM WILLELMI MARESCHALL MILITIS PER QUAM
IDEM PRINCEPS PREDICTUS PREFATO JOHANNI CONCESSIT ET
DIMISIT MANERIUM DE FOLESHAM IN COMITATU NORFOLK.
Anno regni regis Edwardi filii regis Henrici sexto in crastino
Circumcisionis Domini ita conuenit inter dominum Dauid filium
Griffini quondam principis Wallie et Elizabet uxorem eius que
fuit uxor quondam domini Willelmi Marescalli militis ex parte
una, et Johannem Marescallum filium et heredem eiusdem
domini Willelmi ex altera, videlicet quod dicti dominus Dauid et
Elizabet concesserunt et dimiserunt quietum clamauerunt sursum
reddiderunt et presenti scripto confirmauerunt prefato Johanni
totum manerium de Folesham in comitatu Norfolc cum libero
hundredo aduocacionibus ecclesiarum homagiis seruiciis wardis
releuiis eschaetis maritagiis dominicis curiarum adquisicionibus
pratis pascuis pasturis molendinis et omnibus aliis rebus et
pertinenciis expressis et non expressis ad dictum manerium
spectantibus, sine aliquo retenemento, quod quidem manerium
cum pertinenciis predictis dicti dominus Dauid et Elizabet
tenuerunt ut dotem ipsius Elizabet per mortem predicti domini
Willelmi Marescalli quondam viri sui, habendum et tenendum
predicto Johanni heredibus et assignatis suis totum predictum
manerium cum pertinenciis suis libere quiete bene et in pace
tamquam recti heredis dicti manerii in feodo et hereditate in
perpetuum, faciendo inde annuatim capitalibus dominis feodi
illius seruicia inde debita et consueta pro omnibus aliis seruiciis et
rebus cunctis. Pro hac autem concessione dimissione et quieta
clamacione et presentis scripti confirmacione predictus Johannes
Marescallus concessit dimisit et presenti scripto suo confirmauit
predictis domino Dauid et Elizabet totum manerium suum de
Norton in comitatu Norhampton cum homagiis seruiciis wardis
releuiis eschaetis maritagiis curiarum adquisicionibus ecclesiarum
aduocacionibus boscis pratis pascuis pasturis aquis viis semitis et
omnibus aliis rebus et pertinenciis ad dictum manerium spectanti-
bus sine aliqua diminucione, habendum et tenendum dictis domino
Dauid et Elizabet ad totam vitam ipsius Elizabet in forma sue
dotis tanquam in escambio dicti manerii de Folesham quod eadem
Elizabet tenuisse debebat in dotem ad totam vitam suam. Post
cuius Elizabet decessum dictum manerium de Norton cum omni-
bus pertinenciis suis predictis prefato Johanni heredibus vel
assignatis suis quiete et solute reuertatur sine impedimento dicti
domini Dauid heredum aut assignatorum suorum. Pactum est
autem et fideliter compromissum inter partes predictas quod si
extenta manerii de Folesham excedat extentam manerii de Norton
vel manerium de Norton excedat extentam manerii de Folesham
tunc pars maiorem extentam possidens supplebit et satisfaciet
parti minorem extentam possidenti in terris homagiis ita quod
minor extenta maiori equiualeat per consideracionem legalium
virorum ex utraque parte ad hoc electorum et conuocatorum. In
cuius rei testimonium partes predicte presenti scripto cyrograf-
phato alternatim sigilla sua apposuerunt. Hiis testibus: domino
Gilberto comite Glouernie, domino Rogero de Mortuo Mari,
domino Rogero Bigot comite marescallo, domino Johanne de
Vaus, domino Reginaldo de Grey, domino Ricardo de Breuse,
Johanne clerico et aliis.
247. LITTERA PRIORIS ET CONUENTUS CESTRIE DE SOLUCIONE
MILLE MARCARUM [sic] DOMINO REGI FACTA PER MANUS
RICARDI DE KOLEDONE CLERICI.
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris uel audituris
frater J[ohannes] de Caumpdene prior Sancte Werburg Cestrie
et eiusdem loci conuentus humilis in Domino uniuersitati vestre
tenore presencium duximus insinuandum Leulinum principem
Wallie per Eynum filium Thloward, Rogerum de Rothelan
clericum, Willelmum Ruffum, attornatos suos, mille libras ster-
lingorum domino regi per manum Ricardi de Koledone clerici [die]
Dominica proxima post Assencionem Domini anno gracie MCcLxx
primo in abbacia nostra Cestrie pacauisse, quam quidem pecuniam
predictus Ricardus de Koledone secum totaliter asportauit, ita quod
<1[fol.>1 401 <1verso]>1 in domo nostra de eadem nichil omnino remansit.
In cuius rei testimonium predictis Leulyni attornatis has litteras
fecimus patentes. Valete. Datum Cestrie die et anno supradictis.
248. [LITTERA DOMI]NI EDMUNDI [MISSA SENE]SCALLO SUO [DE
KERMERD]YN ET CAR[DIGAN QUOD] FACIAT HABERE [SEYSI-
NAM DOMI]No E[DWARDO] REGI [ANGLIE PREDICTO]RUM
COMITATUUM [CUM SUIS PERTINENCIIS].
Edmundus filius inclite recordacionis Henrici regis Anglie dilecto
et fideli1 domino Johanni de Bello Campo senescallo suo de
Kermerdyn et Cardigan salutem. Cum reddiderimus et pro nobis
et heredibus nostris inperpetuum quietum clamauerimus egregio
principi domino et fratri nostro karissimo domino Edwardo regi
Anglie illustri comitatus et castra de Kermerdyn et Cardigan et
omnes terras et tenementa cum pertinenciis que habuimus in
predictis comitatibus sine ullo retenemento, habendos et tenendos
eidem domino regi et heredibus vel assignatis suis inperpetuum
prout in carta quam inde de nobis habet plenius continetur, vobis
mandamus quatenus seysinam predictorum comitatuum castrorum
terrarum et tenementorum cum pertinenciis eidem domino regi
vel eius attornatis habere faciatis. In cuius rei testimonium vobis
mittimus has litteras nostras patentes. Datum Kenell[worth]
ultimo die Nouembris A.D. MCCLxx nono.
249. [LITTERA QUIETUM] CLAM[ACIONIS DOMINI EDWARDI REGIS]
ANGLIE [FACTA LEW]ELINO [PRINCIPI W]ALLIE DE [QUIN-
GENTIS] MARCIS PRO [sic].
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aqui-
tanie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem.
ScI-atis quod cum dilectus et fidelis noster Lewelinus filius Griffini
princeps Wallie teneatur nobis soluere quingentas marcas ad
scaccarium nostrum Cestrie in festo Sancti Michaelis pro terra de
Anglesheye et pro porcione Dauid fratris sui tenendis donec idem
Lewelinus tantam pecunie quantitatem nobis et heredibus nostris
soluerit vel docuerit se soluisse quantam domino H[enrico] regi
patri nostro et nobis de antiquo debito debebat, prout in litteris
ipsius principis nobis inde confectis plenius continetur, idem
princeps liberauit nobis apud Rothelan per manus dilectorum et
fi delium nostrorum Guncelini de Badolosmere justiciarii nostri
Cestrie et magistri Willelmi de Perton receptoris nostri apud
Rothelan quingentas marcas de termino Sancti Michaelis A.D. McC
septuagesimo nono et anno regni nostro septimo, de quibus
quidem quingentis marcis prefatum principem et heredes suos
pro nobis et heredibus nostris tenore presencium quietamus. Et
licet prefatus princeps solucionem dictarum quingentarum mar-
carum fecit apud Rothelan ubi eam fecisse debuerat apud
Cestriam ut predictum est, quod eidem principi concesseramus
illa vice de gracia nostra speciali, nolumus tamen quod alie
soluciones nobis inde extunc faciende alibi fiant quam apud
Cestriam, seu quod gracia illa nobis vel heredibus nostris vertatur
in preiudicium vel trahatur in consuetudinem seu consequenciam
temporibus futuris. In cuius rei testimonium has litteras nostras
fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Westmonasterium
xxviii die Octobris anno regni nostri septimo.
250. [LITTERA THOME] FILII ADE [DE SWANETON] OBLIGA[TORIA
PER QUAM OBLIG]ATUR DAUID [FILIO GRIFFINI] IN QUIN[QUA-
GINTA MARCIS PRO] MANERIO [DE FOLESHAM] AB EODEM
[DAUID AD FIR]MAM RECEPTO.
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris
Thomas filius Ade de Swannetun salutem in Domino. Noueritis
me teneri Dauid filio Griffini et Elizabet uxori eius in quinqua-
ginta marcis argenti eisdem vel suo certo attornato qui litteras
patentes de recepcione dicte pecunie signatas sigillo dicti Dauid
secum tulerit annuatim soluendis a crastino Natiuitatis Sancti
Johannis Baptiste anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis
quinquagesimo secundo usque ad terminum decem annorum
proximo sequencium omnino completorum, scilicet quolibet anno
die in octabis Purificacionis Beate Marie in ecclesia Fratrum
Predicatorum apud Cantebrig viginti quinque marcas, et quolibet
anno die in octabis Sancti Johannis Baptiste ad nundinas Sancti
Botulphi in ecclesia Fratrum Predicatorum in eadem villa Sancti
Botulphi viginti quinque marcas pro [fo. ccccii] manerio suo de
Folisham quod de eisdem per decem annos predictos ad firmam
recepi. Et si contingat me quod absit in solucione dicte pecunie
dictis terminis vel locis in toto vel in parte deficere obligo me et
heredes meos districtioni vicecomitis Norf[olc] qui pro tempore
fuerit ad distringendum de die in diem per omnia bona nostra
mobilia et inmobilia ubicumque fuerint inuenta quousque dictis
Dauid et Elizabet vel eorum certo attornato de dicta solucione
satisfecerimus competenter. Et uolo et concedo quod dictus vice-
comes pro qualibet districtione sic super me facta viginti solidos
ad opus suum de me possit capere. Volo eciam et concedo quod
dicti Dauid et Elizabet pro quolibet termino non obseruato
centum solidos argenti ad opus suum de me possint capere.
Noueritis eciam me teneri per obligacionem predictam libertates
dicti manerii sine lesione vel deterioracione in toto dicto termino
conseruare, et quod teneor per eandem obligacionem post dictum
terminum transactum dictum manerium de Folisham cum dicto
hundredo et omnibus aliis suis pertinenciis in adeo bono statu vel
in meliori quam quod illud recepi dictis Dauid et Elizabet sine
aliqua diminucione reddere. Set memorandum quod si contingat
me propter tempus guerre quod infra dictum terminum decem
annorum accidere poterit quod absit ita perturbari quod exitus et
proficua dicti manerii nullo modo saluare potero, quod tunc non
teneor dictam solucionem facere, eo quod tali tempore dicti
Dauid et Elizabet dictum manerium michi non poterint waranti-
zare. Et in huius rei testimonium huic scripto sigillum meum
apposui. Testibus: domino Roberto de Monte Alto capellano,
Stephano de Bynetre, Johanne le Porter, Rogero de Geytun,
Thoma filio suo, Johanne Mentel, Henrico de Goston, et aliis.
251. NUNCII REGIS ANGLIE RECEPERUNT DE NUNCIIS PRINCIPIS
WALLIE QUATUOR MILIA MARCAS DEBITAS REGI ANGLIE.
Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris
Willelmus de Faukham et Rogerus de Wauton milites domini
H[enrici] regis Anglie nuncii salutem in Domino. Nouerit uni-
uersitas vestra nos ad mandatum domini nostri H[enrici] [regis]
Anglie anno regni eiusdem regis quinquagesimo secundo in vigilia
Epiphanie Domini in abbacia Sancte Werburg Cestre recepisse a
magistro Mauricio custode episcopatus Assaph, et a Kenewryco
filio Edeneueth, ab Annanio filio Gronow, et Ricardo clerico de
Monte Alto, nunciis domini Leul[ini] principis Wallie, quatuor
milia marcarum legalium sterlingorum in quibus idem princeps
prefato domino regi antedictis die et loco tenebatur soluendus,
secundum formam pacis inter eosdem innite, pluribus viris probis
ibidem presentibus. Et ad maiorem rei euidenciam sigillum
domini S[imonis] abbatis eiusdem monasterii in cuius presencia
dicta pecunia nobis fuit persoluta, una cum sigillis nostris, pre-
sentibus litteris procurauimus apponi. Datum Cestrie anno et die
supranotatis.
252. PONCIUS DE LA MOR RECEPIT QUINGENTAS LIBRAS.
Omnibus Christi fidelibus has litteras visuris vel audituris Poncius
de la Mor camerarius illustris regis Anglie salutem. Noueritis me
recepisse quingentas libras sterlingorum bone et legalis monete
de domino Lewelino filio Griffini principe Wallie per manus
Willelmi et Rogeri clericorum prefati domini principis et eiusdem
atornatorum in partem solucionis mille marcarum domino Ed-
wardo assignatarum per dominum regem et soluendarum ad
festum Natalis Domini proximo preteriti secundum formam pacis
inter predictum dominum regem et dominum principem prefatum
inite et confirmate. In cuius rei testimonium hiis patentibus litteris
sigillum meum apponi feci apud Rudlan A.D. McCLxx primo die
Veneris proxima ante festum Conuersionis1 Beati Pauli Apostoli.
<1[fol.>1 402 <1verso]>1
253. [QUOD PONCIUS DE] LA MORE [RECEPIT QUI]NGENTAS
[MARCAS] NOMINE REGIS [DE LEWEL]INO.
H[enricus] Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aqui-
tanie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem.
Sciatis nos recepisse a dilecto et fideli nostro Leulino filio Griffini
principe Wallie per manus dilecti mercatoris nostri Poncii de la
More quingentas marcas que nobis a retro fuerunt de illis tribus
milibus marcarum quas idem Leulinus nobis soluisse debuit in
festo Natalis Domini proximo preterito iuxta formam pacis inter
nos et ipsum inite et firmate, de quibus quidem quingentis marcis
ipsum Leulinum tenore presencium quietamus. In cuius rei
testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste me
ipso apud Westmonasterium xiii die Marcii anno regni nostri
quinto.
254. [LITTERA MAIORIS] ET COMMUNI[TATIS CESTRIE Q]UALITER
[DOMINUS] HENRICUS DE LA [CHUC]H CLERICUS ET ATTORNA-
TUS REGIS RECE[PIT] TRES MILLE MAR[CARUM] DE SOLUCIONE
[LEWELI]NI.
Uniuersis Christi fidelibus has litteras visuris vel audituris Maior
et communa ciuitatis Cestre salutem. Noueritis quod die Martis
proxima ante Conuersionem Sancti Pauli anno regni domini regis
H[enrici] filii regis Johannis liiii cum continuacione dierum
Mercurii et Iouis Eynon filius Geron rector ecclesie de Dynardh,
Ricardus de Monte Alto thesaurarius Lewelini filii Griffini princi-
pis Wallie, Willelmus Anglicus, et Rogerus clericus de Rothelan,
nuncii et attornati dicti Leulini soluerunt infra abbaciam tres
mille marcas argenti domino Henrico la Chuch clerico et attornato
dicti domini regis de solucione Lewelini de termino Natalis
Domini anni supradicti. In cuius rei testimonium has litteras
nostras fieri fecimus testificatorias. Datum Cestrie die Veneris
proxima ante Conuersionem Sancti Pauli anno eodem.
255 [LITTERA] ACQUIETANCIE [DE M] MARCHARUM [QUAS]
LEWELINUS PRO[MISIT] SOLUERE REGI [APUD] CESTRIAM.
H[enricus] Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aqui-
tanie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem. Cum
in conuencione inter nos et dilectum et fidelem nostrum Lewelinum
filium Griffini principem Wallie facta contineatur quod idem
Lewelinus soluat nobis mille marcas apud Cestre in abbacia
Cestrie a tempore date conuencionis illius in unum mensem, ac
idem Lewelinus predictas mille marcas iam liberauit dilecto et
fideli nostro Gilberto filio Hugonis nuncio nostro ad abbaciam
Cestre pro predicta pecunia a nunciis prefati Leulini ibidem ad
opus nostrum recipienda transmisso, nos predictum Lewelinum
de predictis mille marcis tenore presencium penitus quietamus.
In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes.
Teste me ipso apud Guldeford xxvii die Octobris anno regni
nostri l primo.
256 [LITTERA] GILBERTI [FILII] HUGONIS NUNCII REGIS [DE
RECEP]TIONE TRIA [MILI]A LIBRARUM APUD [CES]TRIAM A
NUNCIIS LEWELINI.
Omnibus ad quos presentes littere peruenerint Gilbertus filius
Hugonis nuncius domini regis apud Cestriam transmissus ad
recipiendam pecuniam in qua Lewelinus filius Griffini princeps
Wallie dicto domino regi tenebatur de termino Natalis Domini
anno regni predicti domini regis quinquagesimo tercio salutem.
Noueritis me die Iouis in vigilia Conuersionis Beati Pauli anno
supradicto in abbacia Sancte Werburg Cestre recepisse de Kener-
werck filio Edeneuet, Eynon filio Wreniew, Ricardo clerico de
Monte Alto, et Rogero de Rothelan clerico, nunciis predicti
Lewelini, tria milia marcarum ad opus predicti domini regis per
litteras patentes eiusdem domini regis de adquietancia quas pre-
dictis nunciis die et loco prenominatis liberaui. In cuius rei testi-
monium has litteras meas eisdem nunciis predictis feci fieri
patentes, quibus sigillum Ade de Chetewynd tunc comitatus
Cestrie1 in testimonium apponi procuraui. Datum apud Cestre
die anno et loco prenominatis.
fo. cccciii
257. QUALITER HENRICUS CONCESSIT EDWARDO FILIO SUO MILLE
MARCHAS AD RECIPIENDUM APUD CESTRIAM DE TRIBUS MILI-
BUS MARCARUM QUAS LEWELINUS REGI SOLUERE TENEBATUR
IUXTA FORMAM PACIS.
Henricus Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aqui-
tanie dilecto et fideli suo Lewelino filio Griffini principi Wallie
salutem et sincere dilectionis affectum. Cum de illis tribus milibus
marcarum quas nobis soluere tenemini in festo Natalis Domini
proximo futuri iuxta formam pacis inter nos et vos inite et
firmate assignauerimus karissimo filio Edwardo primogenito
nostro mille marcas singulis annis a vobis percipiendas apud
Cestriam ad eundem terminum iuxta formam pacis eiusdem, vobis
mandamus firmiter iniungentes quod prefato filio nostro vel
attornatis suis predictas mille marcas ad terminum predictum
habere faciatis in forma predicta, et hoc nullo modo omittatis.
Nos enim iniunximus prefato filio nostro et attornatis suis pre-
dictis quod facta sibi solucione predictarum mille marcarum vobis
litteras nostras de quietancia earundem liberent sine mora. In
cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes.
Teste me ipso apud Wyndes[or] xvi die Septembris anno regni
nostri l quinto.
258. CARTA WILLELMI FILII WILLELMI DE SALE DE CONCESSIONE
TERRE QUAM HABUIT IN VILLA DE SALE ET CONCESSIT DAUID
FILIO GRIFFINI.
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Willelmi de
Sale dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui domino
Dauid filio Griffini totam medietatem terre mee quam habui in
villa de Sale cum edificiis et libertatibus predicte terre pertinentibus
habendam et tenendam de me et heredibus meis sibi et heredibus
suis vel suis assignatis sicuti et ego eam melius tenui prius et
liberius, reddendo inde per annum michi et heredibus meis ipse
et heredes sui vel sui assignati tres denarios argenti ad Natiuitatem
Beati Johannis Baptiste pro omni seruicio seculari exactione et
demanda. Et ego Willelmus et heredes mei sibi et heredibus suis
vel suis assignatis dictam terram cum omnibus libertatibus et
pertinenciis ut predictum est contra omnes homines warantizabi-
mus acquietabimus et defendemus. Et ut hec mea donacio et
carte me[e] confirmacio rata stabilis et inuiolata permaneat in
perpetuum hanc cartam sigilli mei impressione duxi roborare.
Hiis testibus: Galfrido de Chedle, domino Gilberto rectore
ecclesie de Graphale, Willelmo de Baggeley, Ricardo Starky, Ada
de Acton, Symone de Stoketon clerico et multis aliis.
259. LITTERA MAIORIS ET COMMUNE CESTRIE QUALITER GILBERTUS
FILIUS HUGONIS NUNCIUS DOMINI REGIS RECEPIT TRIA MILIA
MARCARUM APUD CESTRIAM DE NUNCIIS LEWELINI.
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
Maior et communa Cestrie salutem. Noueritis nos interfuisse in
abbacia Sancte Werburge Cestrie die Iouis in vigilia Conuersionis
Beati Pauli anno regni domini nostri regis H[enrici] Anglie
quinquagesimo tercio ubi nuncii domini Leulyni principis Wallie
plenariam fecerunt pacacionem de tribus milibus marcarum
argenti ad opus predicti domini regis H[enrici] Anglie, videlicet
domino Gilberto filio Hugonis nuncio dicti domini regis. In
cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum com-
mune apposuimus. Datum apud Cestriam die Conuersionis Beati
Pauli anno supradicto.
260. LITTERA BARONCII WALTERI CIUIUM ET MERCATORUM LUCE
DE RECEPCIONE SEXIES CENTUM DUODECIM LIBRARUM xII
SOLIDORUM QUATUOR DENARIORUM ET OBOLI DE ABBATIBUS
DE CUMBA ET DE STANLE AD SUBSIDIUM GWERRE WALLIE
NOMINE REGIS.
Uniuersis presentes litteras inspecturis Baroncinus Walteri et
Reynerus Magarii socii ciues et mercatores Lucanenses de societate
Ricardorum de Luca salutem in Domino. Noueritis nos nostro et
sociorum nostrorum nomine recepisse a religiosis viris de Cumba
et de Stanle abbatibus per manus fratris Willelmi supprioris dicte
domus de Stanle sexcies centum duodecim libras duodecim solidos
quatuor denarios et obolum bonorum sterlingorum de illis mille
marcis domino Edwardo illustri regi Anglie ab ordine Cisterciensi
in subsidium guerre sue Wallie coram domino Johanne de
Kirkeby Oxonie concessis, de quibus sexcies centum duodecim
libris duodecim solidis quatuor denariis et obolo predictis pro-
testamur nos bene fuisse pacatos et dictos religiosos quietos. In
cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra apposui-
mus. Datum Londonii in festo Purificacionis Beate Marie Vir-
ginis A.D. MCCLxxx secundo et anno regni dicti domini regis
undecimo.
<1[fol.>1 403 <1verso]>1
261. [CONUENCIO] FACTA INTER [LEWELINUM] FILIUM GRIFFINI
[ET DOMINUM GR]IFFINUM FILIUM [MADAUC QUO]D AMBO
ERUNT [QUOAD VIXERIN]T UNIUS [CONFEDERACIONIS] ET IN
[GUERRA UN]US ALTERI PRESRABIT [AUXILIUM].
Anno Domini MCc quinquagesimo xx die Nouembris facta fuit hec
conuencio inter dominum Lewelinum filium Griffini ex una parte
et dominum Griffinum filium Madauc dominum de Bromfeld ex
altera, videlicet quod ambo erunt quoad uixerint unius con-
federacionis et eiusdem unionis contra omnes homines siue maiores
fuerint siue minores, ita quod si aliquis uel aliqui cuiuscumque
nacionis insurgant contra alterutrum ipsorum vel inquietent aut
molestent ipsum vel presumant auferre aut detinere aliquid de
iure alterutrius ipsorum, alter sine dilacione difficultate vel com-
pulsione cum omni posse quod habuerit et quod perquirere poterit
prestabit alteri fideliter auxilium tutamen et succursum. Item
quandocumque et in quacumque occasione vel necessitate unus
eorum uoluerit alterum requirere vel vocare, alter indilate cum
toto posse quod habuerit et quod aliunde habere poterit alteri
veniet in auxilium et succursum. Ne autem alter dictorum vel
Lewelinus vel Griffinus possit in posterum contra dictam con-
federacionem et unionem uenire ambo supposuerunt se iurisdic-
tioni domini pape quod ipse ad conquestionem alterutrius ipsorum
possit demandare sentenciam excommunicacionis in personam et
interdicti in terras et possessiones illius qui dictam confederacionem
et unitatem infringere presumat donec ad ipsam rediens eandem
fideliter et totaliter obseruet. Ambo eciam renunciauerunt pro
parte sua appellacioni impetracioni cauillacioni et omni juris
remedio tam fori ciuilis quam ecclesiastici ualituris contra dictam
sentenciam excommunicacionis et interdicti si contra partem
alterutram fuerit quod absit promulganda. Et ad plenam securi-
tatem huius confederacionis et unitatis tam dictus Lewellinus
quam dictus Griffinus huic cyrografpho sigilla sua fecerunt
alternatim apponi.
262. [LITTERA] MAGISTRI WILLELMI [DE PER]TONE THESAURARII
[REGIS APUD] RODOLAN [DE RECEP]CIONE QUINGENTARUM
[MARCARUM] DE SOLUCIONE [LEWELINI].
Uniuersis Christi fidelibus has litteras visuris vel audituris magister
Willelmus de Pertone tesaurarius domini regis apud Rodolan
salutem. Nouerit uniuersitas vestra nos recepisse a Madoco
Vachan, Madoco filio Magistri, et Dauid filio Ithael clericis et
atornatis domini Lewelini principis Wallie in domo Fratrum
Predicatorum habitancium in dicta villa in festo Beati Michaelis
Archangeli et in crastino quingentas marcas bone et legalis monete
in pecunia numerata de pacacione quam dictus princeps soluere
tenebatur domino nostro regi per formam pacis in festo predicto,
pro qua patentes litteras prefati domini nostri regis de acquietancia
dedimus prefutis clericis principis antedicti. In cuius rei testi-
monium presentes litteras nostras testimoniales sigillo nostro
signatas fieri fecimus patentes apud domum Fratrum Predica-
torum A. D. MCCLXXIX die Dominica proxima post festum predictum.
263. [LITTERA] BARoNCINI WAL[TERI] ET ALIoRUM CI[UIUM
ET] MERCAToRUM LUcANENsIUM [DE QUAD]RAGINTA ocTo
[LIBRIS QUA]TUORDECIM SOLIDIS [TRES] DENARIIS ET OBOLO
DE DUOBUS ABBA[TIBUS VIDE]LICET CUMBA ET [STANLE] IN
SUBSIDIUM [GUER]RE WALLIE EX PARTE REGIS.
Uniuersis presentes litteras inspecturis Baroncinus Walteri et
Reynerus Magarii socii ciues et mercatores Lucanenses de socie-
tate Ricardorum de Luca salutem in Domino. Noueritis nos nostro
et sociorum nostrorum nomine recepisse a religiosis viris de
Cumba et de Stanle abbatibus per manus fratris Willelmi sup-
prioris dicte domus de Stanle quatraginta octo libras quatuor-
decim solidos tres denarios et obolum bonorum sterlingorum de
illis mille marcis domino Edwardo illustri regi Anglie ab ordine
Cisterciensi in subsidium guerre sue Wallie coram domino
Johanne de Kirkeby Oxonie concessis. De quibus xiviii libris xiiii
solidis tribus denariis et obolo predictis protestamur nos bene
fuisse pacatos et dictos religiosos quietos. In cuius rei testi-
monium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Datum
Londonii in festo Sancti Martini in hyeme, A.D. MCCLXXX tercio et
anno regni dicti domini regis undecimo.
fo. cccciiii
264. LITTERA MAIORIS ET COMMUNE CESTRIE TESTIMONIALIS QUOD
ROBERTUS DE CAMERA CLERICUS DOMINI REGIS RECEPIT A
NUNCIIS LEWELINI QUINGENTAS MARCHAS EX PARTE REGIS.
Omnibus ad quos presentes littere peruenerint Maior et com-
muna Cestrie salutem in Domino sempiternam. Noueritis nos
interfuisse et testimonium perhibebimus quod Rogerus clericus
et Alanus Yrewyn et eorum socii nuncii domini L[ewelini] filii
G[riffini] principis Wallie numerauerunt in monasterio Beate
Werburge Cestre quingentas marcas sterlingorum Roberto de
Camera clerico domini regis die Veneris in septimana Pasche
A.D. MCc septuagesimo primo. In cuius rei testimonium presenti-
bus litteris sigillum nostrum apposuimus. Datum apud Cestre
die et anno predictis.
<1265.>1 LITTERA REGIS QUOD PONCIUS DE MORA RECEPERAT NOMINE
SUO DUO MILIA MARCHARUM A LEWELINO FILIO GRIFFINI.
H[enricus] Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aqui-
tanie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem.
Sciatis nos recepisse a dilecto et fideli nostro Lewylino filio
Griffini principe Wallie duo milia marcarum per manum Poncii
de Mora mercatoris nostri de illa pecunie summa in qua idem
Lewelinus nobis tenetur de termino Natalis Domini proximo
preterito, de quibus quidem duobus milibus marcarum prefatum
Leulinum tenore presencium quietamus. In cuius rei testimonium
has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste meipso apud
Windes[or] xx die Junii anno regni nostri lvi.
<1266.>1 LITTERA HENRICI DE LA CUCH QUOD RECEPIT A NUNCIIS
LEWELINI TRIA MILIA MARCHARUM EX PARTE REGIS.
Omnibus Christi fidelibus has litteras visuris vel audituris Henricus
la Cuch clericus domini regis Anglie salutem. Noueritis me die
Martis proxima ante Conuersionem Sancti Pauli cum continua-
cione dierum Mercurii et Iouis anno regni domini regis Henrici
filii regis Johannis liiii recepisse de Grenou filio Eynon rectore
ecclesie de Dinard, magistro Ricardo de Monte Alto thesaurario
Lewelini filii Griffini principis Nortwallie, Willelmo Lengleys, et
Rogero dicto Biscop tunc maiore de Rothelan, nunciis dicti
Leulini, tres mille marcas argenti bone et legalis monete infra
abbaciam Cestre de termino Natalis Domini anno supradicto.
In cuius rei testimonium has litteras meas fieri feci patentes. Datum
apud Cestriam die Iouis et anno predictis.
267. LITTERA ANIANI EPISCOPI ET SEX PROBORUM HOMINUM DE
ARUEN DE DUOBUS MILIBUS LIBRARUM NOMINE INTERESSE
DOMINO REGI SOLUENDARUM A COMMUNITATE HOMINUM DE
ARUEN PRO PACE HABENDA DE CONSENSU COMMUNITATIS
PREDICTE.
Anno Domini milesimo ducentesimo octuagesimo tercio die Sancti
Cirelli apud Lam[er]wylle congregata communitate hominum de
Aruen coram domino Aniano miseracione diuina Bangorrensi
episcopo ex consensu unanimi communitatis predicte et expresso
ut pax firma fidelis et stabilis domini regis regnique sui seruetur
in posterum et secura, sex de probioribus nobilioribus et fide-
dignioribus quorum nomina sigillorum ipsorum apposicio repre-
sentat, per quos pax predicta securius potest seruari, de cantredo
predicto1 se heredesque suos pro dicta pace fideliter obseruanda
dicto domino regi suisque heredibus ad duo milia librarum
nomine interesse domino regi vel suis heredibus soluendarum
obligant per presentes, si aliquis uel aliqui guerram mouerit vel
mouerint, vel guerre causam consilio auxsilio vel consensu dederint
machinati fuerint vel quoquomodo procurauerint, seu in pacem
predictam committentes receperint, vel ignotos aut notos pacis
predicte suspectos exhibuerint, bannitos domini regis vel fugitiuos
a quocumque loco admiserint seu alimenta prestiterint, vel per
suos clam vel palam ministrauerint ullo modo, in quam pecuniam
tenentur ipso facto potestate regia vel censura ecclesiastica exigen-
dam. Ad hec communitas predicta de plano et voluntate expressa
consentit quod si quicquam contra formam predictam procuratum
fuerit per quoscumque seu attemptatum <1[fol.>1 404 <1verso]>1 quod
extunc ecclesiastico subiaceant interdicto. Et nichilominus pre-
fatus episcopus Bangorrensis in omnes personas contra formam
predictam aliquid attemptantes excommunicacionis sentenciam
profert in hiis scriptis per se vel successores suos seu ministros
quoscumque extunc sine difficultate aliqua exequendam. Et
renunciat communitas predicta et singuli de eadem in hac parte
omni absolucionis beneficio necnon et quolibet iuris remedio
quousque domino regi vel suis successoribus in premissis satis-
factum fuerit competenter, salua eciam regia in omnibus potestate
omnes et singulos quociens deliquerint secundum qualitatem et
quantitatem ac delicti exigenciam puniendi. In cuius rei testi-
monium predictus dominus Anianus et sex de cantredo predicto
de voluntate expressa tocius communitatis dicti cantredi ex de-
liberato consilio presenti scripto signa sua apposuerunt.
268. [LITTERA] HENRICI REGIS QUOD [HENRICUS D]E LA ZUCHE
[NUNCIUS SUU]S RECEPIT [TRIA MILIA] MARCHARUM [A
NUNCIIS] LEWELINI [APUD C]HESTRIAM.
H[enricus] Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aqui-
tanie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem. Cum
in conuencione inter nos et dilectum et fidelem nostrum Lewelinum
filium Griffini principem Wallie facta contineatur quod idem
Lewelinus soluat nobis tria milia marcarum apud Cestriam in
abbacia Cestrie in instanti festo Natalis Domini, ac idem Lewelinus
predicta tria milia marcarum iam liberauit dilecto clerico nostro
Henrico la Zuche nuncio nostro ad abbaciam predictam pro1
predicta pecunia a nunciis prefati Lewelini ibidem ad opus
nostrum recipienda transmisso, nos predictum Lewelinum de
predictis tribus milibus marcis tenore presencium quietamus. In
cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes.
Teste meipso apud Clarendon xiiii die Decembris anno regni
nostri liiii.
269. [LITTERA] HENRICI REGIS [QUOD] WILLELMUS DE FRAU-
[HAM] ET ROGERUS DE WAU[TON] RECEPERUNT [QUATU]OR
MILIA MARCARUM [A LE]WELINO APUD CESTRIAM EX PARTE
REGIS.
H[enricus] Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aqui-
tanie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem.
Cum in conuencione inter nos et dilectum et fidelem nostrum
Lewelinum filium Griffini principem Wallie facta contineatur
quod idem Lewelinus soluat nobis quatuor milia marcarum apud
Cestriam in abbacia Cestrie in instanti festo Natalis Domini, ac
idem Lewelinus predicta quatuor milia marcarum iam liberauit
dilectis et fidelibus nostris Willelmo de Faucham et Rogero de
Wautone nunciis nostris ad abbaciam Cestrie pro predicta pecunia
a nunciis prefati Lewelini ibidem ad opus nostrum recipienda
transmissis, nos predictum Lewelinum de predictis quatuor mili-
bus marcis tenore presencium penitus quietamus. In cuius rei
testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste
meipso apud Clarendon xx die Decembris anno regni nostri
i secundo.
270. [LITTERA] J DICTI ABBATIS TOCIUSQUE CON[UENTUS]
CISTERCIENSIS IN [CAPITULO] GENERALI PRO [DAUID] FILIO
GRIFFINI [ET J ] UXORE SUE CONCE[DENDO] EISDEM
PARTICIPA[CIONEM ORAC]IONUM QUE FIUNT [IN DOM]O SUA.
Frater J dictus abbas Cisterciensis totusque conuentus abbatum
capituli generalis, dilectis in Christo domino Dauid filio Griffini et
domine J [sic] uxori sue salutem et oracionum suffragium salu-
tare. Exigente pie peticionis affectu quem ad ordinem nostrum
accepimus vos habere, peticioni vestre nobis per uenerabilem co-
abbatem nostrum de Arberconewey oblate benigno concurrentes
assensu concedimus vobis plenariam participacionem omnium
bonorum que fiunt ac de cetero Deo dante in ordine nostro fient in
vita vestra pariter et in morte, ita quod cum obitus vester nostro
fuerit generali capitulo nunciatus ibidem sicut unus nostrum
absoluemini, omniumque missarum et oracionum quas in ipso
generali capitulo singulis annis pro fratribus iniungimus faciendas
efficiemini participes et consortes. Datum Cistercii1 A.D. MCCLXXX
tempore capituli generalis.
fo. ccccv
271. LITTERA DAUID PRINCIPIS NORWALLIE DE RATO HABENDO
QUICQUID ACTUM ESSET INTER H[ENRICUM] REGEM ET
R[ICARDUM] BANGORENSEM EPISCOPUM, MAGISTRUM DAUID
CANCELLARIUM, ET PHILIPPUM FILIUM YUOR PRO PACE
HABENDA.
Excellentissimo domino suo et auunculo H[enrico] Dei gracia
regi Anglie domino Hibernie duci Normannie Aquitanie et
comiti Andegauie, Dauid princeps Nor[wallie] suus fidelis nepos
et deuotus salutem et se totum. Mittimus ad uos dilectos et
speciales nostros venerabilem patrem dominum R[icardum] Ban-
gorensem episcopum, magistrum Dauid cancellarium nostrum, et
Philippum filium Yuor, ad tractandum de pace inter uos et nos
reformanda et confirmanda, ratum et gratum habituri quicquid
dicti nuncii nostri super dicto negocio duxerint faciendum coram
vobis. In cuius rei testimonium has litteras patentes sigilli nostri
aposicione duxerimus roborandas. Valeat excellencia vestra semper
in Domino.
272. LITTERA ANIANI [sic] EPISCOPI ET DUODECIM PROBORUM
HOMINUM DE CANTREDO [DE] ENGELFELD DE DUOBUS
MILIBUS LIBRARUM NOMINE INTERESSE DOMINO REGI SOLUEN-
DARUM A COMMUNITATE HOMINUM DE CANTREDO PRO PACE
HABENDA DE CONSENSU COMMUNITATIS PREDICTE.
Anno Domini MCC octuagesimo tercio die Sabati proxima ante
festum Sancti Michaelis apud Heorleslowe congregata communi-
tate hominum de cantredo de Engelfeld coram domino Rogero
miseracione diuina Cestriensi et Lichefeldensi episcopo et coram
domino Griffino Assauensi archideacono ex consensu unanimi
communitatis predicte et expresso ut pax firma fidelis et stabilis
domini regis regnique sui seruetur in posterum et secura, duo-
decim de probioribus nobilioribus et fidedignioribus quorum
nomina sigillorum suorum apposicio representat, per quos pax
predicta securius potest seruari, de communitate predicta se
heredesque suos pro predicta pace fideliter obseruanda dicto
domino regi suisque heredibus ad duo milia librarum nomine
interesse domino regi vel suis heredibus soluendarum obligant
per presentes si aliquis vel aliqui
<1words]>1 subiaceant interdicto. Et nichilominus predicti episcopus
Cestriensis et Lichefeldensis et Assauensis archideaconus in
omnes personas contra formam predictam aliquid attemptantes
excommunicacionis sentenciam proferunt in hiis scriptis per ipsos
vel successores suos vel ministros quoscumque extunc sine diffi-
cultate aliqua exequendam. Et renunciat
delicti exigenciam puniendi. In cuius rei testimonium
predictus dominus Rogerus et Griffinus et duodecim predicti de
communitate predicta de voluntate expressa tocius communitatis
ex deliberato consilio presenti scripto singna sua apposuerunt.
273. LITTERA ANIANI EPISCOPI ET SEX PROBORUM HOMINUM DE
CANTREDO DE THLEN DE DUOBUS MILIBUS LIBRARUM NOMINE
INTERESSE DOMINO REGI SOLUENDARUM A COMMUNITATE
HOMINUM DE CANTREDO DE THLEN PRO PACE HABENDA DE
CONSENSU COMMUNITATIS PREDICTE.
Anno Domini M ducentesimo octuagesimo tercio die Sancti Cirilli
apud Lamerwill congregata communitate hominum de cantredo
de Thlen coram domino Aniano miseracione diuina Bangorensi
episcopo ex consensu unanimi communitatis predicte et expresso
ut pax firma fidelis et stabilis domini regis regnique sui seruetur
in posterum et secura, [sex]1 de probioribus nobilioribus et
fidedignioribus quorum nomina sigillorum ipsorum apposicio
representat per quos pax predicta securius potest seruari, de com-
munitate predicta se heredesque suos pro dicta pace fideliter
observanda dicto domino regi suisque heredibus ad dua milia
<1[fol.>1 405 <1verso]>1 librarum nomine interesse
delicti exigenciam puniendi. In cuius rei testimonium
predictus dominus Anianus et sex predicti de communitate pre-
dicta de voluntate expressa tocius communitatis ex deliberato con-
silio presenti scripto signa sua apposuerunt.
274. [LITTERA] DOMINI ANIANI [BANGORENSIS] EPISCOPI ET [x
PROBORUM] HOMINUM DE [CANTRE]DO DE DINNEDIN [DE
DUOBUS] MILIBUS LIBRARUM [NOMINE INT]ERESSE A COM-
MUNITATE [PREDICTORUM] REGI SOLUENDIS PRO PA[CE
HABEN]DA.
Anno Domini M ducentesimo octogesimo tercio die Sancti Cirilli
apud Lam[er]will congregata communitate hominum de cantredo
de Dinnedin qui habet duas commotas videlicet Euyonith et
Hardidew coram domino Aniano miseracione diuina Bangorensi
episcopo ex consensu unanimi communitatis predicte et expresso
ut pax firma fidelis et stabilis domini regis regnique sui seruetur
in posterum et secura, decem de probioribus nobilioribus et
fidedignioribus delicti
exigenciam puniendi. In cuius rei testimonium [fo. ccccvi] pre-
dictus dominus Anianus et decem predicti de communitate pre-
dicta de voluntate expressa tocius communitatis ex deliberato
consilio presenti scripto signa sua apposuerunt.
275. LITTERA ANIANI EPISCOPI [BANGORENSIS] ET OCTO PRO-
BORUM HOMINUM DE CANTREDO DE ARTHEGWETH DE DUOBUS
MILIBUS LIBRARUM NOMINE INTERESSE REGI SOLUENDARUM A
COMMUNITATE HOMINUM PREDICTORUM PRO PACE HABENDA.
Anno Domini Mcc octuagesimo tercio die Sancti Cerelli apud
Lam[er]will congregata communitate hominum de cantredo de
Arthegweth coram domino Aniano miseracione diuina Bangorensi
episcopo ex consensu unanimi communitatis predicte et expresso
ut pax firma fidelis et stabilis domini regis regnique sui seruetur
in posterum et secura, octo de probioribus nobilioribus et fide-
dignioribus quorum nomina sigillorum ipsorum apposicio repre-
sentat, per quos delicti
exigenciam puniendi. In cuius rei testimonium predictus dominus
Anianus et octo predicti de communitate predicta de voluntate
expressa tocius communitatis ex deliberato consilio presenti scripto
signa sua apposuerunt.
276. LITTERA DOMINI ANIANI EPISCOPI [BANGORENSIS]1 ET SEX
PROBORUM HOMINUM DE CANTREDO DE MERONNYTH DE
DUOBUS MILIBUS LIBRARUM NOMINE INTERESSE REGI SOLUEN-
DARUM PRO PACE HABENDA A COMMUNITATE HOMINUM
PREDICTORUM.
Anno Domini M ducentesimo octuagesimo tercio die Sancti
C[i]rilli apud Lamerwill congregata communitate hominum de
cantredo de Meronnyth coram domino Aniano miseracione diuina
Bangorrensi episcopo ex consensu unanimi communitatis predicte
et expresso ut pax firma fidelis et stabilis domini regis regnique sui
seruetur in posterum et secura, sex de probioribus nobilioribus
et fidedignioribus quorum nomina sigillorum suorum apposicio
representat per quos pax predicta securius potest seruari, de com-
munitate predicta se heredesque suos pro dicta pace fideliter
obseruanda <1[fol.>1 406 <1verso]>1 dicto domino regi suisque heredibus
ad duo milia librarum delicti
exigenciam puniendi. In cuius rei testimonium predictus domi-
nus Anianus et sex predicti de communitate predicta de voluntate
expressa tocius communitatis ex deliberato consilio presenti scripto
sIgna sua apposuerunt.
277. [LITTERA] DOMINI ANIANI EPISCOPI [BANGORENSIS] ET SEX
PROBORUM [HOMIN]UM DE PENTHELYN [DE DUOBUS] MILIBUS
MARCARUM [NOMINE] INTERESSE REGI SOLUEN[DARUM] PRO
PACE HABENDA [A COMMUNITA]TE PREDICTORUM.
Anno Domini milesimo ducentesimo octogesimo tercio die Sancti
Cerilli apud Lamerwille congregata communitate hominum de
Penthelyn coram domino Aniano miseracione diuina Bangorensi
episcopo ex consensu unanimi communitatis predicte et ex-
presso ut pax firma fidelis et stabilis domini regis regnique sui
seruetur in posterum et secura, sex de probioribus nobilioribus et
fidedignioribus quorum nomina sigillorum ipsorum apposicio
representat, per quos pax predicta securius potest seruari, de com-
munitate predicta se heredesque suos pro dicta pace fideliter
obseruanda dicto domino regi suisque heredibus ad duo milia
librarum nomine interesse
delicti exigenciam puniendi. [fo. ccccvii] In cuius rei testimonium
predictus dominus Anianus et sex predicti de communitate pre-
dicta de voluntate expressa tocius communitatis ex deliberato
consilio presenti scripto signa sua apposuerunt.
*279. [LITTERA] PER QUAM DOMINUS LE[WELI]NUS OBLIGATUR
[DOMINO] ED[WARDO] REGI IN QUIN[QUAGI]NTA MILIA LI-
BRARUM [PRO INO]BEDIENCIA SUA DAMP[NIS] ET INIURIIS
DICTO REGI [ILLA]TIS ET DE PREDICTA [SUM]MA PETIT GRACIAM
ET MISERICORDIAM [A] DICTO REGE, ETC.
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aqui-
tanie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem.
Inspeximus articulos prouisos et ordI-natos per fratrem Willelmum
de Suthamptone Priorem Prouincialem Ordinis Predicatorum
Anglie, Robertum de Tibetot, et Antonium Bek, ex parte nostra,
et per Tuderum filium Edeneuet, et Ganou filium Eylyn, ex
parte Lewelini filii Griffini principis Wallie, ad tractandum de
pace inter nos et eundem principem specialiter assignatos, in
hec uerba:
Hii sunt articuli in quos.
Quos quidem articulos nobis expositos ratos et gratos habentes
et quantum in nobis est approbantes, per dilectum et fidelem
nostrum dictum Robertum de Tibetot in animam nostram ad
sancta Dei ewangelia iurare fecimus quod eosdem articulos inuiola-
biliter seruabimus et promittimus pro nobis et heredibus nostris
quod in contrarium aliquo tempore minime veniemus. In cuius
rei testimonium presentibus sigillum nostrum fecimus apponi.
Datum apud Rothelan decimo die Nouembris anno regni nostri
quinto. <1[Foedera,>1 i. 546.]
fo. ccccix1
<1[fol.>1 409 <1verso]>1
Scripta Wallie.
Adhuc scripta Wallie sub tali signo.
281. LITTERA MADOCI AB REES AB ARADYR ET ALIORUM PLURIUM
PER QUAM OBLIGANTUR RESO AB MOREDUCH, ETC.
Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris uel
audituris Madoc ab Rees ab Aradyr, Madoc ab Owein, Ievan ab
Maraduth, Griffuth Vachan, Griff[uth] Moyaf ab Owel, Ioruert
ab Moreduth, Ioruert Griff[uth] Lewelyn ab Rees ab Owein,
Griff[uth] ab Rees ab Aradir, Owein Seis, Howel ab Dauid,
Dauid Vachan, Griff[uth] Vachan, Madoc ab Griff[uth], Griff[uth]
ab Eynon, Ioruert ab Madoc, Griff[uth] ab Eynon ab Cradoc, et
Meuryc ab Ioruert salutem in Domino sempiternam. Nouerit
[fo. ccccx] uniuersitas vestra nos pro nobis et heredibus nostris
bona et mera voluntate nostra concessisse et obligatos esse Reso
ab Moreduth quod si nos contra pacem predicti Resy in aliquo
tempore deueneremus de cetero quod totum ius nostrum patri-
monium et hereditas dicto Reso et heredibus suis uel cuicumque
dare voluerit quiete absque calumpnia per nos uel per heredes in
perpetuum remaneat una cum omnibus bonis nostris mobilibus et
immobilibus ubicumque fuerint inventis per totam regionem
Anglie. In cuius rei testimonium huic scripto presenti sigilla
nostra apposuimus. Datum apud Mellaen die Iouis in crastino
Sancti Michaelis anno regni regi[s] Edwardi duodecimo.
*282. LITTERA PER QUAM DOMINUS REX DEDISSET RESO FILIO
MEREDUCI TERRAM DE METHLAEN, KAYO, MEBWENEON, ET
GWENONUTH, ET QUIA AUCTORITATE PROPRIA SE INTRUSISSET
IN EADEM REMANSIT IN VOLUNTATE REGIS, ETC.
Edwardus [Dei] gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux
Acquitanie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem.
Cum nos dedissemus dilecto et fideli nostro Reso filio Meruduci
pro legali seruicio suo terram de Methlaen, Kayo, Mebweneon, et
Gwenonuth, et eidem Reyso fecissemus breue nostrum Roberto de
Tibbetot ad ponendum ipsum in seysinam de predictis terris; ac
pro eo quod idem Resus indebito modo contra consuetudinem
regni nostri, non porrecta littera nostra super hoc predicto Roberto
directa, auctoritate propria intrusisset se in predictis tenementis,
super quo predictus Resus coram nobis et consilio nostro per
suam recognicionem conuictus fuit, consideratum fuisset coram
nobis et consilio nostro in parleamento nostro quod tenuimus apud
Acton Burnel in crastino Sancti Michaelis anno regni nostri
undecimo quod predicte terre caperentur in manum nostram, et
quod predictus Resus responderet nobis de exitibus quos percepit
uel percipere potuit a tempore ingressus sui usque ad parleamen-
tum predictum et nichilominus quod predictus Resus remaneret in
misericordia nostra pro usurpacione sua: cum eciam idem Resus
ultra donum quod ei fecimus de predictis terris usurpasset sibi terras
de quibus Lewelinus filius Owein qui est infra etatem fuit seysitus
per custodem suum tempore incepcionis ultime gwerre Wallie, nec
fuit intencionis nostre dare jus alienum, propter quod considera-
tum fuit in curia nostra coram nobis quod predictus Resus resti-
tueret predicto Lewelino terras de quibus fuit seisitus tempore
incepcionis predicte gwerre cum exitibus inde perceptis: cum
eciam idem Resus de voluntate nostra et per concessionem nostram
et per potestatem sibi a nobis concessam cepisset ad pacem et
voluntatem nostram homines de terris supradictis, consideratum
fuisset quod predicti homines deuenirent ad voluntatem nostram
ad redempcionem ab ipsis pro uoluntate nostra capiendam et ad
statuendum et ordinandum leges per quas gubernari deherent:
nos de speciali gracia nostra et pro legali seruicio ab ipso Reso
nobis impenso seisinam de predictis terris quas indebito modo
cepit et quas in manum nostram reddidit ei restituimus et reddidi-
mus tenendas secundum tenorem carte nostre quam ei inde
fecimus, et remisimus ei exitus quos percepit uel percipere potuit
a tempore ingressus sui usque ad parleamentum predictum:
perdonauimus eciam ei misericordiam ad nos spectantem pro
usurpacione sua predicta, hoc saluo quod predicto Lewelino filio
Owein restituantur terre de quibus fuit seisitus tempore incepcionis
predicte gwerre simul cum exitibus de predictis terris perceptis:
concessimus eciam predicto Reso quod homines quos predictus
Resus cepit ad pacem et voluntatem nostram tam de terris de
propria hereditate ipsius Resi quam de terris quas ei dedimus
remaneant homines ipsius Resi quieti de corporibus et redemp-
cionibus, et quod pro voluntate sua statuat et ordinet leges per
quas gubernari debebunt. In cuius rei testimonium has litteras
fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Acton Burnel vicesimo
die Octobris anno regni nostri undecimo. <1[Foedera,>1 i. 634.]
<1[fol.>1 410 <1verso]>1
283. LITTERA ADAF AB GRUFFUD ET ALIORUM PLURIUM PER QUAM
OBLIGANTUR RESO FILIO MEREDUD, ETC.
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris uel audituris
Adaf ab Grufud, Howel ab Meuryc, Meuric Vychan, Ieuan ab
Vyre Elen, Kynuryc Voel, Adaf ab Ywein, Lywelin1 ab Kynuric,
Rys ab Maredud salutem in Domino sempiternam. Nouerit uni-
uersitas uestra nos pro nobis et pro heredibus nostris bona et mera
uoluntate nostra concessisse et obligatos esse Reso filio Maredud
quod si nos contra pacem istam subscriptam a predicto Reso in
aliquo tempore deuiauerimus de cetero quod totum jus nostrum
patrimonium et hereditas dicto Reso et heredibus suis uel cui-
cumque dare uoluerit quiete et absque calumpnia per nos uel per
heredes nostros in perpetuum permaneat, una cum bonis nostris
mobilibus et immobilibus ubicumque fuerint inventis per totam
Anglie regionem. In cuius rei testimonium huic scripto presenti
sigilla nostra apposuimus. Datum apud Dallecheu die Veneris
proxima post festum Sancti Michaelis anno regni regis Edwardi xii.
284. LITTERA DE CONFEDERACIONE AMICICIE INTER OWENUM ET
LEWELINUM FILIOS GRIFFINI [EX] PARTE UNA ET MAREDUC
FILIUM RESI GRIC ET RESUM PARUUM FILIUM RESI JUNIORIS
ET OMNES SIBI CONIUNCTOS, ETC.
isi Christi fideiibus has Itteras visuris ue audituris
heredes Norwallie, salutem. Uniuersitati vestre significamus nos
et confederatos nostros pro nobis et heredibus nostris ex una parte
et dilectos et speciales consanguineos nostros dominos Maredud
filium Resi Gryc et Resum Paruum filium Resi Junioris et omnes
sibi coniunctos pro se et heredibus suis ex altera prestito corporali
iuramento tactis sacrosanctis talem amiciciam inter nos con-
firmasse, videlicet quod unusquisque nostrum pro fideli posse suo
sine ulla fictione et dilacione cum opus fuerit in conseruando ius
suum et acquirendo quod iniuste ablatum est pro loco et tempore
iuuabit alium et manutenebit contra omnes viuentes ac si essemus
fratres conterini. Et ad huius obligacionis maiorem certitudinem
christianitatem nostram sancte matri ecclesie obligauimus in hunc
modum, scilicet quod prelati ecclesie maiores et minores sub
alternacione manentes in terra partis in sua fidelitate perseuerantis, -
remoto omni appelacionis obstaculo et eciam renunciando beneficio
utriusque iuris canonici videlicet et ciuilis, habeant potestatem
excommunicandi partem ab hac forma resilientem canonica com-
monicione premissa. Et quia fieri non potest inter mortales
instigante illo qui viam pacis non cognouit quin aliquando inter
quoscumque dilectos uel coniunctos aliqua succrescat contencionis
uel discordie sintillula, volumus et statuimus quod si quid con-
tencionis uertatur inter aliquos de nobis statim per viros ydoneos
ex consensu utriusque partis eligendos sub districtione predicte
pene sopiatur, predicta tamen forma concordie in sua firmitate
nichilominus perseuerante. Et ut1 certior sit in posterum con-
federacio premissa scriptum istud in modum cyrographi est
diuisum, ita quod parti remanenti apud heredes Norwallie pre-
dictos O[wenum] et L[ewelinum] sigilla predictorum nobilium
Mared[ud] et Resi sint appensa et econuerso parti remanenti apud
predictos nobiles M[aredud] et R[esum] sigilla predictorum
O[weni] et L[ewelini] sint apposita. Actum apud Caerynaruon
A.D. MCCL primo die Dominica proxima post festum Beati Mi-
chaelis Arcangeli.
285. CARTA H[ENRICI] REGIS DE DUOBUS COMMOTIS DE TERRA DE
KARDIGAN DATIS ET CONFIRMATIS MEREDUCO FILIO RESI.
Henricus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie
Acquitannie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbati-
bus prioribus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus pre-
positis ministris [fo. ccccxi] et omnibus balliuis et fidelibus suis
salutem. Sciatis nos recepisse ad graciam et ad pacem nostram
Mareducum filium Resi, et eidem dedisse concessisse et hac carta
nostra confirmasse pro fideli seruicio suo duos commotos de terra
de Kardigan scilicet Mebeueniaun et Wennonith qui fuerunt
Mareduci filii Owein cum pertinenciis suis in bosco et plano in
pratis et aquis molendinis piscariis viis et semitis et omnibus
libertatibus ad dictos commotos pertinentibus, habendum et
tenendum eidem Mareduco et heredibus suis de nobis et heredi-
bus nostris bene et in pace libere et quiete et integre, faciendo
inde nobis et heredibus nostris seruicia ad dictos commotos
pertinencia in perpetuum. Quare uolumus et firmiter precipimus
pro nobis et heredibus nostris quod predictus Mareducus et
heredes sui habeant et teneant de nobis et heredibus nostris pre-
dictos duos commotos de terra de Cardigan scilicet Mebeueniaun
et Wennonith qui fuerunt Mareduci filii Owein cum omnibus
rebus et libertatibus ad dictos commotos pertinentibus, faciendo
inde nobis et heredibus nostris seruicia ad dictos commotos
pertinencia in perpetuum sicut predictum est. Hiis testibus:
venerabili patre W[altero] Wygornensi episcopo, Ricardo de Clara
comite Glocestrie et Her[t]fordie, Rogero le Bygot comite Nor-
folcie et marescallo Anglie, Johanne filio Galfridi, Radulfo filio
Nicholai, Roberto Walerand, Henrico de Bathon, Johanne Maun-
sell thesaurario Eboraci, Philippo Luuel, Patricio de Chauwort,
Nicholao de Sancto Mauro, Radulfo de Bakepus, Imberto de
Monte Ferrandi, et aliis. Datum per manum nostram apud
Westmonasterium decimo octauo die Octobris anno regni nostri
quadragesimo primo.
286. LITTERA REGIS PER QUAM PRIOR FRATRUM PREDICATORUM
DE ROTHELAN, GARDIANUS FRATRUM MINORUM DE LAMAS,
ET RADULFUS DE BROCTON, MITTEBANTUR AD DIOCESES
ASSAUENSEM ET BANGORENSEM AD INQUIRENDUM DE DAMPNIS
ET INIURIIS ILLATIS ECCLESIIS.
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Acqui-
tanie omnibus balliuis et fidelibus suis in dyocesibus Assauensi et
Bangorensi ad quos presentes littere peruenerint salutem. Cum
mittamus dilectos nobis in Christo Priorem Fratrum Predicatorum
Rothelani, Gardianum Fratrum Minorum de Lamas, et Radul-
fum de Brouchton clericum nostrum, quibus venerabilis pater
J[ohannes] Cantuariensis archiepiscopus potestatem suam in hac
parte commisit, ad inquirendum de dampnis et iniuriis illatis
ecclesiis in dyocesibus supradictis et ad referendum nobis super
hoc ueritatem, vobis mandamus quod eisdem in omnibus que ad
inquisicionem predictam pertinent intendentes sitis et respon-
dentes, prout uobis scire facient ex parte nostra. In cuius rei
testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste me
ipso apud Bakadeuelyn xxvi die Junii anno regni nostri duodecimo.
287. LITTERA ED[WARDI] REGIS PER QUAM CONFIRMAT CARTAM
PATRIS SUI H[ENRICI] CONCESSAM MEREDUCO FILIO RESI DE
TERRA DE HYRBYIN ET MATHAYN.
Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit Edwardus illustris
regis Anglie primogenitus salutem. Sciatis nos cartam prefati
domini regis patris nostri Mareduco filio Resi confectam inspexisse
in hec uerba:
Henricus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie dux Nor-
mannie Acquitannie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis
abbatibus prioribus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus
prepositis ministris et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem.
Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse Mereduco
filio Resy pro fidely seruicio suo totam terram suam quam modo
tenet scilicet Hyrbyin et Mathayn cum castro de Lanendeyri,
Comoth <1[fol.>1 411 <1verso]>1 Perueth et Hyskennen cum castro de
Drosloyn, Emelyn et Ostrelof cum Nouo Castello, et Maynaur
Lansawyl et Maynaur inter Turch et Kothy et totam terram de
Kayo. Dedimus eciam et concessimus ac presenti carta nostra
confirmauimus eidem Mereduco totam terram Resi Junioris
scilicet Mabudenth et Mabelueu et Maynaur filiorum Seysild cum
castris de Dinuor et Kanzkennen cum omnibus ad dictas terras
pertinentibus in bosco plano aquis molendinis pratis et pasturis
et omnibus rebus et libertatibus ad dictas terras spectantibus,
habendum et tenendum predicta omnia sibi et heredibus suis
bene et in pace libere quiete et integre, faciendo inde nobis et
heredibus nostris seruicia ad dictas terras spectancia in perpetuum.
Quare uolumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus
nostris quod predictus Mereducus et heredes sui habeant et
teneant de nobis et heredibus nostris totam terram suam predictam
quam modo tenet et totam terram predicti Resy Junioris cum
omnibus rebus et libertatibus ad predictas terras suas et terras
predicti Resy spectantibus, faciendo inde nobis et heredibus nostris
seruicia ad predictas terras pertinencia in perpetuum sicut pre-
dictum est. Hiis testibus : venerabili patre W[altero] Wygornensi
episcopo, Ricardo de Clara comite Gloucestrie et Her[t]fordie,
Rogero le Bygot comite Norffolcie et marescallo Anglie, Johanne
filio Galfridi, Radulfo filio Nicholai, Roberto Walerand, Henrico
de Bath, Johanne Maunsel thesaurario Eboraci, Philippo Luuel,
Patricio de Chaworth, Nicholao de Sancto Mauro, Radulfo de
Bakepuz, Imberto de Monte Ferando, et aliis. Datum per manum
nostram apud Westmonasterium decimo octauo die Octobris
anno regni nostri quadragesimo primo.
Nos igitur dictas donaciones concessiones et confirmaciones ratas
habentes et gratas ipsas prefato Mereduco et heredibus suis pro
nobis et heredibus nostris concedimus et hac carta nostra confirma-
uimus sicut dicta carta prefati patris nostri racionabiliter testatur.
288. CARTA PER QUAM DOMINUS ED[WARDUS] REX CONCES
RESO FILIO MEREDUCI UNUM MERCATUM SINGULIS SEPTI-
MANIS PER DIEM IOUIS APUD LAMPATER.
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Acqui-
tannie archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus
baronibus justiciariis vicecomitibus prepositis ministris et omni-
bus balliuis et fidelibus suis salutem. Sciatis nos concessisse et
hac carta nostra confirmasse dilecto et fideli nostro Reso filio
Mereduci quod ipse et heredes sui in perpetuum habeant unum
mercatum singulis septimanis per diem Iouis apud manerium
suum de Lampeter in comitatu de Cardigan et unam feriam
ibidem singulis annis per tres dies duraturam, videlicet in vigilia
et in die et in crastino Sancti Dionisii Martiris, nisi mercatum illud
et feria illa sint ad nocumentum vicinorum mercatorum et
vicinarum feriarum. Quare volumus et firmiter precipimus pro
nobis et heredibus nostris quod predictus Resus et heredes sui in
perpetuum habeant predicta mercatum et feriam apud manerium
suum predictum cum omnibus libertatibus et liberis consuetudini-
bus ad huiusmodi mercatum et feriam pertinentibus, nisi merca-
tum illud et feria illa sint ad nocumentum vicinorum mercatorum
et vicinarum feriarum sicut predictum est. Hiis testibus : venera-
bilibus patribus R[oberto] Bathonensi et Wellensi, W[illelmo]
Norwycensi, A[ntonio] Dunelmensi, et W[altero] Sarisbiriensi
episcopis, Johanne de Warenna comite Surreie, Johanne de Vescy,
Otone de Grandisono, Reginaldo de Grey, Roberto filio Johannis,
Petro de Chaumpuent, Ricardo de Bosco, et aliis. Datum per
manum nostram apud Westmonasterium duodecimo die Junii
anno regni nostri xiii.
289. LITTERA PER QUAM ED[WARDUS] REX CONFIRMAT CARTAM
PATRIS SUI H[ENRICI] CONCESSAM MEREDUCO FILIO RESI DE
TRANSGRESSIONE FACTA ET REMISSA PER REGEM.
Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit Edwardus illustris
regis Anglie primogenitus salutem. Sciatis nos cartam prefati
domini regis patris nostri Mereduco filio Resy confectam in-
spexisse per hec verba:
[fo. ccccxii] Henricus Dei gracia
Nos igitur dictam recepcionem ratam habentes et gratam
ipsam prefato Mareduco et heredibus suis pro nobis et heredibus
nostris concedimus et hac carta nostra confirmauimus sicut dicta
carta prefati patris nostri racionabiliter testatur.
290. LITTERA PER QUAM DOMINUS ED[WARDUS] REX CONCESSIT
RESO FILIO MEREDUCI SEYSINAM IUS ET INGRESSUM IN DUO-
BUS COMMOTIS QUOS DOMINUS H[ENRICUS] REX CONCESSIT
MEREDUCO PATRI SUO SED NON FUIT IN SEYSINA.
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Acqui-
tannie archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus
baronibus justiciariis vicecomitibus prepositis ministris et omni-
bus balliuis et fidelibus suis salutem. Sciatis quod cum dominus
H[enricus] rex pater noster dudum per cartam suam dedisset et
concessisset Mereduco filio Resy duos commotos cum pertinenciis
in terra de Cardigan scilicet Mebueniaun et Wennowyth quos
Griffinus filius Mereduci et Kananus frater eius inimici et rebelles
nostri nunc tenent et qui ad nos pertinent per forisfacturam
eorundem, et idem Mereducus de comotis illis racione con-
cessionis predicte nullam seisinam habuisset, nec Resus filius
predicti Mereduci in eisdem comotis racione concessionis illius
pus aliquod uel clamium habere potuisset, nos tamen gratum
seruicium et fidele quod idem Resus filius Mereduci nobis
impendit solus inter nobiles et magnates in partibus Westwallie
tempore turbacionis ultimo suborte nobis iuxta fidelitatis debitum
adherendo interius contemplantes, et graciam uberiorem ei tan-
quam bene merito facere uolentes, dedimus eidem et concessimus
ac presenti carta confirmauimus eosdem commotos, exceptis terris
quas Lewelinus filius Oweyn tenuit tempore incepcionis ultime
gwerre Wallie in predictis duobus commotis, et totam terram de
Methlaen et Kayou cum pertinenciis quam Resus Vaghan inimicus
et rebellis noster nunc tenet et quam per foresfacturam eiusdem
Resy similiter ad nos pertinet, habendum et tenendum eidem Reso
filio Mereduci et heredibus suis de nobis et heredibus nostris
integre libere quiete <1[fol.>1 412 <1verso]>1 bene et in pace in perpetuum
sicut predicti Griffinus et Kananus commotos predictos et prefatus
Resus Vaghan terram predictam tenuerunt in principio turbacionis
predicte, faciendo inde nobis et heredibus nostris seruicia inde
debita et consueta. Quare volumus et firmiter precipimus pro
nobis et heredibus nostris quod predictus Resus filius Mereduci
et heredes sui habeant et teneant predictos commotos et terram
cum pertinenciis exceptis terris predictis de nobis et heredibus
nostris integre libere quiete bene et in pace in perpetuum sicut
predicti Griffinus et Kananus commotos predictos et prefatus
Resus Vaghan terram predictam tenuerunt in principio turbacionis
predicte, faciendo inde nobis et heredibus nostris seruicia inde
nobis debita et consueta sicut predictum est. Hiis testibus:
venerabilibus patribus R[oberto] Bathonensi et Wellensi et
Aniano Bangorensi episcopis, Rogero le Bygot comite Norffolcie
et marescallo Anglie, Johanne de Warenna comite Surreie,
Henrico de Lacy comite Lincolnie, Willelmo de Bello Campo
comite Warrewyk, Ottone de Grandisono, Galfrido de Geynuill,
Ricardo de Brus, Hugone filio Ottonis, Roberto filio Johannis, et
aliis. Datum per manum nostram apud Rothelanum xxviii die
Julii anno regni nostri decimo.
291. CARTA PER QUAM CONCEDIT REX RESO FILIO MEREDUCI
UNAM FERIAM APUD DROSLEYN SINGULIS ANNIS PER QUATUOR
DIES DURATURAM IN FESTO BEATI BARTHOLOMEI APOSTOLI.
tannie archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus cornitibus
bus balliuis et fidelibus suis salutem. Sciatis nos concessisse et
hac carta confirmasse dilecto et fideli nostro Reso filio Mereduci
quod ipse et heredes sui in perpetuum habeant unam feriam apud
manerium suum de Drosleyn singulis annis per quatuor dies
duraturam videlicet in die Sancti Bartholomei et per tres dies
sequentes, nisi feria illa sit ad nocumentum vicinarum feriarum.
Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus
nostris quod predictus Resus et heredes sui in perpetuum
habeant unam feriam apud manerium suum de Drosleyn singulis
annis per quatuor dies duraturam videlicet in die Sancti Bar-
tholomei et per tres dies sequentes cum omnibus libertatibus et
liberis consuetudinibus ad huiusmodi feriam pertinentibus, nisi
feria illa sit ad nocumentum vicinarum feriarum sicut predictum
est. Hiis testibus: venerabili patre R[oberto] Bathonensi et
Wellensi episcopo, Ottone de Grandisono, Antonio Bek archi-
diacono Dunolmensi, Hugone filio Ottonis, Thoma de Weyland,
Roberto filio Johannis, Radulfo de Hengham, Johanne de Luuetot,
Johanne de Cobeham, Petro de Huntingfeld, Eustachio de
Hacche, et aliis. Datum per manum nostram apud Westmona-
sterium xii die Julii anno regni nostri nono.
292. CARTA PER QUAM JOHANNES DE HASTINGES DEDIT RESO FILIO
MEREDUCI TOTAM TERRAM DE SANCTO CLARO, AMGOY, IN
LIBERUM MARITAGIUM CUM AUDA SORORE SUA.
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes de Hastinges dedi
concessi et hac presenti carta mea confirmaui Reso filio Mereduci
totam terram meam de Sancto Claro, Amgoy, et [fo. ccccxiii]
Peunlyok, cum pertinenciis in liberum maritagium cum Auda
sorore mea, habendam et tenendam eis et heredibus suis de ipsis
Reso et Auda legitime procreatis de capitali domino feodi libere
quiete bene et pacifice et hereditarie in perpetuum in terris
dominicis redditibus pratis pasturis moris siluis molendinis aquis
viuariis viis semitis et omnibus aliis libertatibus ad dictam terram
spectantibus uel pertinere potentibus, faciendo et reddendo ipsi
et heredes sui de ipsis Reso et Auda legittime procreati domino
capitali feodi seruicium et redditum inde debitum et consuetum in
perpetuum, ita tamen quod si dicta Auda soror mea descedat sine
herede de dicto Reso et ipsa legittime procreato tota terra predicta
cum pertinenciis reuertatur mihi et heredibus meis statim post
mortem dicte Aude sine contradicione ipsius Resi uel heredum
suorum vel aliorum quorumcumque: sed si dictus Resus prolem
de eadem Auda legittime procreauerit licet proles illa decedat
quandocumque, volo et concedo pro me et heredibus meis quod
tota dicta terra remaneat eidem Reso ad vitam suam, et quod tunc
mihi et heredibus meis reuertatur ut predictum est. Et ego vero
Johannes et heredes mei totam dictam terram cum pertinenciis
predictis Reso et Aude et heredibus suis de ipsis Reso et Auda
legittime procreatis in forma predicta in perpetuum warentiza-
bimus. Et ut hec carta mea rata et stabilis in forma predicta
remaneat eam sigillo meo roboraui. Hiis testibus: domino
R[oberto] Bathonensi et Wellensi episcopo, domino Thoma de
Menevia episcopo, domino Gilberto comite Gloucestrie, domino
Willelmo de Valencia, domino Johanne comite Warenne, domino
Roberto de Valle, domino Radulfo de Bluet, Willelmo de Cauciton,
Lewelyno ab Rees, Dauid Amoriz, Eynero clerico, et multis aliis.
293. LITTERA PER QUAM ED[WARDUS] REX CONCESSIT RESO FILIO
MEREDUCI POTESTATEM AD RECIPIENDUM AD PACEM REGIS
OMNES VALENSES DE TERRIS SUIS.
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Acqui-
tannie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem.
Sciatis quod dedimus dilecto et fideli nostro Reso filio Mereduci
potestatem quod ipse Valenses de terris propriis ipsius Resy et
eciam Valenses de comotis de Mebueynon, Weynonyth, Melaten,
et Kayou, qui presentem gwerram in Wallia contra nos non
mouerunt ad pacem nostram venire volentes recipere possit
nomine nostro ad voluntatem nostram. In cuius rei testimonium
has litteras nostras fieri fecimus patentes quamdiu nobis placuerit
duraturas. Teste me ipso apud Rothlan xxx die Julii anno regni
nostri decimo.
L NUS FILIUS GRIFFINI PROMISIT
CORUM MOLESTACIONIBUS.
SUAS TERRAS ET CATALLA AB INIMICORUM MOLESTACIONIBUS.
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras visuris uel
audituris L[ewelinus] filius Griffini salutem in Domino sempiter-
nam. Nouerit uniuersitas vestra nos pro nobis et heredibus nostris
karissimo ac fideli nostro domino Maredud filio Resi et suis
heredibus promisisse fideliter sine fraude uel dolo pro fideli
homagio suo posse toto et seruicio fidelibus exibitis nobis et
heredibus nostris ipsum et suos heredes et homines suas terras et
sua castella [sic] ab inimicorum suorum molestacionibus et iniuriis
magnis videlicet et notoriis in quantum poterimus defendere ac
eciam custodire, cum ab ipso uel a suis heredibus <1[fol.>1 413 <1verso]>1
super hoc fuerimus requisiti. Promittimus eciam eidem ac iura-
mus corporali prestito iuramento quod ipsum amodo nunquam
capiemus uel capi faciemus, et quod filium suum non incarceremus
uel pro obside recipiemus et quod sua castra in nostram posses-
sionem specialem uel sub nostra speciali custodia nullatenus
acquiremus uel acquiri procuremus. Insuper has litteras nostras
concessimus eidem perpetuo conductorias et inter nos et ipsum
obligatorias, ita quod amodo non oporteat ipsum uel suos heredes
a nobis petere alias litteras conductorias uel aliquem conductum
personalem preter istas cum ad nos cum suo posse uel sine fuerit
accessurus, nullam iniuriam sibi uel suis contra predictum tenorem
in veniendo ad nos nobiscum morando et ad sua propria redeundo
illaturos uel ab aliis secundum posse nostrum inferre permissuros.
Quod si a predictis uel ab aliquo predictorum infideliter volueri-
mus resilire, concedimus clamamus ac volumus tam nos quam
omnes nobis in hoc consencientes ipso facto ex tunc esse sentencia
maioris excommunicacionis innodatos et a communione fidelium
in perpetuum separatos, volumus eciam nos ex tunc tales esse
per singulas ecclesias Wallie publice denunciari et sentenciam in
nos excommunicacionis in earum qualibet promulgari donec ad
nostram obligacionem et fidelitatem predicto domino factam et
firmatam reuersi fuerimus, satisfaciendo eidem plenarie de trans-
gressis. Renunciamus eciam ex tunc si in predictorum aliquo
deliquerimus omni beneficio cuilibet iuris tam ecclesiastici quam
ciuilis, et omnibus constitucionibus institutis uel instituendis ne
valeant nobis ad aliquam appellacionem seu defensionem uel
commodum aliquod in hac parte. Et ad maiorem securitatem de
omnibus supradictis integre et inviolabiliter obseruandis sigilla
proborum virorum dominorum videlicet Bangorensis et de Sancto
Assapph episcoporum, abbatum de Abercon[way] et de Ennlli,
priorum de Bekelert et de Onyslannauc, una cum sigillo nostro
hiis litteris nostris patentibus et per modum cyrographi confectis
fecimus apponi. Datum A.D. MCCL octauo in crastino Marci
EwangelIste apud Ekaedu Vannebedeyr.
296. LITTERA PER QUAM DOMINUS REX SIGNAUIT BALLIUIS SUIS
IN WALLIA ET MARCHIA WALLIE QUOD SUSCEPIT RESUM
FILIUM MEREDUCI IN PROTECTIONEM ET DEFENSIONEM SUAM.
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Acqui-
tannie omnibus balliuis et fidelibus suis in Wallia et in marchia
Wallie ad quos presentes littere peruenerint salutem. Sciatis quod
suscepimus in protectionem et defencionem nostram dilectum et
fidelem nostrum Resum filium Mereduci, qui de licencia nostra
moraturus est in Anglia, homines terras res redditus et omnes
possessiones suas. Et ideo vobis mandamus quod predictum
Resum homines terras res redditus et omnes possessiones suas
manuteneatis protegatis et defendatis, non inferentes eis vel inferri
permittentes iniuriam molestiam dampnum aut grauamen, et si
quid eis forisfactum fuerit id eis sine dilacione faciatis emendari.
In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes
per unum annum duraturas. Volumus eciam quod dictus Resus
interim sit quietus de omnibus placitis et querelis exceptis placitis
de dote unde nichil habet, et quare impedit, et assisis noue
disseisine et ultime presentacionis, et exceptis loquelis quas coram
justiciariis nostris itinerantibus in suis itineribus summoniri con-
tigerit. Teste me ipso apud Nancras in Xancton xx die Septem-
bris anno regni nostri quartodecimo.
297. LITTERA REGIS PER QUAM PRIOR FRATRUM PREDICATORUM
DE ROTHLAN, GARDIANUS FRATRUM MINORUM DE LAMAS, ET
RADULFUS DE BROCTON, MITTEBANTUR AD DYOCESAM MENE-
UENSEM AD INQUIRENDUM DE DAMPNIS ET INIURIIS ECCLESIIS
ILLATIS.
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Acqui-
tannie omnibus balliuis et fidelibus suis in diocesi Meneuensi
ad quos presentes littere peruenerint salutem. Cum mittamus
dilectos nobis in Christo Priorem Fratrum Predicatorum Rothlan,
Gardianum Fratrum Minorum de Landmas, et Radulfum de
Broghton clericum nostrum, ad inquirendum de dampnis et
iniuriis illatis ecclesiis in dyocesi supradicta et ad referendum
nobis super hoc veritatem, vobis mandamus quod prefatis Priori
Gardiano et Radulfo in hiis que ad inquisicionem predictam
pertinent intendentes sitis et respondentes quociens per ipsos ex
parte nostra super hoc fueritis requisiti. In cuius rei testimonium
has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud
Pressor primo die Julii anno regni nostri duodecimo.
298. LITTERA PER QUAM H[ENRICUS] REX REMISIT MAREDUCO
FILIO RESI ET HEREDIBUS SUIS OMNEM TRANSGRESSIONEM
FACTAM PREDICTO REGI ET EDWARDO FILIO SUO ET ALIIS DE
REGNO.
Henricus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie duxNormannie
Acquitannie et comes Andegavie omnibus ad quos presentes
littere peruenerint salutem. Sciatis nos recepisse in graciam et
pacem nostram Maraducum filium Resi, remisisse eidem Mare-
duco et heredibus suis et omnibus hominibus suis et eciam homini-
bus <1[fol.>1 414 <1verso]>1 nostris et hominibus Edwardi filii nostri et
eciam hominibus baronum nostrorum transgressionem nobis et
prefato Edwardo filio nostro factam per eosdem recedendo de
fidelitate et pace nostra veniendo ad dictum Mareducum et
eidem homagium faciendo. Et remisimus eidem Mareduco et
omnibus predictis hominibus omnia dampna nobis seu prefato
Edwardo seu hominibus nostris vel predicti Edwardi aut aliorum
baronum nostrorum per ipsos illata. Concessimus eciam ad instan-
ciam eiusdem Mareduci quod homines de balliua de Kermerdyn
qui huiusmodi transgressionem facere presumpserunt de cetero
nichilominus gaudeant et tractentur sub meliori dominio quo
tractari consueuerunt tempore Nicholai de Molis: nec aliquo
tempore recipiemus Lewelinum filium Griffini aut alium loco suo
dominantem ad pacem et graciam nostram quousque Resus filius
Mareduci deliberatus fuerit: nec Mareducum filium Oweny uel
Resum Juniorem ad pacem uel concordiam recipiemus sine con-
silio predicti Mareduci filii Resi. Concessimus eciam eidem Mare-
duco quod pontem suum apud Nouum Castellum leuare possit et
quod de prisonibus suis a principio gwerre mote captis pro eorum
liberacione capere possit redempciones. In cuius rei testimonium
has litteras nostras eidem Mareduco fieri fecimus patentes. Teste
me ipso apud Westmonasterium xviii die Octobris anno regni
nostri xl primo.
*299. LITTERA PER QUAM FRATER ROBERTUS CANTUARIENSIS
ARCHIEPISCOPUS DE COMMUNI ASSENSU SUFFRAGANEORUM
LEWELINUM DENUNCIAUIT EXCOMMUNICATUM ET POSTMODUM
PUBLICE PER TOTAM ANGLIAM SENTENCIAM EXCOMMUNICA-
CIONIS FULMINAUIT IN EUNDEM.
Reuerendo patri in Christo domino W[altero] Dei gracia Ebora-
censi archiepiscopo suus in eodem Christo frater Robertus Can-
tuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas quicquid sibi gracie
et salutis. Paternitati vestre tenore presencium notum facimus quod
cum dudum in prouinciali concilio Cantuariensi presidente tunc
felicis recordacionis Stephano quondam Cantuariensi archiepiscopo
apud Oxoniam celebrato prouida deliberacione et communi assensu
sanctorum patrum episcoporum suffraganeorum suorum et cleri
prouincie Cantuariensis statuto super hoc edito lata fuerit maioris
excommunicacionis sentencia in omnes illos qui iura domini regis
Anglie iniuste detinere contendunt ac pacem et tranquillitatem
eiusdem domini regis et regni sui iniuriose perturbare presumunt;
ac eadem sentencia per bone memorie Bonefacium predecessorem
nostrum et suffraganeos suos in concilio postea apud Lamheth
conuocato, et iterum in aula regia Westmonasterii pluries sol-
lempniter innouata fuerit necnon et auctoritate sedis apostolice
specialiter confirmata: nos cum quibusdam suffraganeis nostris
tunc ibidem personaliter existentibus et aliorum absencium pro-
curatoribus circa proximum preteritum festum Sancti Martini
yemalis, quia ipsa notoria rei veritas in auribus singulorum
acclamabat quod nobilis vir Lewelinus filius Griffini princeps
Wallie, tanquam fame sue prodigus et proprii persecutor honoris
sentenciam huiusmodi paruipendens, homagium et fidelitatem
que predecessores sui principes Wallie Anglie regibus facere
consueuerunt et ipsemet Lewelinus egregie memorie domino
H[enrico] regi Anglie prius fecerat ac domino nostro Edwardo
nunc regi Anglie illustri facere debuit et debet in presenti ex-
quisitis occasionibus facere detractat, ad hoc diebus et locis com-
petentibus oblato sibi ad cautelam saluo et securo conductu pluries
legitime monitus et citatus, in hoc ius ipsius domini regis temere
retinere contendens; pacem insuper et tranquillitatem ipsius
domini regis et regni sui per se et suos maliciose perturbare pre-
sumpsit, sicut notoria strages plurimorum depredaciones [fo.
ccccxv] rerum incendia et alia innumera dampnorum genera
testantur aperte, per que ipsum in sentencias huiusmodi non am-
bigitur dampnabiliter incidisse ; habito super hoc tractatu diligenti,
de salute ipsius principis sollicite cogitantes, de consilio eorundem
suffraganeorum nostrorum et cum eisdem prefatum principem
litteris pariter et nunciis sollempnibus ad ipsum propter hoc
specialiter destinatis in prefatas excommunicacionis sentencias
taliter incidisse denunciauimus, nichilominus et monuimus quod
infra quindecim dies a tempore monicionis huiusmodi de premissis
satisfaceret, et ab incepta perturbacione pacis domini nostri regis
et regni sui molestia desistendo, suos ab huiusmodi presumpcioni-
bus pariter refrenaret, alioquin ex tunc contra ipsos asperius pro-
cederemus prout notorii excessus eorundem id exposcunt. Porro
nunciis ipsis apud Lammas ubi princeps ipse cum suis proceribus
curiam suam tunc tenebat accedentibus et sui aduentus causam
ipsius principis familiaribus et ministris serio exponentibus, idem
princeps offensam superaddens offensis nuncios ipsos non sine
nostro contemptu ad se aditum habere non permisit et monita
nostra salubria per suos sibi plene nunciata animo contempnens
indurato hactenus ad satisfactionem venire non curauit per sex
septimanas et amplius fauore beniuolo pacienter exspectatus, sed
semper peiora prioribus committit et de die in diem quantum
potest manus aggrauat ad delicta. Propter que conuocatis iterato
suffraganeis nostris et habito super contemptu huiusmodi et
notoriis ac multiplicatis ipsius principis et suorum excessibus
et offensis tractatu pleniori, quia crescente contumacia pariter et
offensa crescere debet et pena, de eorundem suffraganeorum
nostrorum unanimi consilio et assensu extitit prouisum et ordina-
tum quod unusquisque predictorum suffraganeorum in ecclesia
sua cathedrali et aliis collegiatis et parochialibus ecclesiis sue
ciuitatis et dyocesis dictum Lewelinum principem Wallie in pre-
fatas excommunicacionis sentencias incidisse et nominatim taliter
excommunicatum esse denunciaret pulsatis campanis et candelis
accensis; consiliarios insuper suos et fauctores ac omnes con-
silium et auxilium eidem principi in sua rebellione perseueranti
scienter impendentes in premissis, nisi infra mensem unum
resipuerint et ab ipsius consilio consensu et auxilio se subtraxerint,
pari sentencia et cum eadem sollempnitate publice innodatos
denunciaret, ipsos quos contra monicionem huiusmodi extunc sibi
adherere et consilium consensum et auxilium sibi impendere con-
stiterit in premissis publice et sollempniter excommunicatos de-
nunciaret nominatim ; quam quidem sentencie denunciacionem in
diocesi nostra nuper per nostros fieri mandauimus cum effectu.
Unde cum per prefatum dominum Edwardum regem nostrum
serenissimum simus per suas litteras nobis nuper directas specialiter
rogati ut in istius negocii execucione vestrum imploremus auxilium
et iuuamen, ac vos et nos quibus ecclesiarum et animarum cura
incumbit ibi forcius voluntarios labores suscipere tenemur ubi
ipsius Lewelini rebellio periculosius exardescit et in prefati do-
mini regis iniuriam in posterum arroganter insurget nisi eam
exsurgens iusticia preueniat et subuertat, ut sic pax et quies ceteris
preparetur ; paternitatem vestram rogamus et requirimus quatinus
obtentu precum dicti domini regis illustrissimi vobis in hac parte
porrectarum ac nostrarum, prefatum Lewelinum per totam dyo-
cesim vestram et prouinciam in predictas excommunicacionum
sentencias incidisse et nominatim taliter excommunicatum esse si
placet denuncietis et denunciari faciatis in forma memorata,
presens negocium taliter impleturi qualiter a nobis in casu con-
simili vobis fieri velletis. Datum apud Northstok iii Kalendas
Martii A.D. MCcLxx sexto. <1[Foedera,>1 i. 54I.]
<1[fol.>1 4I5 <1verso]1>1
3oo. LITTERA REGIS PER QUAM REMISIT RESO FILIO MEREDUCI
SEXDECIM LIBRAS QUAS WALTERUS DE NOTINGEHAM PER
PRECEPTUM REGIS MUTUAUIT EIDEM.
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Acqui-
tannie dilecto et fideli suo Roberto Tibetot salutem. Sciatis quod
remisimus dilecto et fideli nostro Reso filio Mereduci illas sex-
decim libras quas Walterus de Notingham clericus noster per
preceptum nostrum de denariis nostris mutuauit eidem. Et ideo
vobis mandamus quod ipsum inde faciatis esse quietum. Datum
sub priuato sigillo nostro apud Acton Burnel xx die Octobris anno
regnI nostri xi.
301. LITTERA ABBATIS DE STRATMARCHEL ET CONUENTUS DE
QUIETUMCLAMACIONE DE XLIII LIBRIS QUAS REX CONTULIT
EISDEM PRO DAMPNIS ILLATIS ECCLESIE SUE.
Uniuersis Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris frater
C dictus abbas de Stratmarchel et eiusdem loci conuentus
salutem in Domino. Quoniam magnificus princeps noster do-
minus Edwardus Dei gracia rex Anglie pro dampnis et oppressioni-
bus nostre domui tempore gwerre preterite illatis sua largiflua
bonitate quadraginta tres libras sterlingorum nobis de elemosina
sua contulit per manus inquisitorum scilicet Prioris Rotholani, et
Gardiani de Lanmaes, et Radulfi de Brothton clerici, predictum
autem dominum regem super predictis quadraginta tribus libris
pro omnibus dampnis nobis et domui nostre illatis quietum
clamamus in perpetuum per presentes. In cuius rei euidenciam
sigillum nostrum huic scripto fecimus apponi. Datum apud
Cestriam in crastino Animarum anno regni regis Edwardi xii.
302. LITTERA LEWELINI PRINCIPIS PER QUAM SIGNAUIT BAN-
GORENSI ET ASSAUENSI EPISCOPIS QUOD POSTQUAM GRIFFINUS
FILIUS WEWENWYN ET DAUID FRATER SUUS HOMAGIUM ET
SACRAMENTUM SIBI FECERINT DE FIDELITATE CONTEMPSERUNT
SACRAMENTUM GWERRANDO, ETC.
Venerabilibus in Christo patribus Dei gracia Bangorensi et As-
sauensi episcopis deuotus eorum filius Lewelinus princeps Wallie
salutem reuerenciam et honorem. Litteras vestre venerabilitatis
monitorias nuper recepimus inter cetera continentes ut inquieta-
cionibus ac grauaminibus et perturbacionibus dominis Griffino
filio Wennewyn et Dauid fratri nostro inferendis eciam desistamus
et de illatis satisfaciamus competenter, ac ut composicionem seu
concordiam inter nos et prefatos dominos factam in omnibus et
singulis suis articulis integre et absque diminucione aliqua seruare-
mus. Sciatis igitur quod nullum sacramentum de compos[ic]ione
aliqua obseruanda aut eciam composicio inter nos et dictum
Griffininum intercessit super aliquibus certis articulis aut graua-
minibus sopiendis, sed idem Griffinus postquam suum homagium
nobis fecerat et fidelitatem iurauerat ac terras suas de nobis in
capite tenendas ex mera nostra liberalitate recuperauerat a nostro
homagio et fidelitate recessit et terras suas dereliquit motu pro-
prio, quod omnibus per Walliam publicum extitit et notorium.
Ceterum composicionem seu pacis formam inter nos ex una parte
et Dauid fratrem nostrum ex altera initam et firmatam ac eiusdem
composicionis interpretacionem et declaracionem quam vos fecistis
prouide et salubriter prout in litteris inde confectis nostris sigillis
munitis plenius continetur inuiolabiliter uersus prefatum Dauid
obseruauimus, quam ipse sue salutis inmemor uersus nos infregit
ausu temerario cuius rei signum apparet efficacissimum quod nos
dicte pacis forme et obscuritatum eius declaracionis confirma-
cionem a sede apostolica per nostros clericos procurauimus sicut
plenius uobis poterit innotescere per litteras ipsas apostolicas quas
uobis sine vicio uel rasura mittimus inspi[ci]endas per presencium
portitores. Rogamus igitur paternitatem uestram et hortamur
hattencius postulantes quatenus moneatis dictum Dauid fratrem
nostrum1 ad dictam formam pacis et obscuritatis eiusdem de-
claracionem obseruandam sicut ex dicte composicionis et inter-
pretacionis tenore ac sui sacramenti virtute tenetur, ac ipsum
secundum vestre execucionis formam ad hoc sentencialiter con-
pellatis. In cuius rei testimonium has nostras litteras patentes
nostro sigillo signatas vobis mittimus. Datum apud Lanuer Kyg-
castel A.D. MccLxx quarto in vigilia Beati Thome Apostoli.
<1[fol. 65 recto]>1
303. BULLA HONORII PAPE PER QUAM CONFIRMAUIT DONACIONES
FACTAS SEU LIBERTATES LEWELINO NORTH WALLIE PER
J[OHANNEM] REGEM ANGLIE.
Honorius episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio nobili viro
Lewelino principi Norwall[ie] salutem et apostolicam benedi-
ctionem. Justis petencium desideriis nos dignum est facilem
prebere consensum et uota que a racionis tramite non discordant
effectu persequente complere. Eapropter dilecte in Domino fili
tuis iustis postulacionibus grato concurrentes assensu libertates
tibi a clare memorie J[ohanne] rege Anglorum de regali liberalitate
concessas prout in ipsius litteris dicitur plenius contineri sicut eas
iuste ac pacifice obtines tibi auctoritate apostolica confirmamus et
presentis scripti patrocinio communimus, carissimi in Christo filii
nostri H[enrici] regis Anglorum illustris per omnia iure saluo.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre con-
firmacionis infringere uel ausu temerario contraire : si quis autem
hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et
beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursu-
rum. Datum Laterani ii Nonas Mayi pontificatus nostri anno
decimo.
3o4. BULLA HONORII PAPE AD LEWELINUM ET COMPLICES SUOS
QUOD NON INSURGERENT UEL ALIQUAM CONSPIRACIONEM
FACERENT CONTRA REGEM ANGLIE.
Honorius episcopus seruus seruorum Dei nobili viro Lewelyno et
complicibus suis spiritum consilii sanioris. Multum fame uestre
derogat saluti quod a fidelitate domini uestri naturalis et deuo-
cione Romane ecclesie matris uestre secuti conspiratorum per-
fidiam recessistis, non erubescentes simul utrumque relinquere
qui pro eorum utrolibet obseruando debueratis si exegisset
necessitas carcera et exilia sustinere. Monemus igitur discre-
cionem uestram rogamus et obsecramus in Domino per apostolica
uobis scripta firmiter precipiendo mandantes quatinus karissimI
in Christo filii nostri H[enrici] regis Anglorum illustris innocuam
respicientes etatem, et ad ipsam Romanam ecclesiam in cuius
iniuriam est huiusmodi conspiracio attemptata debitum respectum
habentes, ad ipsius regis fidelitatem et deuocionem apostolice
sedis relicto impiorum consilio redeatis, non obstantibus iura-
mentis illicite prestitis Ludoyco, quia si conuersi ad dexteram
reuocaueritis prouide quod improuide attemptastis uobis nostram
et apostolice sedis graciam et fauorem specialiter pollicemur
nichilominus ad graciam ipsius regis integre rehabendam et iura
uestra insuper consequenda apostolicum uobis auxilium pro-
mittentes. Datum Laterani xvii Kalendas Februarii pontificatus
nostri anno primo.
305. CARTA GILBERTI COMITIS GLOUCESTRIE PER QUAM DEDIT
DOMINO EDWARDO REGI ANGLIE OMNIA CASTRA TERRAS ET
TENEMENTA SUA IN WALLIA.
Uniuersis Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit
Gilbertus de Clare comes Gloucestrie et Hertford[ie] salutem.
Nouerit uniuersitas vestra nos reddidisse concessisse et quietum
clamasse in perpetuum pro nobis et heredibus nostris serenissimo
domino nostro domino Edwardo Dei gracia regi Anglie illustri
omnia castra terras et tenementa nostra que habemus in Wallia
cum omnibus libertatibus regalitatibus feodis militum aduoca-
cionibus domorum religiosarum et ecclesiarum et omnibus aliis
ad predicta castra terras et tenementa pertinentibus, habendum et
tenendum eidem domino nostro regi et heredibus suis ad facien-
dum inde suam voluntatem. Et ut hec nostra reddicio concessio
et quieta clamacio perpetue firmitatis robur optineant, presenti
scripto sigillum nostrum apposuimus. Hiis testibus: dominis
Edmundo fratre regis predicti, Willelmo de Valenc[ia] comite
Penbrok auunculo suo, Henrico de Lacy comite Lincoln, Ricardo
comite de Arrundell, Ottone de Grandisono, Johanne de Sancto
Johanne, Willelmo de Leyburne et aliis. Datum apud Wynto-
n[iam] vicesimo die Aprilis anno regni predicti domini regis
decimo octauo.
306. SCRIPTUM ROBERTI DE SCHALIS PER QUOD REMISIT ET CON-
CEssIT DoMINo REGI ET HEREDIBUs sUIs ToTUM REDDITUM ET
SERUICIUM QUE IPSE VEL ANTECESSORES SUI HABUERUNT VEL
HABERE DEBUERUNT DE TERRIS ILLIS QUAS DICTUS REX ET
DOMINA A[LIANORA] REGINA CONSORS SUA FEOFFAUERUNT
COMITEM HERFORDIE IN EXCAMBIUM PRO TERRA ET HONORE
DE HAU[RE]FoRD.
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit
Robertus de Scalys miles salutem eternam in Domino. Nouerit
uniuersitas vestra me remisisse concessisse et quietum clamasse
pro me et heredibus meis in perpetuum illustri domino meo
Edwardo Dei gracia regi Anglie totum redditum et seruicium que
ego uel antecessores mei habuimus uel habere debuimus de
quibusdam terris et tenementis de quibus idem dominus rex et
illustris domina Alienora regina Anglie consors eius feoffauerunt
dominum Humfredum de Bohun comitem Hereford et Essex in
escambium pro terra et honore de Haureford, ita quod ego
Robertus uel heredes mei quicquam iuris uel clamii in eisdem
vendicare uel habere non possumus de cetero quoquomodo. In
cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui.
Datum apud Longam Itchenton octauo die Martii A.D. MCc
nonagesimo.
<1[fol. 166 verso]>1
307. SCRIPTUM GILBERTI DE CLARE COMITIS GLOUCESTRIE PER
QUOD REDDIDIT DOMINO REGI ET CONCESSIT TOTUM ID QUOD
AD EUM PERTINUIT DE ADUOCACIONE ET CUSTODIA EPISCO-
PATUS LANDAUENSIS.
Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit Gilbertus de Clare
comes Gloucestrie et Hertford salutem in Domino. Sciatis
quod cum dominus noster carissimus dominus Edwardus rex
Anglie illustris exigeret et vendicaret versus nos aduocacionem et
custodiam episcopatus Landauensis cum pertinenciis cum colla-
cionibus prebendarum et dignitatum eiusdem tempore vacacionis
episcopatus illius, nos cum eodem domino nostro rege super hoc
placitare nolentes id quod ad nos pertinet de aduocacione et
custodia episcopatus predicti una cum collacionibus prebendarum
et dignitatum eiusdem tempore vacacionis episcopatus illius pre-
fato domino nostro regi reddidimus ut jus suum. In cuius rei
testimonium sigillum nostrum apposuimus huic scripto. Datum
apud Kingesclipston die Lune proxima post festum Sancti Luce
Ewangeliste A.D. MCC nonagesimo et regni predicti domini regis
decimo octauo.
<1[fol.>1 170 <1verso]>1
*308. LITTERA PER QUAM DOMINUS REX VENDICAUIT UERSUS
GILBERTUM DE CLARE COMITEM GLOUCESTRIE ADUOCA-
CIONEM CUIUSDAM ECCLESIE EPISCOPATUS LANDAUENSIS CUM
COLLACIONIBUS PREBENDARUM ET DIGNITATUM.
Edwardus etc. archiepiscopis etc. salutem. Sciatis quod cum nos
exigeremus et uendicaremus uersus dilectum et fidelem nostrum
Gilbertum de Clare comitem Gloucestrie et Hertford aduoca-
cionem et custodiam episcopatus Landeuen[sis] cum pertinenciis
una cum collacionibus prebendarum et dignitatum eiusdem
tempore vacacionis1 episcopatus illius, et idem comes nobis[cum]
super hoc placitare nolens id quod ad ipsum pertinet de aduoca-
cione et custodia episcopatus predicti una cum collacionibus
prebendarum et dignitatum eiusdem tempore vacacionis epi-
scopatus illius nobis reddit ut ius nostrum, prout in scripto eius-
dem comitis nobis inde confecto plenius continetur, nos eidem
comiti et karissime filie nostre Johanne uxori sue graciam facere
volentes specialem in hac parte dedimus et concessimus pro
nobis et heredibus nostris eisdem comiti et Johanne aduocacionem
et custodiam episcopatus predicti cum pertinenciis habendam et
tenendam de nobis et heredibus nostris eisdem comiti et Johanne
cum collacionibus prebendarum et dignitatum episcopatus illius
singulis temporibus vacacionum eiusdem ad totam vitam utriusque
eorundem comitis et Johanne, ita quod post decessum ipsorum
comitis et Johanne aduocacio et custodia episcopatus predicti una
cum collacionibus prebendarum et dignitatum eiusdem tempori-
bus vacacionum episcopatus illius ad nos uel heredes nostros
integre reuertantur quiete de heredibus eorundem comitis et
Johanne in perpetuum. Quare volumus et firmiter precipimus
pro nobis et heredibus nostris quod predicti comes et Johanna
habeant et teneant de nobis et heredibus nostris aduocacionem et
custodiam episcopatus predicti cum pertinenciis una cum col-
lacionibus prebendarum et dignitatum episcopatus illius singulis
temporibus vacacionum eiusdem ad totam vitam utriusque ipsorum
comitis et Johanne, ita quod post decessum eorundem comitis et
Joharne aduocacio et custodia episcopatus predicti una cum
collacionibus prebendarum et dignitatum eiusdem temporibus
vacacionum episcopatus illius ad nos uel heredes nostros integre
reuertantur quiete de heredibus eorundem comitis et Johanne in
perpetuum sicut predictum est. His testibus: venerabili patre
R[oberto] Bathonensi et Wellensi episcopo, Willelmo de Valencia
auunculo nostro, Henrico de Lacy comite Linc[olnie], Johanne
de Warrenna comite Surr[eie], Roberto Tipetot, Reginaldo de
Grey, Waltero de Bello Campo, Petro de Chaumpent, Ricardo de
Bosco, et aliis. Datum per manum nostram apud Kingesclipston
secundo die Nouembris. [Clark, <1Carrae Glax.,>1 iii. <1567->1-8.]
309. LITTERA PER QUAM HUGO DE LIMINISTRE RECOGNOUIT SE
RECEPISSE DE RICARDO DE ABBENDON XXII LIBRAS ET VIII
SOLIDOS.
Nouerint uniuersi quod ego Hugo de Leministre clericus recepi
a magistro Ricardo de Abbyndon tempore quo fuit camerarius
Wallie per preceptum magistri Willelmi de Luda custodis garde-
robe regis viginti duas libras et viii solidos ad perpacandum
quedam vadia que a retro tunc fuerunt uni capellano uni janitori
sex balistariis et viginti peditibus existentibus in municione de
Cruket, de qua quidem pecunie summa oneror in compoto meo
reddito in garderoba predicta. In cuius rei testimonium has lit-
teras meas fieri feci patentes. Datum apud Carnaruan xxiiii die
Martii anno regni regis Edwardi quintodecimo.
<1[fol.>1 180 <1recto]>1
310. LITTERA WILLELMI DE LEYBURNE PER QUAM RECOGNOUIT
RECEPISSE A MAGISTRO RICARDO DE ABBENDON L LIBRAS.
Nouerint uniuersi quod ego Willelmus de Leyburne recepi a
magistro Ricardo de Abendone camerario Wallie quinquaginta
libras in partem solucionis feodi michi debiti pro custodia castri
de Cruket de anno regni regis Edwardi terciodecimo, videlicet
per manus predicti magistri Ricardi sex libras tresdecim solidos
octo denarios, per manus Gerardi de Pemes quatraginta libras, et
per manus Ade de Wetenhale sexaginta sex solidos et octo
denarios. In cuius rei testimonium has litteras meas fieri feci
patentes. Datum apud Carnaruan xviii die Decembris anno regni
regis predicti quinto decimo, protestans tenore presencium quod
si alia littera alicuius solucionis michi per predictum magistrum
Ricardum facte in medio protendatur quod pro cassa et vana
penitus habeatur.
<1[fol.>1 180 <1recto]>1
311. LITTERA ROGERI EXTRANEI PER QUAM TENETUR WALTERO
DE NOTINGHAM CLERICO DOMINI REGIS IN DECEM LIBRIS
STARLINGORUM.
Omnibus hominibus presentes litteras inspecturis uel audituris
Rogerus Extraneus miles salutem in Domino. Noueritis nos
teneri Waltero de Notingham clerico domini regis in decem libris
sterlingorum, quas ab eodem mutuo recepimus apud abbazyam
de Kummer in Meirronnyt de denariis domini regis per mandatum
magistri Willelmi <1[fol.>1 180 <1verso]>1 de Luda domini regis the-
saurarii, eidem Waltero vel eius attornato hanc litteram secum
deferenti soluendis apud Kayrmerdeyn in festo Sancte Trinitatis
anno regni regis Edwardi undecimo sine ulteriori dilacione. In
cuius rei testimonium has litteras nostras eidem Waltero fierI-
fecimus patentes. Datum apud dictam abbaciam xiiii die Maii
anno supradicto.
3I2. LITTERA COMITIS GLOUC[ESTRIE] DE QUINTADECIMA DOMINO
REGI CONCESSA IN TERRIS SUIS WALLIE.
Gileberd de Clare counte de Gloucestre e de Hertford a sire
Johan de Creppinges son vescunte de Glammorgan e a tuz ses
autris balifs en les parties de Galis saluz. Pur ceo ke nus avoms
graunte a nostre seygnur le rey Dengletere le quinzyme des leyns
de tuz nos tenauntez en Galys fraunks e autris quaunk en nus est,
vos maundoms qe quel hure qe les genz le rey veignunt illok qe
vus tuz lur seyez eydaunz ke le quinzyme soyt leuement taxe e
leue par nos genz al voes [sic] nostre seygnur le rey auauntdit. E
priez nos genz qe tenent de nos par baronie qil voyllunt le quin-
zime de lur bens ausint graunter a nostre seygnur le rey pur
reverence de luy epur la amur de nous. En graunt de queu chose
nous vous enueoms cestre nostre lettre ouerte. Done a Berewyck
sur Twede le viii"jour du mois de Nouembre lan du regne le roy
Edward nostre seygnur auaunt dit vintisme.
Dupplicatur.
3I3. LITTERA ALANI PLUKENET DE CAPCIONE RESI FILII MERA-
DUCI.
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
Alanus de Plukenet custos castri de Drustelan salutem in Domino.
Noueritis quod cum Robertus de Tibetot justiciarius Westwallie
proposuit ire in excercitu die Lune proxima post festum Sancti
Vincencii anno regni regis Edwardi septimodecimo ad querendum
Resum filium Meraduci et suos complices in balliua nostra de
Stretthowy, omnes hostagii in custodia nostra in castro de
Drustelan existentes manuceperunt quod citra diem Dominicum
in festo Palmarum capient Resum filium Meraduci predictum vel
viuum vel mortuum nobis reddent et si nonfecerint obligant se et
concedunt mortem subire temporalem sine contradictione seu
cauillacione quacumque. Et pro ista promissione predictus do-
minus Robertus et excercitus domini regis de Westualle iter
suum non arripuerunt apud Strethowy ad propositum suum per-
ficiendum et perimplendum. In cuius rei testimonium presentibus
sigillum nostrum fecimus apponi. Actum apud Drustelan in pre-
sencia venerabilis viri domini Johannis Prioris de Kermerdyn,
domI-nI- Baldewini de Maners, domini Ricardi de Craupes,
domini Willelmi de Wigebere militum et aliorum, die Sabati
in die Sancti Vincencii anno eiusdem regis supradicto.
3I4. TRANSCRIPTUM BULLE HONORII ELECTI DE CONFIRMACIONE
ABBACIE DE ABERCONEWAY SUB SIGILLIS GODEFRIDI WI-
GORNENSIS ET ROBERTI BATHONENSIS ET WELLENSIS ET
WILLELMI NORWYCENSIS EPISCOPORUM.
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis
Godefridus miseracione diuinaWygornensis, Robertus Bathonen-
sis et Wellensis, et Willelmus Norwicensis episcopi salutem in
Domino sempiternam. Noueritis nos inspexisse litteras sanctissimi
patris domini Honorii Dei gracia sacrosancte Romane ecclesie
summi pontificis tunc ad officium pontificatus illius electi non
cancellatas non abolitas nec in aliqua parte sua viciatas in hec
uerba:
Honorius electus episcopus seruus seruorum Dei karissimo in
Christo filio E[dwardo] regi Anglie illustri salutem et apostolicam
benedictionem. Magne deuocionis affectus quem erga Romanam
ecclesiam habere dinosceris promeretur ut peticionibus tuis quan-
tum cum Deo possumus fauorem apostolicum impendamus ; sane
peticio tua nobis exhibita continebat quod tu prouide diuine
pietatis intuitu et pro anime tue salute quoddam monasterium
Cisterciensis ordinis in fundo proprio in Assauensi diocesi con-
sistente de assensu venerabilis fratris nostri episcopi Assauensis de
bonis propriis fundasti pariter et dotasti, et uenerabilis frater
noster episcopus Bangorensis ad tue peticionis instanciam mona-
sterium de Aberconeweye eiusdem ordinis Bangorensis diocesis
ipsius monasterii utilitate pensata duxit predicto
monasterio de assensu prefati Assauensis episcopi uniendum,
dilectos filios abbatem et conuentum dicti monasterii de Aber-
coneweye ad illud nichilominus transferendos, ita quod ipsum
monasterium de nouo fundatum monasterium de Abernerweye
[sic] diocesis Assauensis nominatur communiter et habetur, tu
quia postmodum possessiones et bona ipsius monasterii de muni-
ficencia regia non modicum aumentasti, nos itaque tuis deuotis
supplicacionibus inclinati quod in hac parte prouide factum est
et in alterius preiudicium non redundat gratum et ratum habentes
id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patro-
cinio communimus, nichilominus decernentes ut iidem abbas et
conuentus priuilegiiset indulgenciis ante unionem et translacionem
huiusmodi a sede apostolica concessis eisdem gaudeant decetero
sicut prius. Nulli igitur omnino hominum liceat hanc paginam
nostre confirmacionis et constitucionis infringere vel ei ausu
temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit
indignacionem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli
Apostolorum eius se nouerit incursurum. Nec mireris quod
bulla non exprimens nomen nostrum est appensa presentibus
que ante consecracionis et benedictionis nostre sollempnia trans-
mittuntur, quia hii qui fuerunt hactenus in Romanos electi ponti-
fices consueuerunt in bullandis litteris ante sue consecracionis
et benedictionis munus modum huiusmodi obseruare. Datum
Perusii viii Kalendas Maii suscepti a nobis apostolatus officii anno
primo.
In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt ap-
pensa. Datum et actum apud Westmonasterium die Lune
proxima post festum Sancti Marche Ewangeliste A.D. MCC octo-
gesimo sexto.
<1[fol.>1 183 <1recto]>1
315. LITTERA CoNTINENS QUOD MERADUCUS AB RICARCARDO AB
MERADUK DE ELUEDE VENIT AD PACEM DOMINI REGIS.
Uniuersis has litteras visuris vel audituris Meraducus ab Ricar-
cardo ab Meraduk de Eluede salutem in Domino. Noueritis me
die Dominica in crastino Sancti Vincencii anno regni regis Ed-
wardi septimodecimo apud Kermerdyn, coram domino Johanne
Pdrych [sic] priore eiusdem loci, Symone ab Henry, Maddok ab
Sampson, Meraduk ab Willim, Iwayn ab Houel, Res ab Gogan,
Wrono ab Gogan, Iwan ab Gwyon, Wrono ab Gogan, Iwayn ab
Dauid, Aron ab Ener, Houel ab Gogan, Ph[ilipp]o ab Henr.,
Rees ab Dauid, et multis aliis fidelibus domini regis ibidem
existentibus, venisse ad dominum Robertum de Tibetot ad pacem
domini regis ad uoluntatem eiusdem domini regis alte et basse de
vita et membris siue terris et tenementis, ita tamen quod ego et
uxor mea moram trahamus in domo alicuius burgensis infra muros
de Kermerdyn usque ad aduentum dicti domini regis exspectando
voluntatem dicti domini regis, ita tamen quod si placeat domino
regi mille marcas de me recipere in aduentu suo pro forisfactura
mea per bonam securitatem inventam ad certos terminos recipiet,
et si hoc non placuerit percipere quod idem dominus rex faciat
voluntatem suam devita mea et membris meis terris et tenementis.
Et super hoc dominus Robertus de Tibetot concessit michi et
uxori mee qualibet die sex denarios de suo proprio caritatis intuitu
usque aduentum dicti domini regis. In cuius rei testimonium
sigillum meum est appensum una cum sigillis prenominatorum
super huius conuencionis testificacione. Datum loco die et anno
supradictis.
316. LITTERA CONTINENS QUOD PH[ILIPPU]S FILIUS HOWELY AB
MERIK MANUCEPIT CUSTODIRE CASTRUM DE DROSTLAN AD
OPUS DOMINI REGIS.
Uniuersis presentes litteras inspecturis uel audituris Ph[ilippu]s
filius Howely ab Meurik salutem in Domino. Noueritis me
manucepisse ad custodiendum castrum domini regis de Drostlan
similiter [?] saluo et secure ad opus dicti domini regis sub domino
Roberto de Tibbetot justiciario West Walle, et hoc super corpus
meum terram meam et omnium bonorum meorum mobilium et
inmobilium a festo Purificacionis Beate Marie anno regni regis
Edwardi decimo octauo usque ad idem festum anno eiusdem
Edwardi regis decimo nono, videlicet per i annum integrum, una
cum terris Resi filii Mereduci que fuerunt in custodia Alani de
Plukenet, pro ducentis libris quas dictus dominus rex michi con-
fert pro custodia predicti castri et terre predicte pro predicto
tempore, ita tamen quod tenear ad respondendum domino regi
de omnibus exitibus et prouenientibus terre predicte de toto
tempore predicto. In cuius rei testimonium scripto present
sigillum meum apposui. Datum apud Westmonasterium die
Iouis proxima post Conuersionem Sancti Pauli anno regni regis
[Edwardi] decimo octauo.
<1[fol.>1 185 <1verso]>1
*317. LITERA CONTINENS QUOD SCOTI ET WALLENSES NON
FACIENT PACEM CUM REGE ANGLIE SINE SCOTTORUM ET WAL-
LENSIUM CONSENSU ET ASSENSU ETC.
Omnibus sancte matris ecclesie filiis hoc scriptum visuris uel
audituris Walterus Cumin comes de Menetht, Alexander Cumyn
comes de Buchan justiciarius Scocie, Willelmus comes de Mar,
Willelmus comes de Ros, Johannes Cumyn justiciarius Galwedie,
Aimerus de Makiswel camerarius Scocie, Fresekinus de Morauia,
Hugo de Abirinchun, Willelmus de Mohaut, Willelmus Cumyn
et Ricardus Cumyn fratres domini Johannis Cumyn, Hugo et
Walterus de Berkeleya fratres, Bernardus de Mohaue, Reginaldus
Cheyn, Dauid Lochor, Johannes Dundemor, Willelmus de Erth,
Ector de Karric, eorum amici parentes et alligati uniuersi salutem.
Nouerint nos anno gracie MCC quinquagesimo octauo, decimo octauo
die mensis Marcii, de communi nostrum assensu et consensu,
cum domino Lewelino filio Griffini principe Wallie et Dauid filio
Griffud fratre suo uterino, Gruffud filio Maduc domino de Brom-
feld, Maredud filio Res, Maredud filio Ouener, Reso Juniori,
Oweyn filio Maredud, Madauc filio Wenwywim, Maredud Seis,
Lewelin Vechan Owein Mared[ud] fil[iis] Leweliner domini de
Mechein, Owein filio Gruffud, Madauc Paruo, Owein filio
Bledyn, Howel filio Maredud, Elisse et Grufud filiis Ioruerth,
Gorone filio Edneued, Ioruerth Gruginan, Enniay[n] Vechan,
Tudir filio Mad[oc], Enniaun filio Karaduc, Ioruerth filio Mare-
dud, Dauid filio Enniayn, Ieuav Gochi, Roys filio Ednevet et
eorum amicis et alligatis hanc fecisse conuencionem mutue con-
federacionis et amicicie, videlicet quod sine communi consensu et
assensu prefatorum principis et magnatum decetero nullam pacem
aut formam pacis treugam aut formam treuge faciemus cum
domino rege Anglie aut aliquo magnate regni Anglie aut regni
Scocie qui tempore confectionis presentis scripti prefatis principi
et magnatibus et terris suis et nobis contrarii extiterint et rebelles,
nisi illi ad omnem hanc eandem confederacionem pariter nobis-
cum teneantur. Nos eciam contra prefatos principem et magnates
nullam potenciam utpote excercitum equitum aut peditum exire
permittemus de Scocia nec in aliquo contra ipsos prefato regi
Anglie succursum prestabimus aut fauorem, immo eisdem principi
et magnatibus et terre sue fideliter auxiliantes erimus et consulentes.
Et si contingat quod cum domino rege Anglie aut quocumque
viro prefatis principi et magnatibus aut nobis iam aduersante per
domini nostri regis Scocie preceptum pacem aut treugam inire
compellamur, nos in bona fide quantum poterimus et sciemus ad
prefatorum principis et magnatum suorum et terre sue commo-
dum et honorem hoc fieri procurabimus cum effectu, nequaquam
de voluntate nostra nisi per prefati domini nostri districtam com-
pulsionem hoc fuerit et preceptum in aliquo contra presentem
confederacionem faciemus, immo dominum nostrum pro hac
eadem confederacione nobiscum ineunda et obseruanda quantum
poterimus inducemus. Mercatoribus Wallie cum ad partes Scocie
cum suis negociacionibus venire valeant licenciam veniendi et
prout melius poterunt negociaciones suas vendendi pacem eciam
et protectionem nostram saluo et secure morandi et sine qua-
cumque vexacione cum eis placuerit recedendi concedimus ex
affectu. Mercatoribus eciam Scocie ad partes Wallie de licencia
nostra cum suis venire negociacionibus persuadebimus ex corde.
Ad predicta omnia et singula in fide predicti domini regis Scocie
fideliter integre et illese et sine fraude et dolo et in bona fide
obseruanda unusquisque nostrum in manu Gwyd' de Bangr'
nuncii prefatorum principis et magnatum fidem suam prestitit et
tactis sacrosanctis ewangeliis corporale sacramentum. In cuius
rei testimonium huic scripto per modum cyrographi confecto et
penes prefatos principem et magnates remanenti quilibet nostrum
sigillum suum fecit apponi, predicti uero princeps et magnates
in manu Alani de Yrewyn nuncii nostri similiter prestitis fide
sua et tactis sacrosanctis ewangeliis iuramento consimili scripto
huius confederacionis et amicicie penes nos remanenti in testi-
monium singula sigilla sua apposuerunt. <1[Foedera,>1 i. 370.]
<1[fol.>1 I 88 <1verso]>1
3I8. CIROGRAPHUM PER QUOD WILLELMUS DE CHYKOUN LIBERA-
UIT DOMINO REGINALDO DE GREY TUNC JUSTICIARIO DOMINI
REGIS CESTRIEI QUASDAM MUNICIONES.
Memorandum quod die Iouis in festo Ascencionis Domini anno
regni regis [Edwardi] duodecimo in presencia magistri Willelmi
de la Marche clerici liberauit dominus Willelmus Chykoun con-
stabularius dicti castri de Rothelano domino Reginaldo de Grey
tuncjusticiario domini regis Cestrie1 quasdam municiones in castro
predicto existentes videlicet i balistam de tur integram, i costam
de cornu de una balista de tur sine telaria, i balistam de cornu
de duobus pedibus extra telariam, iiii balistas de cornu quelibet de
uno pede extra telariam et sine cordis, i balistam de ligno cum
vicis, item septem costas de bal[istis] de cornu delaceratas sine
telariis, item quinque paruas balistas de ligno sine cordis de quibus
nulle sunt parate nec confecte ad balistandum preter duas. Item
liberauit eidem xvii milia cc quarellorum ligneorum et ferratorum.
Item xxviii paner' et bukes et vi barellos similiter de quarellis. Item
mm quarellos. Item xii ferratas beschiarias et xiiii picoyses. Item
vii targias et unum scutum pric'. Item unum copherum de
minutis sagittis. Item unum vicium ad tendendum balistam. Item
iiii hauberconia pro dicta municione. Item xvi pec[ias] ferri.
Item ii paruas tabulas. Item iii maiores tabulas. Item i magnam
tabulam et unum saccum plenum pilo equino pro cordis faciendis
ad balistas.
<1[fol.>1 I 88 <1verso]>1
3I9. LITTERA PER QUAM GRIFFINUS FILIUS TUDERI CONSTABU-
LARIUS CASTRI DULUITHELAN LIBERAUIT WILLELMO DE
BRITANNIA ACALATORI DOMINI REGIS QUASDAM ARMATURAS.
Uniuersis presentes litteras inspecturis Griffinus filius Tuderi
constabularius domini regis Anglie in castro Doluithelan salutem
in Domino sempiternam. Noueritis me liberasse Willelmo de
Britannia atalatori domini regis Anglie die Sabati proxima post
festum Sancti Bertolomei anno regni regis duodecimo de armaturis
quas in custodia mea habui in castro predicto x haubericonia,
unum par de platis, viii coopertoria ferrea, ii croperea, ii calligas
ferreas, i par manicularum, vii capella ferrea, iii galeas, i corsetum
ferreum, ii balistas ligneas ad turrim de cornu, i balistam unius
pedis de cornu, xiiii balistas ligneas et ii balistas ligneas ad turrimi,
et penes me retinui ix haubergonia, i loricam veteris operis, xii
capellas ferri, i par de platis cum iii loculis argenteis et iii galeas.
Datum apud castrum Doluithelan anno et die predictis.
<1[fol.>1 188 <1verso]>1
320. LITTERA PER QUAM DOMINUS WALTERUS DE HUNTERCUMB
RECEPIT PER MANUS PHILIPPI DE SAY CLERICI DOMINI REGIS
[sic] APUD CASTRUM DE BERE BLADA ET UTENSILIA ET ARMA ET
ALIAS PLURES RES.
Die Dominica secundo die Aprilis anno regni regis Edwardi duo-
decimo recepit dominus Walterus de Huntercumbe per manus
Philippi de Say clerici domini Rogeri Extranei apud castrum de
Bere xxxv quarteria fabarum, xxix bacones, vii dolea vini unde in
toto deficiunt xxxiiii pollices vini, i doleum mellis plenum et lxxix
lagenas mellis quod liberatum fuerit capellano ecclesie per pre-
ceptum regis, i calicem, i vestimentum presbiterale cum tribus
manutergiis altaris, i albam sine parura, i superaltare, i crucem,
viii galeas debiles, iii capella ferrea integra et vii capella ferrea
fracta, xv scuta, xi loricas, viii haubergonia, iii calligas ferreas, v
paria coopertoriorum ferreorum, i cruperam ferream, i bac[inet]um
ferreum, i gorgeram ferream, ii gorgeras de telo, iii balistas de
cornu, xix balistas ligneas et i magnam balistam ligneam, ii
baudreas, m quarrellos, i cophinum cum quarrellis, i cacabum
eneum, et unum cacabum ferreum, i patellam eneam, i plumbum,
i verreperum, ii cistas, ii cluras, xx frusta ferri, xliiii frusta calibis,
iii ollas eneas, iiii frusta plumbi, iiii cablas pro ingenio, iiii paria
firgiarum, xxxv quarteria salis. Item dominus Walterus recepit
per manum predicti Philippi Houell ap Rescrek incarceratum et
iii alios incarceratos per mandatum vicecomitis de Meyronnith.
Datum apud castrum de Bere die et anno supradictis.
<1[fol.>1 190 <1recto]>1
*321. LITTERA PER QUAM EDMUNDUS COMES LANGCASTRIE
REDDIDIT DOMINO REGI COMITATUS ET CASTRA DE KERMERDYN
ET CARDIGAN ET OMNES TERRAS ET TENEMENTA CUM PERTI-
NENCIIS IN PREDICTIS COMITATIBUS.
Uniuersis presens scriptum visuris vel audituris Edmundus comes
Langcastrie salutem in Domino. Sciatis nos reddidisse et pro
nobis et heredibus nostris in perpetuum quietumclamasse egregio
principi domino et fratri nostro Edwardo regi Anglie illustri
comitatus et castra de Kermerdyn et Cardigan et omnes terras et
tenementa cum pertinenciis que habuimus in predictis comitati-
bus sine ullo retinemento, habendum et tenendum eidem domino
regi et heredibus vel assignatis suis cum feodis militum aduoca-
cionibus ecclesiarum et cum omnibus libertatibus et liberis
consuetudinibus et rebus aliis ad comitatus castra et terras et tene-
menta predicta qualitercumque spectantibus in perpetuum, pro
maneriis de Wirkesworth et Esseburne et Wappeltach de Wirkes-
worth cum pertinenciis que prefatus dominus rex nobis per
cartam suam dedit et concessit in escambium pro comitatibus et
castris et terris et tenementis predictis, ita quod nec nos nec
heredes <1[fol.>1 190 <1verso]>1 nostri nec aliquis per nos uel pro nobis in
predictis comitatibus et castris aut terris et tenementis vel rebus
aliis ad ea pertinentibus aut que nobis vel heredibus nostris
racione eorundem accidere potuerunt vel poterunt quicquam iuris
vel clamii exigere vel habere possimus in futurum. In cuius rei
testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus. Hiis
testibus: venerabilibus patribus Roberto Bathonensi et Wellensi
episcopo et Godefrido Wygornensi episcopo, dominis Johanne de
Vescy, Ottone de Grandisono, Rogero de Clifford, Antonio Bek,
Hugone filio Ottonis, Waltero de Helyun, Johanne de Louetot,
Roberto filio Johannis et aliis. Datum Londonii decimo die
Nouembris anno regni domini regis supradicti septimo. <1[Foedera,>1
i. <1576.]>1
<1[fol.>1 199 <1verso]>1
322. LITTERA PER QUAM GALFRIDUS CASSELIN RECOGNOUIT SE
RECEPISSE DE DENARIIS DOMINI REGIS NOMINE MUTUI PER
MANUM RADULFI DE BROUCTHON CLERICI EIUSDEM DOMINI
REGIS VIGINTI SOLIDOS STARLINGORUM.
Uniuersis ad quorum noticiam presentes littere peruenerint
Galfridus Casselyn miles salutem in Domino. Noueritis me
recepisse viginti solidos starlingorum de denariis domini regis
Anglie nomine mutui per manum Radulfi de Broucthon clerici
eiusdem domini regis quam pecuniam teneor volo et concedo et
promitto bene et fideliter, in fide et fidelitate qua predicto domino
regi teneor, predicto clerico in festo Nativitatis Beate Marie Virginis
plene et indilate persoluere. In cuius rei testimonium presenti
scripto sigillum meum apposui. Datum apud Lampadeuaur die
Veneris proxima ante festum Sancti Petri ad Vincula anno regni
regis Edwardi quinto.
<1[fol.>1 199 <1verso]>1
323. LITTERA PER QUAM WILLELMUS DE VALENC[IA] ET ROBERTUS
TIBETOT MANDANT WALTERO DE NOTINGHAM QUOD FACIAT
PACARE xxx SOLIDOS PRO FACTURA PONTIS DE CARDIGAN.
Willelmus de Valenciis [sic] dominus Penebrokye capitanius
excercitus domini regis in partibus West Wallie et Robertus
TibetotWaltero de Notingham clerico salutem. Mandamus vobis
quatenus visis presentibus pacare faciatis pro factura pontis de
Cardigan xxx solidos, et nos de dicta pacacione et de dicto pre-
cepto super compoto vestro testimonium perhibebimus. In cuius
rei testimonium sigilla nostra huic scripto fecimus apponi. Datum
apud Cardigan die Sancti Nicholai Episcopi anno regni regis
Edwardi xi.
<1[fol.>1 199 <1verso]>1
324. LITTERA PER QUAM DOMINUS REX MANDAT WALTERO DE
NOTINGHAM QUOD DELIBERARI FACIET ROGERO EXTRANEO xx
LIBRAS STARLINGORUM PRO VADIIS EIUS.
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aqui-
tanie dilecto clerico suo magistro Waltero de Notingham salutem.
Mandamus vobis quatenus liberari faciatis dilecto et fideli nostro
Rogero Extraneo viginti libras in partem solucionis vadiorum
suorum et familie sue. Et illam pecuniam in compoto vestro vobis
allocari faciemus. Datum apud Thlanhust sub priuato sigillo
nostro xi die Maii anno regni xi.
<1[fol.>1 199 <1verso]>1
325. LITTERA PER QUAM WILLELMUS DE VALENC[IA] PROMISIT ET
CONCESSIT KENEWREG AB MADOC CONSTABULARIO CASTRI DEL
BERE ET GRIFFINO AB MADOC, MEREDUCO ET ALIIS QUATER
VIGINTI LIBRAS ARGENTI STARLINGORUM DE DENARIIS DOMINI
REGIS UT CITO DELIBERARENT CASTRUM AD OPUS DOMINI
REGIS.
Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit Willelmus de
Valenc[ia] dominus Penbrok capitaneus exercitus domini regis in
Suthwallia et Rogerus le Estraunge capitaneus exercitus domini
regis in Marchia salutem. Noueritis nos fideliter promisisse et
concessisse Kenewreg ab Madoc constabulario castri del Bere,
Griffino ab Madoc, Mareduco Crach, Lewelino Paruo, Lewelino
Goch, Mereduco ab Meuric, et Meurico Vouccami, et ceteris
de municione castri predicti quater viginti libras argenti de
denariis regis pro deliberacione castri predicti ad opus domini
regis, soluendas quam cito predictum castrum ad opus domini
regis deliberauerint, ita tamen quod predictum castrum delibere-
tur ad opus domini regis citra diem Mercurii proximam post festum
Sancti Marci Ewangeliste anno regni regis Edwardi undecimo.
In cuius rei testimonium predicti domini Willelmus et Rogerus
presenti scripto sigilla sua apponi fecerunt. Datum die Iouis ante
festum Beati Marci Ewangeliste anno predicto.
<1[fol.>1 I99 <1verso]>1
326. LITTERA PER QUAM DOMINUS REX MANDAT VICECOMITI
NOTINGHAM QUOD DELIBERARI FACIAT DE PECUNIA TRICESIME
ROBERTO DE TIBETOT ET WALTERO DE NOTINGHAM TRES-
CENTAS LIBRAS STARLINGORUM.
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aqui-
tanie vicecomiti Notingham salutem. Precipimus tibi quod de
pecunia tricesime quam habes in custodia liberare facias dilecto et
fideli nostro Roberto Tibetot et magistro Waltero de Notingham
clerico nostro trescentas libras ad operaciones nostras de Lampader
inde faciendas, et pecuniam illam tibi allocari faciemus. Datum
sub priuato sigillo nostro apud Somerton xiii die Februarii anno
regnI xii.
<1[fol.>1 2oo <1recto]>1
327. LITTERA PER QUAM WALTERUS DE NOTINGHAM RECOGNOSCIT
DE VICECOMITE NOTINGHAM RECEPISSE TRESCENTAS LIBRAS
ARGENTI DE PECUNIA TRICESIME CONCESSE.
Uniuersis presentes litteras inspecturis magister Walterus de
Notingham domini regis clericus salutem in Domino. Noueritis
me recepisse de Geruasio de Clifton vicecomite Notingham die
Mercurii in festo Cinerum anno regni regis Edwardi duodecimo
trescentas libras argenti de tricesima domino regi dudum con-
cessa, quam quidem pecuniam idem Geruasius michi liberauit per
litteras domini regis eidem specialiter directas ad operaciones
dicti domini regis de Lampader inde faciendas. De qua uero
pecunie summa ipsum Geruasium et heredes suos uersus domi-
num regem fideliter acquietabo et indempnem penitus conseruabo.
In cuius rei testimonium has litteras meas eidem Geruasio fieri
feci patentes. Datum apud Notingham die et anno supradictis.
<1[fol.>1 200 <1recto]>1
328. LITTERA PER QUAM PHILIPPUS DE ALBEGNEIO MILES ET
GEORGIUS DE RACINOUR RECOGNOSCUNT SE TENERI JAKE-
MINO DE PAUIE IN DECEM MARCIS STERLINGORUM TRESDECIM
SOLIDIS ET QUATUOR DENARIIS PRO EMPCIONE UNIUS EQUI.
Omnibus hec visuris Philippus de Albegneio miles et Georgius
de Racinour salutem. Noueritis nos et utrumque nostrum in
solidum teneri et obligatos esse Jakemyno de Pauie in decem
marcis bonorum et legalium sterlingorum, tresdecim solidis et
quatuor denariis pro marca qualibet computandis, pro uno equo
michi vendito et deliberato per eundem Jakeminum in villa de
Newyn, de quo nos bene tenemur pro paccatis, quam pecuniam
promittimus et tenemur reddere et soluere dicto Jakemino vel
eius atornato presentes litteras deferenti Londonii, videlicet
medietatem ad festum Sancti Michaelis proximo futurum et
aliam medietatem ad Natale Domini tunc proximo sequens bene
et fideliter sine ulteriori dilacione. Et si defecerimus in solucioni-
bus predictis quod absit volumus dare nomine pene procuratori
domini Pape in Anglia qui pro tempore fuerit viginti solidos
sterlingorum in subsidium Terre Sancte, et obligamus nos et
utrumque nostrum in solidum heredes et exsecutores nostros et
omnia bona nostra et heredum nostrorum mobilia et inmobilia pre-
sentia et futura ubicumque existant pro voluntate dicti Jakemini
distringenda et retinenda per marescallos et senescallos domini
regis vel per alios judices tam ecclesiasticos quam seculares in
quorum potestate inueniantur usque ad plenariam solucionem
tocius summe1 supradicte, et ad restauracionem omnium damp-
norum interesse et expensarum que et quas dictus Jakeminus
dixerit suo simplici uerbo tantum sine alia probacione se fecisse
vel incurrisse occasione dicte pecunie suis loco et terminis non
solute, nullis cauillacionibus juribus et defensionibus persona-
libus et realibus neque regia prohibicione nobis in contrarium
valituris. In cuius rei testimonium presentibus sigilla nostra
apposuimus. Datum apud Newyn die Iouis ante festum Beati
Clari A.D. MCCLxxx quarto.
<1[fol.>1 200 <1recto]>1
329. LITTERA PER QUAM WILLELMUS DE VALENC[IA] ET ROBERTUS
TIBETOT MANDANT WALTERO DE NOTINGHAM QUOD FACIAT
PACARE ROGERO DE MORTUO MARI XIII LIBRAS VI SOLIDOS
VIII DENARIOS PRO EQUO SUO INTERFECTO.
W[illelmus] de Valenc[ia] dominus Penbrokye capitaneus excer-
citus domini regis in partibus West Wallie et Robertus Tibetot
Waltero de Notingham salutem. Mandamus vobis quatinus visis
presentibus pacare faciatis Rogero de Mortuo Mari xiii libras vi
solidos viii denarios pro equo suo interfecto apud Clinaron in
seruicio domini regis, et nos de dicta pacacione et de dicto pre-
cepto super compoto vestro testimonium perhibebimus. In cuius
rei testimonium sigilla nostra huic scripto fecimus apponi. Datum
Penbrokie die Natiuitatis Sancti Johannis Baptiste anno regni
regis Edwardi undecimo.
330. CYROGRAPH[UM]. LITTERA PER QUAM ROGERUS SPRENGHOS
VICECOMES SALOP ET STAFFORD PACAVIT PRO VADIIS CAR-
PENTARIORUM, CARBONARIORUM, ET PEDITUM SUORUM,
QUOS DUXIT DE PARTIBUS SALOP AD CASTRUM DE BERE
OBSIDENDUM.
Memorandum quod dominus Rogerus Sprengehos vicecomes
Salop et Stafford pacauit pro vadiis carpentariorum carbonariorum
et peditum suorum quos duxit de partibus Salop ad castrum de
Bere obsidendum usque diem Sabbati xxiiii diem Aprilis illo die
Sabbati computato. Et Walterus de Notingham clericus domini
regis pacauit ulterius pro vadiis dictorum carpentariorum et
carbonariorum et ii equorum coopertorum a die Dominica xxv die
Aprilis illo die computato de toto tempore quo dicti carpentarii et
carbonarii steterunt in partibus de Merrennyth. Ac eciam idem
Walterus pacauit pro vadiis C peditum custodientium dictos
carpentarios et carbonarios a predicto die Dominico xxv die
Aprilis usque diem Veneris ultimum diem mensis eiusdem per vi
dies utroque die computato. Et recepta illa pacacione dicti
pedites adierunt partes Salop cum dicto vicecomite, et postea
dicti pedites cum dicto vicecomite redierunt usque ad villam de
Tewyn in Merennyth die Dominico ix die Maii et receperunt
pacacionem suam de predicto Waltero pro eodem die Dominico
Lune Martis et Mercurii subsequentibus per iiii dies. Et pre-
dictus vicecomes illos pedites suos pacauit ulterius de toto tempore
quo fuerunt in partibus de Merennyth in excercitu domini regis.
In cuius rei testimonium predicti vicecomes et Walterus sigilla
sua presenti cyrografpho alternatim apposuerunt. Datum apud
abbaciam de Kummyri xx die Maii anno regni regis Edwardi xi.
<1[4ol.>1 2oo <1verso]>1
33I. LITTERA PER QUAM ROBERTUS TIBETOT JUSTICIARIUS Do-
MINI REGIS MANDAUIT WALTERO DE NOTINGHAM UT DE-
LIBERARET CEMENTARIIS OPERIS CASTRI DE DINEUOUR XIX
MARCAS DE DENARIIS DOMINI REGIS.
Robertus de Tibetot justiciarius domini regis in partibus West
Wallie dilecto sibi Waltero de Notingham salutem. Mandamus
uobis quatinus visis presentibus deliberetis cementariis operis
castri de Dineuour xix marcas de denariis domini regis, et nos
dictam pecuniam vobis in proximo compoto uestro allocari facie-
mus. In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum appo-
suimus. Datum apud Kermerdin die Dominica proxima post
festum Ascensionis Domini anno regni regis Edwardi decimo.
<1[fol.>1 2oo <1verso]>1
332. LITTERA PER QUAM W[ILLELMUS] DEVALENC[IA] ET ROBERTUS
TYBETOT MANDAUERUNT WALTERO DE NOTINGHAM UT
PACARET RESO GOCH SEX LIBRAS ARGENTI PRO EQUO SUO
INTERFECTO.
W[illelmus] de Valenc[ia] dominus Penbroch capitaneus excerci-
tus domini regis in partibus West Wallie et Robertus de Tibetot
Waltero de Notingham salutem. Mandamus uobis quatenus visis
presentibus pacare faciatis Reso Goch sex libras argenti pro equo
suo interfecto apud Glym Ayron in seruicio domini regis, et nos
de dicta pacacione et de dicto precepto super compoto uestro
testimonium perhibebimus. In cuius rei testimonium sigilla
nostra huic scripto fecimus apponi. Datum apud Penbroch die
Natiuitatis Sancti Johannis Baptiste anno regni regis Edwardi
undecimo.
<1[fol.>1 201 <1recto]>1
333. LITTERA PER QUAM MENEUENSIS EPISCOPUS ADMISIT AN-
TONIUM LE BEK AD ECCLESIAM DE LAMPADERNUAUR AD
PRESENTACIONEM DOMINI REGIS.
R[icardus] Dei gracia Meneuensis episcopus dilecto in Christo
filio domino Antonio de Bek salutem graciam et benedictionem.
Quia uos ad ecclesiam de Lampadernvaur ad presentacionem
domini regis Anglie illustris eiusdem ecclesie patroni canonice
admisimus, saluo iure cuiuscumque in ecclesia memorata, vobis
tenore presencium eandem ecclesiam commendamus in forma pre-
missa quatenus canonice sanctiones et sacrorum conciliorum
permittunt constituciones. In cuius rei testimonium presentes
litteras nostras vobis fieri fecimus patentes. Datum apud Nouam
Terram in Foresta de Dene mense Augusti A.D. millesimo CCLXX
octauo.
<1[fol.>1 201 <1recto]>1
334. LITTERA PER QUAM ANTONIUS LE BEK [AD]MISSUS FUERAT IN
POSSESSIONEM ECCLESIE DE LAMPADERUAUR PER R[ICARDUM]
MENEUENSEM EPISCOPUM.
Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis uel
audituris R[icardus] miseracione diuina Meneuensis ecclesie
minister humilis salutem in Domino sempiternam. Nouerit uni-
uersitas vestra nos dominum Antonium de Bek clericum domini
regis ad presentacionem eiusdem domini regis ad ecclesiam de
Lampaderuaur admisisse et ipsum in corporalem eiusdem ecclesie
possessionem induxisse, saluo iure cuiuscumque patroni et pre-
sentati. In cuius rei testimonium presentes litteras eidem domino
Antonio fieri fecimus patentes. Datum apud Nouam Terram in
Foresta de Dene mense Augusti A.D. MCCLXX octauo.
<1[fol.>1 20 1 <1recto]>1
335. LITTERA PER QUAM MENEUENSIS EPISCOPUS MANDAT DE-
CANO DE SUPRA EREON QUOD [AD]MITTAT ANTONIUM LE BEK
IN CORPORALEM POSSESSIONEM ECCLESIE DE LAMPADERVAUR.
R[icardus] Dei gracia Meneuensis episcopus dilecto in Christo
filio . . Archidiacono de Kardigan vel eius officiali seu Decano
de Supra Aeron salutem graciam et benedictionem. Quia do-
minum Antonium de Beck clericum domini regis ad eiusdem
domini regis presentacionem ad ecclesiam de Lampadarnvaur
admisimus, vobis mandamus quatenus prefatum dominum An-
tonium in corporalem predicte ecclesie inducatis possessionem una
cum fructibus a tempore presentacionis eiusdem de eadem ecclesia
perceptis. Quod si non omnibus hiis exequendis interesse poteritis,
duo vestrum vel unus exsequantur vel exsequatur in forma supra-
dicta. Valete. Datum Gloucestrie vi Idus Augusti A.D. McCLxx
octauo et pontificatus nostri anno vicesimo tercio.
<1[fol.>1 20 1 <1verso]>1
336. LITTERA INSTITUCIONIS ANTONII DE BEK IN ECCLESIA DE
LAMPADERVAUR.
R[icardus] Dei gracia Meneuensis episcopus dilecto in Christo
filio . . Archidiacono de Kerdigan vel eius officiali seu Decano de
Supra Aeron salutem graciam et benedictionem. Quia domi-
num Antonium de Bek clericum domini regis ad eiusdem domini
regis presentacionem ad ecclesiam de Lampadarnvaur admisimus
et ipsum in eadem canonice instituimus, saluo iure cuius[cum]que
patroni vel presentati, vobis mandamus quatenus prefatum do-
minum Antonium in corporalem predicte ecclesie inducatis pos-
sessionem in forma premissa. Valete. Datum Gloucestrie vi Idus
Augusti A.D. MccLxx octauo et pontificatus nostri anno xx tercio.
<1[fol.>1 20 I <1verso]>1
'Lampadernuaur admisisse' 'et ipsum in eadem
canonice instituisse'.]
<1[fol.>1 206 <1recto]>1
338. SEYSIL FILIUS ADE QUIETUMCLAMAT HUBERTO DE BURGO
TERRAM DE LA COUMBE IN MANERIO ALBY CASTRI.
Sciant presentes et futuri quod ego Seysil filius Ade concessi
quietum clamaui et presenti carta mea confirmaui pro me et
heredibus meis Huberto de Burgo comiti Kancie et Margerie
uxori eius totam terram de la Cumbe in manerio Albi Castri saluis
michi et heredibus meis seruiciis et consuetudinibus quas ante-
cessores mei habuerunt de sex hominibus manentibus in predicta
terra de Cumbe, habendum et tenendum predicto Huberto et
Margerie uxori sue tota vita utriusque ipsorum et post decessum
eorum heredibus eorum libere quiete integre et iure hereditario
saluis michi et heredibus meis seruiciis et consuetudinibus de
predictis hominibus ut predictum est. Et ut hec mea concessio
quieta clamancia et presentis carte mee confirmacio rata et stabilis
imperpetuum remaneat, huic scripto sigillum meum apposui.
Hiis testibus: domino Johanne de Monemuta, domino Johanne
filio suo, Hugone de Kynordel, Meuric filio Westilion, Ada filio
Seysil, Wronno Win, Madok ab Seysil, Wronno ab Yuein,
Rerich ab Seysil, Griffino filio Mourici, Meuric filio Archa, et
aliis.
<1[fol.>1 206 <1verso]>1
339. EDMUNDUS GERMANUS REGIS RECEPIT DE DENARIIS REGIS
CENTUM MARCAS PER MANUS P[AGANI] DE CADURCIS ET
RADULFI DE BROTHON.
Uniuersis presentes litteras inspecturis Edmundus filius inclite
recordacionis H[enrici] regis Anglie salutem. Noueritis nos re-
cepisse per manus domini Pagani de Cadurciis et Radulfi de
Brothon clerici domini regis germani nostri karissimi de denariis
domini regis scilicet de fine quem Robertus de Caynes fecit pro
seruicio suo remittendo centum marcas sterlingorum ex mutuo
nobis facto per eosdem, quam pecunie summam eisdem domino
Pagano et Radulfo clerico vel eorum alteri has litteras deferenti
infra quindenam Pasche proximo venturam sine ulteriori dilacione
soluere tenemur. In cuius rei testimonium has litteras nostras
fieri fecimus patentes. Datum apud Lampadermaur die Mercurii
proxima post festum Assumpcionis Beate Marie A.D. MCC septua-
gesimo septimo.
<1[fol.>1 206 <1verso]>1
340. THOMAS DE MULTON RECEPIT MUTUUM DE DENARIIS REGIS
VIII MARCARUM.
Uniuersis Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
Thomas de Moulton iunior salutem in Domino sempiternam.
Nouerit uniuersitas vestra me recepisse octo marcas sterlingorum
nomine mutui de Radulfo de Broucton de denariis domini regis
quas eidem teneor persoluere ad festum Sancti Johannis Baptiste
proximo futurum, et hoc sibi fideliter promitto in fide et fidelitate
qua domino regi teneor. In cuius rei testimonium presenti scripto
sigillum meum apposui. Datum apud Kermerdyn die Dominica
in octabis Sancte Trinitatis anno regni regis Edwardi quinto.
<1[fol.>1 206 <1verso]>1
341. RADULFUS AUBENY RECEPIT DE DENARIIS REGIS VII LIBRAS.
Uniuersis ad quorum noticiam presentes littere peruenerint
Radulfus de Aubeny salutem in Domino. Noueritis me recepisse
per manum Radulfi de Broucthon septem libras sterlingorum de
denariis domini regis nomine mutui ad meum magnum negocium
apud Kermerdyn die Veneris in crastino Beate Marie Magdalene
quam predictam [summam] promitto me bene et fideliter in fide
et fidelitate qua domino regi teneor predicto Radulfo plene et sine
dilacione persoluere in die Sancti Petri ad Vincula proximo futuro,
et ad hoc obligo me per terras et tenementa mea catalla distri-
ctioni cuiuslibet balliui seu marescalli domini regis et per equos
et hernasia quod dictus Radulfus possit me distringere et arestare
in Westwallia vel alibi quocumque loco fuerint inuenta donec
predicta pecunia plenarie fuerit soluta. Et ad maiorem securitatem
huius promissionis et obligacionis fideliter tenende et obseruande
presenti scripto sigillum meum apposui. Datum die et loco supra-
dictis anno regni regis Edwardi quinto.
<1[fol.>1 207 <1recto]>1
342. WALTERUS DE GREY MUTUATUR DE DENARIIS REGIS XX
SOLIDOS.
Uniuersis Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
Walterus de Grey salutem in Domino sempiternam. Nouerit
uniuersitas vestra me recepisse de mutuo viginti solidos ster-
lingorum de Radulfo de Broucthon de denariis domini regis
quos eidem teneor soluere infra octabas Sancti Johannis Baptiste
proximo futuras sine ulteriori dilacione, et hoc sibi fideliter pro-
mitto in fide et fidelitate qua domino regi teneor. In cuius rei
testimonium huic scripto sigillum meum apposui. Datum apud
Kermerdin die Veneris proxima post festum Sancte Trinitatis
anno regni regis Edwardi quinto.
<1[fol.>1 207 <1recto]>1
343. PAGANUS DE CADURCIIS RECEPIT DE DENARIIS REGIS IXIXII V
LIBRAS X SOLIDOS IIII DENARIOS.
Uniuersis ad quorum noticiam presentes littere peruenerint
Paganus de Cadurciis salutem in Domino. Noueritis me recepisse
de denariis regis per manus Radulfi de Broucton iiii v
libras x solidos iiii denarios ad municionem castrorum domini
regis in West Wallia, quam quidem pecuniam teneor et volo pre-
dicto Radulfo in suo proximo compoto facere sibi allocari, et ego
de dicta pecunia in garderoba respondebo. In cuius rei testi-
monium presenti scripto sigillum meum apposui. Datum apud
Kedwelli die Dominica proxima post Epiphaniam Domini anno
regni regis Edwardi sexto.
<1[fol.>1 207 <1recto]>1
344. WILLELMUS FILIUS WARINI TENETUR REGI IN VI LIBRIS XIII
SOLIDIS IIII DENARIIS.
Uniuersis presentes litteras inspecturis Willelmus filius Warini
salutem in Domino. Noueritis me pro meis arduis negociis ex-
pediendis teneri domino E[dwardo] regi Anglie in sex libris
tresdecim solidis et quatuor denariis bonorum et legalium ster-
lingorum quas ab eodem domino rege mutuo recepi per manus
Radulfi de Brouhton clerici predicti domini regis apud Kermerdyn
per preceptum domini Pagani de Cadurciis, et in octo libris et
quinque solidis sterlingorum pro quadam preda quam quidem
promitto et per legitimam stipulacionem et sub obligacione
omnium bonorum ac sub pena res[tit]usionis dampnorum et
interesse et expensarum faciendorum racione predicte pecunie
non solute rato manente predicto contractu. Et teneor soluere
predicto domino regi vel eius certo attornato presentes litteras
deferenti apud Kermerdyn infra quindecim dies post festum
Natiuitatis Beati Johannis Baptiste anno regni regis predicti
quinto omnibus iuribus exceptionibus et defensionibus que contra
presens scriptum obici possent omnino renuncians. In cuius
rei testimonium presentibus litteris sigillum meum apposui.
Et ad maiorem huius rei securitatem dominus Paganus de
Cadurciis qui se fecit principalem manucaptorem tocius prescripte
pecunie soluende ad terminum supradictum presentibus litteris
sigillum suum apposuit. Datum die Lune in septimana Pasche
anno et loco supradictis.
<1[fol.>1 207 <1recto]>1
345. P[AGANUS] DE CADURCO RECEPIT DE DENARIIS REGIS CC
LIBRAS AD MUNICIONEM CASTRI DE DYNEWOR ET CARAKENIN.
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris
Paganus de Cadurc[iis] salutem in Domino. Noueritis nos re-
cepisse ducentas libras sterlingorum de denariis domini regis per
manus Radulfi de Broghton clerici domini regis ad municionem
castrorum de Dynewor et Carakenin quas sibi in compoto suo
faciemus allocari. In cuius rei testimonium sigillum nostrum
apponi fecimus. Datum apud Kedwelly die Martis proxima
post festum Sancti Martini Episcopi anno regni regis Edwardi
quinto.
<1[fol.>1 207 <1verso]>1
346. PAGANUS DE CHAURCES RECEPIT DE DENARIIS REGIS NOMINE
MUTUI CC MARCAS.
[O]mnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris
Paganus de Chaurces salutem in Domino. Noueritis nos mutuo
recepisse ducentas marcas de denariis domini regis per manus
domini Willelmi de Goneuile militis et per manus domini Radulfi
de Broutton clerici ad quarum solucionem tenemur ad voluntatem
domini regis; ad dictam eciam solucionem faciendam obligamus
omnes terras nostras et omnia bona nostra mobilia et immobilia.
In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi
fecimus. Datum apud Druselan die Veneris proxima post festum
Sancti Jacobi Apostoli anno regni regis E[dwardi] quinto.
<1[fol.>1 207 <1verso]>1
347. PETRUS FILIUS WARINI RECEPIT DE DENARIIS REGIS NOMINE
MUTUI V MARCAS.
[U]niuersis ad quorum noticiam presens litera peruenerit Petrus
filius Waryni miles salutem in Domino. Noueritis me recepisse
ex mutuo de denariis domini regis per manus domini Radulfi de
Brouthton clerici eiusdem domini regis quinque marcas ster-
lingorum, quam quidem pecuniam eidem clerico vel eius certo
attornato has literas secum deferenti Londonii ad festum Sancti
Michaelis proximo futurum sine ulteriori dilacione bene et
fideliter promittimus persoluere. In cuius rei testimonium huic
scripto sigillum nostrum apposuimus. Datum apud Kenemeri-
ford die Mercurii proxima ante festum Sancti Gregorii anno
regni regis Edwardi sexto.
<1[fol.>1 207 <1verso]>1
348. PAGANUS DE CADURCIIS RECEPIT DE DENARIIS REGIS CENTUM
LIBRAS.
[U]niuersis ad quorum noticiam presentes litere peruenerint
Paganus de Cadurciis salutem in Domino. Noueritis me recepisse
centum libras sterlingorum de denariis domini regis Anglie per
manus Radulfi de Brouton clerici ad meum arduum negocium apud
Karneruian [sic] per preceptum meum proprium, quas predictas
centum libras volo et concedo et bona fide me obligo predicto
Radulfo in octabis Sancti Johannis Baptiste proximo venturis
plene persoluere vel prius si dictus clericus in suo compoto
reddendo dicta pecunia indigeat, et si predictam pecuniam ad
terminum predictum predicto clerico non soluero quod absit bona
fide promitto in fide et fidelitate qua predicto domino regi teneor
predictum Radulfum in suo compoto reddendo indempnem et
sine crimine et offenso domini regis et omnium suorum quorum
interest plene bene et fideliter protegere et conseruare.1 In cuius
rei testimonium presentibus litteris sigillum meum apposui.
Datum apud Kermerdin die Lune in septimana Pentecosten
anno regni regis Edwardi quinto.
<1[fol.>1 207 <1verso]>1
349. WILLELMUS DE VESCY RECEPIT DE DENARIIS REGIS C SOLIDOS.
[U]niuersis ad quorum noticiam presentes litere peruenerint
Willelmus de Vescy salutem in Domino. Noueritis me recepisse
centum solidos sterlingorum de denariis domini regis Anglie
nomine mutui per manus Radulfi de Brouchton clerici eiusdem
domini regis, quam pecuniam volo et concedo et promitto bene et
fideliter in fide et fidelitate qua predicto domino regi teneor pre-
dicto clerico in xv Sancti Michaelis proximo futura uel suo certo
attornato has litcras secum deferenti apud Kedwelli persoluere.
Et si in predicta solucione aliquo modo contingat me ad predi-
ctum terminum deficere obligo me per omnia bona mea mobilia
et immobilia quocumque loco fuerint inuenta districtioni domini
regis siue balliuorum suorum usque ad solucionem predictam.
In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui.
Datum apud Lampadriuar West Wallie anno regni regis E[dwardi]
quinto die Dominica proxima post Exaltacionem Sancte Crucis.
<1[401.>1 208 <1recto]>1
350. PATRICIUS DE CADURCIIS RECEPIT DE DENARIIS REGIS XL
LIBRAS EX CAUSA MUTUI.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris
Patricius de Cadurciis salutem in Domino. Noueritis me recepisse
quadraginta libras sterlingorum de denariis domini regis nostri ad
meum magnum et arduum negocium nomine mutui apud Ker-
merdyn die Martis proxima ante Pascha Ffloridum per manus
Radulfi de Brouton clerici domini regis predicti, quas quidem
quadraginta libras volo concedo et teneor soluere predicto Radulfo
in crastino Sancti Johannis Baptiste anno regni regis Edwardi
quinto vel prius si predictus Radulfus dictis denariis indigeat in
suo compoto reddendo, et si contingat quod dictam pecuniam
termino predicto ut predictum est non soluero, obligo me et
promitto bene et fideliter in fide et fidelitate qua domino meo
regi teneor predictum Radulfum super suo compoto reddendo
aquietare et conseruare indempnem sine crimine et offensione
domini regis et suorum omnium quorum interest cum idem
Radulfus compotum suum reddere debeat de denariis domini
regis quos recepit ad expendendum in municione de Kermerdin.
ln cuius rei testimonium has literas meas predicto Radulfo tra-
didi patentes. Datum apud Kaermerdin die Martis proxima ante
Pascha Ffloridum anno regni regis E[dwardi] quinto.
<1[fol.>1 208 <1recto]>1
351. JOHANNES DE LA MARE RECEPIT NOMINE MUTUI DE DENARIIS
REGIS X MARCAS.
[U]niuersis ad quorum noticiam presentes littere peruenerint
Johannes de la Mare salutem in Domino. Noueritis me recepisse
per manum Radulfi de Brouthton per preceptum domini Pagani
de Cadurciis decem marcas sterlingorum de denariis domini regis
nomine mutui ad meum magnum negocium apud Lampaderuaur
die Dominica in festo Decollacionis Sancti Johannis Baptiste,
quam predictam pecuniam promitto bene et fideliter in fide et
fidelitate qua domino regi teneor predicto Pagano vel dicto clerico
plene et sine dilacione persoluere infra quindenam Sancti Michaelis
proximo futuram. Et ad hoc obligo me per omnia bona mea
mobilia et immobilia quocumque loco fuerint inuenta districtioni
et quohercioni cuiuslibet vicecomitis balliui seu marescalli do-
mini regis quod possint me distringere et arestare donec dicta
pecunia plene sit soluta. Et ad maiorem securitatem huius pro-
missionis et obligacionis fideliter tenende et obseruande presenti
scripto sigillum meum apposui. Datum apud Lampader die et
loco supradictis anno regni regis E[dwardi] quinto.
<1[fol.>1 208 <1recto]>1
352. REUS WAGAN RECEPIT NOMINE MUTUI DE DENARIIS REGIS
XX MARCAS.
[U]niuersis Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris
Reus Vagghan dominus de Dynevor salutem in Domino. Sciatis
me recepisse mutuo de denariis domini Edwardi regis Anglie per
manus domini Pagani de Cadurciis viginti marcas bonorum et
legalium sterlingorum eisdem vel alicui certo nuncio presentes
litteras deferenti soluendas in festo Sancte Trinitatis anno regni
regis E[dwardi] quinto sine ulteriori dilacione, et ad hoc obligo
omnia bona mea mobilia et immobilia ubicumque fuerint inuenta
districtioni et cohercioni dicti domini regis ut me distringere
possint ad solucionem prefate pecunie dampnorum eciam interesse
si me in solucione predicte pecunie termino prefixo quod absit
deficere contingat. Et ad maiorem huius rei securitatem Mad-
docum ab Aurander fideiussorem inueni qui se una mecum prefate
pecunie principalem constituit debitorem. In cuius rei testi-
monium has litteras meas domino regi et dicto Pagano fieri feci
patentes. Datum apud Kermerdin die Inuencionis Sancte Crucis
anno regni regis Edwardi prenominato.
<1[fol.>1 210 <1verso]>1
353. DE VIII MARCIS QUAS ABBAS DE VALLE REGALI DEDIT REGI.
[O]mnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit
Willelmus de Luda custos garderobe illustris regis Anglie salu-
tem. Noueritis me recepisse de dompno Johanne abbate de Valle
Regali et eius conuentu octo marcas argenti apud Aberkoneway
de curialitate domino regi concessas pro expedicione guerre sue
in Wallia, videlicet die Martis sexto die Aprilis anno regni regis
Edwardi undecimo. In cuius rei testimonium has literas meas ei
fieri feci patentes. Datum apud Aberconeway die et anno
supradictis.
<1[fol.>1 212 <1recto]>1
354. LITTERA ABBATIS CYSTERCIENSIS ORDINIS CONCESSA REGI IN
GENERALI CAPITULO DICTI ORDINIS SUPER TRANSLACIONE
MONASTERII DE ABERCONEWEY FACTA.
[1283.]
[E]xcellentissimo domino et sublimi E[dwardo] Dei gracia regi
Anglorum frater Johannes dictus abbas Cistercii totusque con-
uentus abbatum capituli generalis salutem et post huius vite
transitum videre in jubilo regem regum. Cisterciensis ordinis
humilis1 congregacio in memoria iugi tenet qualiter antecessores
vestri reges viri misericordie quorum iusticie obliuionem non ac-
cipient in eternum ad augmentandum et dilatandum Cisterciensem
ordinem totis viribus intenderunt, quod nimirum si ab hominibus
taceretur a lapidibus clamaretur, nam pia monasteriorum con-
structio et elemosinarum larga collacio maxime de ecclesia de
Scard' quam ad sustentacionem omnium abbatum ad generale
capitulum veniencium liberaliter contulerunt deuocionem eorum
apertissime manifestant. Insuper vester regalis effectus quem hiis
diebus ostendistis deffendendo et manutenendo dictam ecclesiam
de Scard' et personas residentes in eadem contra omnes affe-
ctum vestrum liquido prostratur, propter quod omnes et singuli
vobis assurgimus ad uberrimas et deuotas graciarum actiones.
Cum igitur benefactionibus uestris teneamur obnoxii primo
loco quia donatarius donatori ad antidora naturaliter obligatur
peticioni vestre super translacione monasterii de Aberkonellam
ordinis nostri cum humilitate qua conuenit respondemus quod
parati sumus saluo sedis apostolice moderamine quantum secun-
dum Deum et iura canonica in nobis est assensum beniuolum
impertiri, dum tamen omnimode id attendat vestra regalis
celsitudo quod locus Deo dicatus et res sacre nullatenus pro-
fanentur nec monasterium translatum in suis possessionibus
prouenientibus et redditibus et iuribus vel quasi diminucionem
seu detrimentum paciatur. Ceterum nouerit discrecio vestre
maiestatis quod monachi de dicto monasterio nullatenus egredi
poterunt quousque ad consilium inspectorum a nostro generali
capitulo datorum locus ad quem debet fieri translacio ipsius
monasterii constructus edificatus ornatus et paratus fuerit ubi
necessarium, ita ut secundum Beati Benedicti regulam vitam
possint ibi ducere regularem. Insuper hoc nobis videtur potis-
sime oportunum quod consilium et consensus summi pontificis
et Romane curie in isto negocio requiratur. Datum Cistercii
A.D. mcc octagesimo tercio tempore capituli generalis.
<1[fol.>1 2 1 2 <1recto]>1
<1355.>1 ELYAS DE HANUILL RECEPIT [DE] DENARIIS REGIS NOMINE
MUTUI IX LIBRAS.
[U]niuersis Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint
Elias de Hauill salutem in Domino sempiternam. Noueritis me
recepisse de denariis domini regis nomine mutui per manum
Radulfi de Broucton ix libras argenti apud Kermerdyn quas
eidem teneor persoluere infra quindenam Sancti Johannis Baptiste
proximo futuram et hoc sibi fideliter promitto in fide et fidelitate
qua domino regi teneor. In cuius rei testimonium sigillum meum
apposui. Datum ut supra die Dominica in octabis Sancte Trini-
tatis anno regni regis E[dwardi] quinto.
<1[fol.>1 23 1 <1Verso]>1
<1356.>1 REGINALDUS DE GREY RECEPIT DE ARCHIDIACONO DE
SANCTO ASAPH C MARCAS STERLINGORUM.
[P]ateat uniuersis per presentes quod nos Reginaldus de Grey
justiciarius Cestrie recepimus per manus venerabilis viri Griffini
archidiaconi ecclesie de Sancto Assaph centum marcas ster-
lingorum domino regi pro quadam fine debitas a reuerendo patre
Aniano eiusdem ecclesie episcopo, de qua quidem summa pecunie
ipsum Anianum acquietare tenemur per presentes. In cuius rei
testimonium has litteras nostras sigillo nostro signatas eidem
fieri fecimus patentes. Datum apud Cestriam xi die Februarii
A.D. MCCLXXX quarto.
<1[fol.>1 232 <1verso]>1
357. [LITTERA QUOD W]ILLELMUS DE REYNGGE [VICECOMES]
NORFFOLK ET SUFFOLK [LIBERAUIT] WILLELMO GILLE
[MARENA]RIO DE LYM [PISCEM A]D OPUS DOMINI REGIS [UT]
PATET IN LITTERA.
[A] touz ceus qe cel escrit verrunt ou orrunt Willame de Reyngge
visconte de Norffolk et de Suffolk salus en nostre Seignur. Sachez
moy auer liuere a Willame Gille marnir de Lym en la presence
Willame de Drayton, Nichole de Mauesleye, Richard de Beuerleye
e Johan Wynch bayllif de la Graunt Iernem[ue] e autres prodes
hommes de meme la vile trezze leiz e demy de harang sor ffraele,
e neof millers e demy de dur peson de Lenge e de Aberdene, e
deus millers e deus cenz e demy de stokfish, e quatorz brauz de
esturgun en sa neef a Iernemue frette dekes a Thlamas en la
yidle de Anglesseye al oes nostre seignur le roy Dengleterre, pur
vient e dus libras de argent en noun de fret, dount ieo ly aypaee la
moyte solum le maundement nostre seignur le roys. En temo-
gniaunce de quele chose a cest escrit en forme de cirograffe entre
nous fete, le seel del chastel de Nor[wys]1 ensemblement oue le
seel de bailiffs de la Graunt Iernemue sunt mis. Graunte est ense-
ment a meme le marenir par couenaunt qe les costages renables
qe il mettra en lodmanage e en towage par seon serment ly seit
alowe. Done a la Graunt Iernemue le Dimoynge prochen apres
la feste Seint Martin lan du regne nostre seignur le roys
Edward vnzime.
358. LITTERA HUNFRIDI DE BOUN COMITIS HEREFORD QUAM
MISIT HUGONI DE TURBREUILL QUOD RECIPERET WALENSES
AD PACEM.
[H]unfrei de Bohun counte de Hereford e de Essex a seon chir
amy sire Huge de Turberuill saluz e bon amiste. Pur ceo qe nous
auoums comaundement de nostre seignur le roy de receuere a sa
pees touz ceus qe a sa vollunte, e nous ne poums ore demurer
pur maundement qe nous auoums de ly, vous maundums de par
le roy e vous priums de par nos memes qe vous receuez ala volunte
nostre seignur le roy Johan Doy, Howel ap Plouyn, Griffit ap
Lewlin, Guaym ap Jouan, Sampson ap Seyssild, les queus nous
unt maundez qe volonters volent venir, issi qe vous en puissez
respondre. En temogniaunce de quele chose nous vous enueums
nostre lettere patente. Done a Huntindone le Mecresdi prechein
apres le jour de Seint Swythin lan du rengne le roy Edward
vintime.
<1[fol.>1 233 <1recto]>1
359. DE PISCE LIBERATO GALFRIDO WAKELEIN PER VICECOMITEM
NORFFOLK.
[A] touz ceus qe cest escrit orrunt ou verrunt Willame de Reyngge
visconte de Norffolk et de Suffolk saluz en nostre Seignur. Sachez
moy auer liuere a Gefray Wakeleyn mariner de Lim en la presence
Willame de Drayton, Nichole de Mouesley, Richard de Beuerle e
Johan Wych baylif de la Graunt Jernemue e de autres prodes-
homes de meme la vile cezze lez e demy de harang soer ffraele, e
v mile e v cenz de dur pessun de Lenge e de Aberdene, e deus mil
e un cenz e demy de stokfish en la neef de Graunt Jernemue frette
dekes a Thlamas en la ylde de Anngleseye al oes nostre seignur le
roy Dengleterre pur diz e set libras e diz souz dargent, dount ieo
ly ay la moitie paee solum le maundement nostre seignur le roy.
En temogniaunce de quele chose a cest escrit en forme de crio-
graffe entre nous fete le seel de chastel de Norwys ensemblement
oue le seel de baillif de Graunt Jernemue sunt mis. Graunte est
ensement par couenaunt a meme le marenir qe les coustages qe il
mette en lodmanage e en touage par seon serment luy seIt alowe.
Done a Graunt <1[fol.>1 233 <1verso]>1 Gernemue le Dymeyne procheyn
apres la feste Saunte Martyn le a[n] du regne nostre seynur le rey
Edward vnzime.

Source: The Oxford Text Archive



Illustrations of Welsh soldiers in Littere Wallie in Chapter House Liber A